Tractatus XXXI — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS PRIMUS ET TRICESIMUS
DE SINGULIS DONIS.
DE DONO TIMORIS
Caput I
[De speciebus timoris.]
Dicto de essencia et numero donorum et differentia ipsorum ad virtutes, dicendum est de singulis donis et primo de timore, quoniam licet timor sit ultimum donum dignitate, tamen primum est naturali ordine ascendendi, ut post patebit.
Ad sequencium evidenciam notandum quod sex sunt timores, scilicet naturalis, humanus, mundanus, servilis, initialis, filialis. Timor naturalis enim est, quo quis mortem timet sive horribile, licet ante deliberationem rationis, quo Christus mortem timuit, unde in Evangelio : Cepit Ihesus pavere et tedere ; iste timor non est viciosus, quia non est ex libero arbitrio. Timor humanus est, quo quis timet pelli sue ex deliberatione rationis ; et iste potest esse peccatum mortale vel veniale, potest etiam non esse peccatum ; mortale est, si procedat ex amore presentis vite, si eo magis diligitur vita presens quam Deus ; veniale est, quo nimis diligitur vita presens, tamen citra Deum ; tunc autem non est peccatum, quando est ex amore huius vite, qui non est peccatum, quo diligit homo vitam suam nisi tantum ad [conservationem] ex deliberatione rationis, quia bonum est et consonum nature ; quia ergo omnis timor humanus generatur ex opposito amore, qualis est amor, talis est timor procedens ex eo. Timor mundanus est, quo qµis timet amissionem temporalium, et potest esse peccatum mortale vel veniale vel non esse peccatum, sicut amor diviciarum, ex quo est ; tamen sicut amor mundi frequencius sumitur in malo, ita timor mundanus et timor humanus frequencius sonant in vicium, unde prohibentur a Domino in Evangelio : Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Timor servilis est, quo quis timet penam gehenne principaliter. Inicialis timor est, quo quis timet peccare partim propter penam, partim propter amorem Dei sive amore iusticie , quo etiam timetur gehenna, non propter se principaliter, sed propter hoc, ne offendatur Deus vel ne homo separatur a Deo ; unde timor inicialis habet duos oculos : unum ad gehennam ex timore, alium ad offensam ex amore. Timor filialis est, quo quis solo intuitu amoris timet offendere Deum vel separari ab ipso.
Primus timor nec est a Spiritu Sancto per modum gratie, nec est contra Spiritum Sanctum, tamen est cum Spiritu Sancto, ut patet in Christo. Secundus et tercius, prout sonant in vicium, nec sunt a Spiritu Sancto, nec sunt cum Spiritu Sancto. Quartus est a Spiritu Sancto, sed non est cum Spiritu Sancto. Similiter primus est quandoque cum caritate, sed non est ad caritatem. Secundus et tercius nec cum caritate, nec ad caritatem, Quartus non est cum caritate, set est ad caritatem. Quintus et sextus semper cum caritate et ad caritatem.
De primis ergo tribus, quia non sunt dona Spiritus Sancti, dimittendum est, dicturis magis de aliis tribus, et primo de servili hoc ordine.
Primo de essentia eius et quomodo sit donum Spiritus Sancti, et in quo differat ab iniciali.
Secundo de eius usu principali, et primo de operibus.
Tercio de operibus exterioribus, que procedunt ex timore servili.
Quarto de annexis illius.
Quinto et ultimo de secundis effectibus, quos habet in anima.
Quod timor servilis sit donum Spiritus Sancti, patet per hoc, quod super illud ad Romanos, VIII : Non accepistis iterum spiritum servitutis in timore etc., dicit Augustinus : Idem est spiritus utriusque timoris ; sed constat quod timor filialis est donum Spiritus Sancti ; ergo timor servilis est donum Spiritus Sancti.
