Tractatus LIV — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS QUINQUAGESIMUS QUARTUS
DE PERPLEXITATE
Caput I
Quid sit perplexitas.
Dicto de illis, que pertinent ad utile et honestum, nunc dicendum restat de perplexitate, que triplex est. Est enim perplexitas intelligencie Sacre Scripture, et perplexitas intelligencie faciendorum, et est perplexitas inevitabilitas peccandi. Prima et secunda reperitur in sanctis et ad hoc significandum apud Isaiam ponitur quinto loco honus Egypti, postquam enim homo excutit a se honus Babilonis, id est amorem mundi, a quo primum se exhonerare habet, secundo loco excutit se ab honere Philistiin, id est demonum temptationibus, et post h[o]c excutit se tertio loco ab honere Moab, id est ab honere secularis scientie, ut dicere possit cum Apostolo : Non quasi sufficientes sumus ex vobis etc., et post hoc honus carnalis d[i]lectionis sive prudentiam carnis, que dicitur honus Damasci, a se excutit, et tunc ultimo restat honus Egypti, quod quilibet sanctus habere potes, hee sunt tenebre ignorantie, quibus premuntur sancti, sed non opprimuntur.
Et ita patet quod sancti habent perplexitatem primam et secundam. Prima perplexitas solvitur per distinctionem multiplicitatis sive amphibolie et equivocationis vel per distinctionem temporum ; et quod simpliciter dicitur, intelligi debeat secundum quid. Secunda dissolvitur tantum uno modo, scilicet per Spiritum, unde unctio docebit nos de omnibus, et hoc dicit Augustinus in libro De magistro.
Tertia solvitur per depositionem erronee conscientie, et de ista agendum est hic. Et primo queritur utrum aliquis sit perplexus perplexitate peccandi.
Quod probatur, sicut dicit Iob : Nervi testiculorum Leviathan perplexi sunt, id est argucie et temptationes, et Gregorius dicit in illo loco : Cum mens inter maiora et minora peccata constringitur, ibi se in fugam precipitat, ubi murus levior invenitur ; Gregorius non dixisset hoc, nisi aliquis esset perplexus inter peccata.
Sed contra. Dicit Dominus : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos ; sed in nostra potestate est converti ; ergo in nostra voluntate est ; ergo in quocumque peccato existentes sive in quocumque statu possumus resilire et ad Dominum converti ; ergo non sumus perplexi ; et ita nullus est perplexus simpliciter.
Quod concedimus. Unde dicimus quod perplexitas nichil est, est enim secundum quid, secundum erroneam conscientiam, et consilium Gregorii [et] secundum ypotesim intelligitur non simpliciter.
Sed obicitur : Perplexi erant ludei, manente illa conscientia, qua Christum credebant se debere interficere, dicit enim Augustinus quod quicquid fit contra conscientiam edificat ad gehennam ; ergo Iudei tenebantur ilium occidere, manente illa conscientia. Item, credebant aliqui ex eis ipsum esse Messiam propter signa et miracula, que faciebat ; ergo tenebantur ilium non interficere, manente illa conscientia, et ita erant perplexi.
Sed contra. Subditi tenentur obedire prelatis suis et non tenentur a precepto maioris resilire ; eadem ratione Iudei tenebantur Christum interficere, quia precipiebatur ; ergo interficiendo non peccabant ; ergo non erant perplexi, licet errorem, in quantum error, nullus debet sequi ; ergo nec contra conscientiam erroneam, in quantum erroneam ; ergo nec Iudei debebant sequi illam conscientiam, in quantum erroneam, sed non erat erronea, nisi quia Christum dictabat eis interficiendum ; ergo in hoc non debebant sequi suam conscientiam erroneam.
Item, non tenebantur ex Lege divina Christum interficere ; ergo non interficiendo Christum, non fecissent contra Legem divinam ; ergo non peccarent, si enim eum non interfecissent ; ergo non erant perplexi.
Solutio. In veritate obediendum prelatis, salva tamen superioris auctoritate, et Christus erat superior omnibus istis, qui eum interficere iubebant, quod patebat in eis per suscitationem Lazari.
Ad illud dicendum quod conscientia, in quantum conscientia, non obligat ad inconveniens, similiter, in quantum erronea, non obligat nec debet aliquis sequi, in quantum erroneam ; sed in quantum est conscientia erronea, tunc coniunctum obligat et tenetur quis illam sequi. Et est simile de mala actione, actio enim mala non corrumpit bonum, in quantum mala neque in quantum actio, sed totum permixtum, sine permixtione enim boni malum non potest corrumpere malum, quia non est reperire malum nisi in bono, unde Augustinus : Tanta est superexcellens boni magnitudo, quod malum non potest pugnare contra bonum nisi in virtute boni.
Ad aliud : ex lege Dei non tenebantur etc., verum est, et simpliciter non tenebantur ex lege Dei, sed tenebantur ex ipsa conscientia erronea.
Dictum est de Iudeis quod, manente illa conscientia, tenebantur Christum occidere ; ergo eadem ratione, si aliquis credit alium esse regem, cum non sit, tenetur ipsum ut regem honorare ; ergo si eum non honorat, dedecus inde fit regi ; ergo a contrario, si aliquis credat hanc creaturam esse Deum, si conferat ei honorem tanquam Deo, non peccat, quia tenetur secundum talem conscientiam et talem honorem conferre.
Contra. Cultum Deo debitum attribuit creature ; ergo est idolatra ; ergo mortaliter peccat.
Solutio. Dicimus : omnes prime vere sunt, quia ibi non derogatur regi per hoc, quod iste honoratur ut rex ; sed ultima conclusio minime valet, quia tunc derogatur Deo et pervertit ordinem presumptione sui intellectus et superbia elatus, est enim ibi presumptio intellectus, quia presumptuose iudicat Deum esse hoc, cum nichil de Deo iudicare habeat ; unde derogat ei, solus enim Deus habet iudicare de spiritualibus et de carnalibus, spiritualis homo de omnibus aliis sub se positis.
Caput II
De perplexitate spiritualium.
Nunc autem ad secundum capitulum accedamus, scilicet ad operum perplexitatem, quod dividitur in duo : quedam enim est perplexitas operationum spiritualium, quedam non spiritualium ; de perplexitate spiritualium hic agendum.
Ponatur ergo quod aliquis sit in peccato mortali et hoc sciat sacerdos suus, cui ipse revelavit per confessionem ; petit a sacerdote eucharistiam in manifesto. Videtur quod sacerdos sit perplexus, qui, ut videtur, et tenetur dare et non dare.
Probatur quod non tenetur dare, quia in occulto non tenetur dare, et hoc propter veritatem vite, que ibi periclitatur, si det, peccat enim mortaliter ille, si recipiat ; sed similiter in manifesto perit veritas vite ; ergo si non ibi, non hic.
Item, non tenetur non dare in occulto, nisi quia proiceret corpus Christi in latrinam diaboli ; sed eadem causa est, si in manifesto det ; ergo non tenetur dare nec sic nec sic.
Contra. Dominus dedit Iude, et iterum Ecclesia precipit ad communionem recipere omnes generaliter in die Pasce.
Solutio. In manifesto tenetur dare propter tres causas : propter scandalum vitandum ; et ne tunica inconsutilis Domini scindatur, quia eodem modo sacerdotes possent alios recusare, quod esset causa scissionis dominice tunice ; et iterum quia esset proditor peccati illius, quod nullo modo vel inicio facere debet.
Ad aliud quod dicebat quod veritas vite etc., verum est, quia utrobique est periclitatio : periclitatio veritatis vite utrobique est ; sed si in occulto sibi daret, solius vite illius esset periclitatio ; nec etiam illa est causa quare non dat in occulto ; sed quia tenetur ipsum corrigere et ei consulere, ideo non dat, quia non videt sibi expedire ; dat autem in manifesto, quia multorum vita periclitaretur, si non daret.
Secundus casus talis est : Aliquis ex voto gerit vitam heremite ; multi dicunt ei : Si in civitatem istam veneris, multas animas Deo lucraturus eris, que detente sunt in usuris et consimilibus.
Videtur quod debet exire, dicit enim Augustinus : Non est magnum pascere ventrem, sed est magnum animam pascere ; ergo magis ad hoc tenetur.