Contra. Quilibet naturaliter timet penam ; ergo timere penam est motus naturalis timoris ; ergo timere maximam penam est motus timoris naturalis ; ergo timere gehennam est motus naturalis timoris ; ergo timor servilis est timor naturalis ; non ergo donum Spiritus Sancti.
Item, duo sunt fines bonarum actionuni, scilicet vitatio incommodi et adeptio commodi ; ergo sicut habemus unum donum, quo abstinemus a peccatis pro vitando incommodo temporali, ita debemus habere unum donum, quo abstinemus a peccatis pro habendo commodo temporali, quod patet esse falsum.
Item indirecte. Timor servilis non potest esse cum Spiritu Sancto ; ergo timor servilis est oppositus Spiritu Sancto ; sed oppositum non est a suo opposito ; ergo timor servilis non est a Spiritu Sancto.
Solutio. Quidam timor gehenne est naturalis, ut ille quo, sensu vel imagine recolente, cum estimatione sive deliberatione rationis [timetur gehenna, sic] timent penas gehenne illi qui eas senciunt vel senserunt, unde in libro Sapientie, V, dicitur quod impii timebunt timore horribili ; timor autem servilis est de eisdem penis, nullo sensu previo vel imaginatione, sed sola fide informi, qua creditur Deus puniturus peccata penis eternis de iusticia.
Ex predictis patet quod hec argumentatio non valet : timor servilis est timere gehennam, timor naturalis est timere gehennam, ergo timor servilis est timor naturalis, quia procedit ex indefinitis. Quia igitur timor servilis [quia] est ex fide informi, ideo donum est Spiritus Sancti, cum utilissimus sit ad caritatem, et quasi medicina et quasi oximel habilitans hominem ad sanitatem spiritualem sive ad suscipiendum gratiam, dum hominem habilitat et facit abstinere a peccatis.
Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile, quia pena debeturpeccato mortali proprie, et propter hoc est quoddam donum spirituale, quo abstinet a peccato quis ad vitandam gehennam ; sed bona temporalia non debentur aliquibus bonis operibus, quia debent fieri tantum propter vitam eternam, que est bonorum operum, sicut gehenna malorum, unde Dominus quasi iratus quandoque dat temporalia et aliquando subtrahit illa iustis, et sic non est aliquod donum ad adeptionem boni temporalis.
Ad tercium dicimus quod timor servilis est a Spiritu Sancto, non ut cum illo sit, set ut [ap]paret ei viam ; dat enim Spiritus Sanctus hoc donum ad modum medici, qui prius utitur digestivis ad preparandam materiam, qua preparata, dat laxativam et evacuativam ; similiter Spiritus Sanctus dat prius timorem servilem, qui humiliat hominem et facit mansuetum et huiusmodi, et tunc intrat Spiritus Sanctus cum gratia, que evacuat morbum et sanat ; unde patet quod, licet timor servilis non possit esse cum Spiritu Sancto, non tamen opponitur vel contrariatur ei, quia preparat ei ingressum in cor hominis.
Set adhuc obicitur contra hoc. Timor servilis est eiusdem speciei specialissime cum timore initiali ; sed timor inicialis est cum Spiritu Sancto ; ergo et timor servilis ; sicut enim albedo non excludit albedinem, cum sint eiusdem speciei specialissime, sic nec timor excluditur, adveniente in anima caritate vel timore iniciali ; ergo manet, adveniente caritate, cum qua advenit inicialis, et sic manet cum Spiritu Sancto. Quod autem illi timores sint eiusdem speciei specialissime, patet, quia Augustinus dicit, in octavo libro De Trinitate, quod voluntates diverse sunt, quarum sunt diversa volita, et eedem, quarum est idem volitum ; ergo pari ratione diversi sunt timores, quibus timentur diversa, et idem, quibus timetur idem ; sed idem timetur timore servili et iniciali, scilicet pena eterna ; ergo sunt idem timor in specie.