Item, Pasce fame morientem etc. ; sed multo forcius fame spirituali morientem tenetur pascere.
Item, non est maius sacrificium, quam offerre Deo animas peccatorum.
Item, in Cantico : Egrediamini in agrum, in mundu, et in veneis, id est in ecclesiis, commoremini ; ergo tenetur exire.
Item, exemplo Hyllari[onis] hominis sancti etc. probatur, qui rogatus a matrona quadam ut exiret ad curandam filiam suam, exire noluit, tandem dixit ei : Dominus noster Ihesus Christus ex tali sexu nasci dignatus est, et tunc ipse exivit et sanavit filiam suam.
Sed contra. Facit contra votum suum, si exit ; ergo peccat mortaliter ; et iterum potest accidere quod non redat, quia multi redeunt ad eum propter consimiles casus, et deletum erit secundum hoc quicquid vovit.
Solutio. Dicimus quod non exibit propter duas causas. Prima est, quia incertum est ei quid pro[fi]ciat. Secunda est, quia timere debet ne faciat contra illud, quod vovit. Unde dicimus quod si in suo voto est quod non exeat, nullo modo tenetur exire nisi in uno casu, ubi scilicet fides periclitatur, maius enim bonum absorbuit minus bonum, et ideo exire non debet, nisi videat periclitantem fidem, in quo casu tenemur omnes exire, sicut fecit beatus Anthonius ; debent ergo facere secundum verbum Domini : Neminem in via salutaveritis, sicut Petrus, qui perfectus erat, non debebat illud Domini preceptum transgredi, et si transgrederetur, peccaret mortaliter.
Unde patet [quod], secundum quod ex suo voto unusquisque habet, si facere potest, nullum maius sacrificium est etc. ; dicendum est ad hoc quod satis intelligitur offerre, si per litteras et episcopos illorum locorum, cum quibus loquitur, eis consulit.
Ad illud : Pasce fame morientem, dicendum est quod [non] tenetur sine periculo anime sue, quam magis diligere debet quam totum mundum.
Sed ponatur quod dubitat an peccatum sit exire vel non exire ; si exit, peccat mortaliter ; si non exit, peccat similiter.
Et similiter queritur de illo, qui dubitat de aliqua utrum sit sua et illa petit debitum : aut tenetur reddere aut non ; si reddit peccat mortaliter, quia dubitat ipsam esse suam ; si non reddit, similiter.
Ad primum dicimus quod in illo casu recurrat ad Spiritum Sanctum, qui est verus magister et docebit ipsum qualiter facere debeat.
Ad secundum dicendum quod recurrere debet ad eundem magistrum ; dum tamen dubitaverit, reddere non debet.
Item, esto quod aliquis sacerdos publicam teneat fornicariam et, dum celebrat, pervenit ad ilium locum, ubi debet dicere : Hoc est corpus meum etc. ; tune avertit se esse talem, quod non debet consecrare.
Videtur quod sit perplexus et quod tenetur dimittere et non dimittere consecrare. Si non dimittit, postea sumit corpus Christi indigne ; ergo iudicium sibi manducat ; sed hoc est gravissimum ; ergo tenetur dimittere. Sed si dimittit, maximum generabit scandalum ; ergo non tenetur dimittere.
Item, Pelagius papa dicit quod sacrilegium committit, qui dividit sacramentum.
Solutio. Iste simpliciter non est perplexus, sed quo remanente illo proposito ; sed si dimittat propositum et contrarium proponat, scilicet emendare et a se illam removere, iam non est in peccato illo et sic tenetur perficere sacramentum.
Item, gravetur magis hic casus. Sit aliquis sacerdos simoniacus ; iste simpliciter non debet celebrare ; incipit tamen et, cum pervenit ad illum locum, avertit se esse talem.
Videtur quod sit perplexus ex una parte, quia non Iicet tali celebrere, ex altera parte, si desistit, scandalum magnum facit, et sic videtur esse perplexus.
Solutio. Dicendum quod nullo modo talis debet incipere celebrare ; sed si incipit, cum pervenit ad illum locum, manente tali conscientia, perplexus est ; potest tamen conteri ibi et proponere de cetero numquam facere, nisi secum dispensetur ; et tunc virtus sacramenti dispensat cum eo ; unde potest perficere.