Si dicit quod, quamvis idem timeatur utrobique, tamen differunt, quia ex timore servili timetur pena propter semet, timore iniciali non timetur pena nisi propter aliud, - contra hoc est quod, sicut voluntates non differunt nisi per primos fines et immediatos, et non per fines ultimos, quia sic essent omnes voluntates eiusdem speciei specialissime et similiter omnes virtutes, ita neque timores differunt nisi per ea, que timentur primo et immediate ; ergo cum primo et immediate timetur pena eterna timore iniciali sicut et servili, non erunt illi timores diversi in specie sed idem in specie.
Item, timor inicialis habet duos oculos : unum ad penam, quo communicat cum timore servili, alium ad separationem, quo communicat cum filiali ; sed propter hoc, quod communicat cum filiali uno oculo, est eiusdem speciei cum illo ; ergo eadem ratione, cum communicet cum servili uno oculo, erit eiusdem speciei cum illo, et sic timor servilis est cum Spiritu Sancto sicut et inicialis, quod patet esse falsum, quoniam beatus Iohannes dicit : Perfecta caritas foris mittit timorem, quod intelligunt sancti de timore servili.
Solutio. Dicimus quod sive naturalia fiant gratuita sive non, secundum speciem differunt timor servilis et timor inicialis, quoniam timor inicialis habet duos oculos, unum accidentalem, quo timet penam, alium essencialem, quo timet separationem, timor enim separationis ab eo, quem diligit, eius est causa, et propter hoc unius speciei est tantum cum filiali, differens accidente ; penam autem timet per accidens sive per aliud et propter hoc, licet conveniat cum servili in accidente, differt tamen secundum speciem ; penam autem timet per accidens duobus modis.
Primo timet eam propter conscientiam peccati et stimulum et angustiam, quia, cum homo incipit penitere, adhuc habet angustiam sive angustiatam conscientiam, timens ne sufficienter sit ei peccatum dimissum ; sed cum perfecte compleverit penitentiam, ut iam pacem sentiat et dulcedinem in mente, quia iusticia et pax osculate sunt, non timet propter conscientiam peccati aut angustiam, sed tantum per modum cautele, scilicet ne sep[ere]aretur a Deo ; et sic penam, non quia est pena, timet, sed propter separationem a Deo ; et ita uno modo per accidens.
Item, alio modo per accidens timet illam, quia non timet ipsam, in quantum est pena corporis vel anime sensualis, sed in quantum est pena dampni sive separativa ab eo, quem diligit ; et ita per accidens timet penam, per se autem separationem ; unde proprie loquendo diversa timentur servili et iniciali ; et ita differunt essentialiter illi timores.
Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta.
Sed iterum videtur posse probari quod timor servilis non sit donum Spiritus Sancti, quia eo timet homo offendere Deum propter penam ; ergo magis penam timet quam offensam Dei ; ergo magis timet penam quam Deum ; sed si aliquis plus diligit aliquid aliud quam Deum, peccat mortaliter, quia Deus super omnia est diligendus ; ergo pari ratione, cum Deus super ornnia sit timendus, quicumque timet aliud plus quam Deum, peccat mortaliter ; sed timore servili timetur aliquid plus quam Deus, quia pena ; ergo sic timens peccat mortaliter ; ergo timor servilis est peccatum mortale ; non ergo est donum Spiritus Sancti.
Item, diligens Deum propter aliud, ita quod hec dictio propter notet causam finalem principalem, peccat mortaliter ; ergo pari ratione timens Deum propter aliud mortaliter peccat ; sed timens timore servili timet Deum propter aliud ; ergo peccat mortaliter. Et inde ut prius.
Solutio. Timor servilis est donum Spiritus Sancti, cum sit ex fide, ut dictum est.