Item, sit sacerdos aliquis fictus in consimili statu. Videtur de eo quod sit perplexus eisdem rationibus.
Dicendum de isto quod nullo modo debet hoc attemptare ; et si attemptat, vel sunt multi astantes vel non : Si pauci sunt, debet subterfugere et alium sustituere ad celebrandum. Si multi sunt et penitet se incepisse et illud fecisse, quia magnum scandalum generaret astantibus illi, nichilominus perficere potest, id est ad consummationem ducere, quia incepit, licet non sit.
Item, esto quod aliquis diaconus induat se vestimentis diaconalibus, ut assistat alicui sacerdoti, quem novit habere fornicariam et notorie detinere, cum pervenit ad tempus, quo cantare debet evangelium, videtur quod sit perplexus, quia dicitur quod nullus debet audire missam illius, qui publice fornicariam detinet, et iterum dimittere non potest, quia scandalizabit decanum et capitulum.
Solutio. Dicimus quod si, antequam se induat ad cantandum evangelium, scit hoc et cum tali conscientia intrat, peccat mortaliter ; sed tamen, cum ad cantandum evangelium pervenit, desistere non debet, quia non spectat ad eum corripere, cum in ecclesia maiores illo sunt, qui similiter noverunt illud.
Item, sit quod aliquis iustus manens in caritate dubitet utrum voverit se intrare claustrum ; item dubitet an peccet, si parentes in seculo dimittat pauperes et multum indigentes.
Videtur quod iste sit perplexus, quia si intrat, dimittit parentes, sicut dictum est, de quo dubitabat an esset peccatum mortale, ergo peccat mortaliter ; si non intrat et dubitat se vovisse, ergo peccat similiter.
Solutio. Dicimus quod casus iste impossibilis est in homine habente caritatem, si enim caritatem habet, dubitare non potest de talibus, quia in hiis unctio docet eum, unde dubitare non potest.
Caput III
De illis, que emergunt in accionibus corporalibus.
Dicto de perplexitatibus, que emergunt in actionibus spiritualibus, dicendum est de illis, que emergunt in actionibus corporalibus.
Dicit ergo beatus Augustinus quod, si aliquis deposuit gladium suum penes aliquem et ille iuraverit ei quod, quandocumque petierit gladium, reddet ei, si postea ille, cuius est gladius, fiet furiosus et petat gladium suum, ille non tenetur reddere, licet iuraverit, in omni enim iuramento intelligenda est pia conditio ; sed iste non potest pie reddere, immo contra pietatem faceret, si redderet, presumitur enim violenter, quia furiosus interficeret se ipsum gladio illo.
Ponatur ego quod aliquis deponat pecuniam penes aliquem et ille scit quod, quandocumque pecierit, redderet ei, et postea ille, qui deposuit, fiat manifestus hereticus et petit pecuniam suam. Videtur quod ille, qui habet pecuniam, sit perplexus, quia aut reddet, aut non.
Si non, facit contra iuramentum ; ergo peccat mortaliter. Item, contrectat rem alienam, invito domino ; ergo est fur vel raptor ; ergo peccat mortaliter.
Si reddet, contra. Conscientia dictat ei quod hereticus ille utetur illa pecunia ad subversionem Ecclesie ; ergo dictat ei conscientia quod hereticus ille interficiet se spiritualiter et multos alios cum pecunia illa ; ergo cum maius dampnum perveniat ex hac parte, quam si redderetur gladius furioso, non debet reddere pecuniam illam ; ergo, si reddat, peccat mortaliter ; ergo est perplexus.
Eadem est obiectio penes quem deposuerit usurarius pecuniam suam, et ille iuravit ei quod quandocumque peteret, redderet ei, et modo usurarius petit. Videtur quod tenetur reddere, quia iuravit.
Contra. Si reddat, dictat ei conscientia quod usurarius, ille interficeret se spiritualiter de pecunia illa, quia dabit illam ad usuram ; ergo peccat mortaliter, si reddit, multo magis quam ille, qui reddit gladium.
Solutio. Regula est : Quandocumque aliquis videtur perplexus inter duo vicia, semper minus difficile faciendum est, vel illud quod magis obligat.
Ad primum ergo dicimus quod ille non tenetur pecuniam illam reddere heretico, licet iuraverit, iuramentum enim intelligendum est cum pia conditione, et si redderet, non esset salva pietas fidei.
Ad illud quod obiectum est, quod iste contrectat rem alienam, invito domino, bene concedimus ; non tamen est fur vel raptor, [nec] est perfecta ratio furis vel raptoris, sed addendum est : animo retinendi ; iste autem non contrectat animo retinendi, immo propositum habet reddendi ei, si redeat ad fidem, vel heredibus suis, si permaneant in fide, vel faciet de illa secundum ordinationem Ecclesie.
Ad secundum dicimus quod iste tenetur reddere pecuniam usurario, et non est simile de furioso et heretico, quia de manifestis licet nobis iudicare, sed de occultis non ; nescimus enim si ille usurarius voluntatem habeat dandi pecuniam illam ad usuram, dicitur enim in Evangelio : Qui dixerit fratri suo : fatue, id est, qui illum dixerit sal infatuatum sine condimento Spiritus Sancti, reus erit gehenne ignis, derogat enim Spiritui Sancto, qui in instanti potest illum condire.
Sed obicitur de uxore usurarii, cuius maritus nichil habet nisi de usura. Videtur quod sit perplexa, quia, si comedit de usura, facit contra preceptum Domini, qui dicit : [Omne] morticinum et captum a bestia non comedes, morticinum vocatur ipse peccator, [quem] non debemus imitari, morticinum. etiam dicitur cibus, qui gustatus affert mortem spiritualem ; et talis est usura ; ergo si uxor usurarii comedat de usura, peccat mortaliter, si non comedat, oportet eam relinquere virum suum. Sed probatur quod tenetur non relinquere, quia mulier non habet potestatem sui corporis, sed vir ; ergo si vir petit debitum, tenetur ei reddere ; ergo tenetur remanere cum ipso in eadem domo ; ergo tenetur non relinquere. Item, non debet relinquere nisi propter fornicationem, et ibi non est fornicatio ; ergo non debet relinquere.
Similis est obiectio de monacho, qui bene scit quod quicquid est in abbatia, de usura est. Videtur quod sit perplexus, quia si comedit, comedit morticinum et ita facit contra preceptum Domini ; ergo peccat mortaliter. Si non comedit, facit contra preceptum abbatis et fratres suos scandalizat, et ita peccat mortaliter.
Similis est obiectio de monacho, cui precepit abbas quod ferat aliquos cibos ad abbatiam, et in via occurrit ei quidam in extrema necessitate positus. Videtur quod sit perplexus, quia si non dat, facit contra preceptum Domini, qui dicit : Pasce fame morientem. Si dat, facit contra preceptum abbatis.
Solutio. Secundum regulam predictam faciendum est quod magis obligat. Ad primum ergo dicimus quod uxor usurarii prius debet relinquere virum suum quantum ad cohabitationem, quoniam comedat de morticino ; unde si aliter non potest victum suum habere, prius debet victum suum querere hostiatim, quam comedat de usura ; tenetur tamen reddere debitum, et potest facere etiam non cohabitando, et licet non sit sibi corporalis fornicatio, tamen est ibi spiritualis fornicatio, quia cogit eam comedere de usura, et auctoritas Domini non intelligitur tantum de fornicatione corporali, set etiam spirituali, sicut exponunt sancti.
Ad secundo obiectum dicimus quod monachus ille tenetur exire de claustro suo et querere aliud cenobium. Non enim debet facere contra preceptum Domini pro precepto abbatis.
Ad tercio obiectum dicunt magistri quod monachus ille debet dicere illi pauperi quod potest accipere de cibis illis, si vult ; unde non debet dare, sed potest ei exponere. Sed quit fiet, si ille pauper non potest se levare ? Dicimus quod tenetur ei porrigere, quod suum est ; in extrema enim necessitate omnia sunt communia ; preceptum ergo Domini et iuris naturalis absolvit eum a precepto abbatis.