Ad primum dicimus quod, si proprie intelligatur, hec propositio : timens timore servili timet magis penam quam Deum, falsa est, quoniam timere penam nichil aliud est quam timere Deum, cuius est infligere penam eternam impenitentibus, sive timere iusticiam Dei vel eternum iudicem. Sicut enim dictum est in questione de articulis, penas eternas credere non est articulus, sed assequens articulo, quoniam omnis articulus est de Deo incuciens timorem vel amorem vel etiam utrumque ; et ita Deum puniturum impenitentes penis eternis est articulus ; ex quo patet quod idem est timere penam eternam et timere Deum ; et ita non magis timetur pena quam Deus ; ex quo patet solutio ad primo obiectum.
Ad secundo obiectum similiter dicimus quod hec propositio, si proprie intelligatur, est falsa : timens timore servili timet Deum propter aliud, quia iste, qui timet penam, non timet illam, quia pena, sed quia a Deo infligenda, sicut qui timet patibulum, non timet ipsum, quia illud est, sed quia timet suspendi in eo a iudice ; et ita proprie loquendo timens Deum tantum propter eternam penam non timet Deum propter aliud. Tamen si propositio intelligatur sub improprietate, concedimus quod qui timet Deum propter penam eternam, timet Deum propter aliud. Competenter potest tamen dici quod non est simile de timente Deum propter penam eternam et diligente propter bonum creatum, quia ille, qui sic diligit, ponit sibi aliud summum bonum quam Deum, unde peccat mortaliter ; sed ille, qui sic timet Deum, non propter hoc ponit aliud summe potens quam Deum, immo asserit Deum esse summ[e] potentem ; et ideo non peccat mortaliter.
Item, queritur utrum timor, quo aliquis abstinet a peccato, ne suspendatur, sit donum Spiritus Sancti.
Quod videtur, quia utilis est et preparatorius ad bonum ; ergo est a Spiritu Sancto.
Contra. Non est ex fide ; ergo non est donum Spiritus Sancti, quia quicquid non est ex fide, peccatum est, ut dicit Apostolus, id est, deficiens et inutile est et imperfectum.
Solutio. Dicimus quod re vera talis timor non est donum Spiritus Sancti, quia solo libero arbitrio potest aliquis abstinere a peccato, ut qui timet patibulum, quia timere talem penam non est timere Deum sed hominem, unde timor est humanus et non est donum Spiritus Sancti, sicut patet ex supra dictis.
Caput II
De usu servilis timoris.
Circa secundum capitulum queritur de usu servilis timoris. Augustinus dicit quod timor servilis est bonus ; timere autem serviliter est malum.
Set contra. Cuius usus est malus, ipsum est malum ; sed timere serviliter est usus servilis timoris ; ergo servilis timor est malus, vel si est bonus, timere serviliter est bonum, quod est contra Augustinum.
Item, timor servilis est bonus, quia eo abstinet homo a peccato, ut sic preparetur ad caritatem habendam ; sed hoc non est nisi per motum timoris ; ergo motu timoris servilis preparatur homo ad caritatem habendam abstinendo a peccato ; sed hoc est timere serviliter ; ergo timere serviliter est bonum ea ratione, qua timor servilis est bonus.
Item, cum dicitur : timor servilis est bonus, aut[em] bonitas attribuitur timori, non habito respectu ad formam servitutis, aut habito respectu. Si primo modo, pari ratione, cum dicitur : timere serviliter est bonum, potest attribui bonitas ei, quod est timere, non habito respectu ad servilitatem importatam per adverbium ; ergo sicut timor servilis est bonus, ita timere serviliter est bonum, quia, sicut timor servilis est utilis, sic timere serviliter est utile. Si vero habeatur respectus ad subiectum cum forma servili, ergo qua ratione timere serviliter est malum, eadem ratione timor servilis est malus.
Item, cum dicitur quis timere serviliter, aut importatur aliqua de formitas, aut nulla. Si nulla, quare ergo dicitur quod timere serviliter est malum ? Si aliqua, ergo sicut timere serviliter, secundum opinionem que dicit quod mala actio non est a Deo, non est a Spiritu Sancto ; ergo ita nec timor servilis erit a Deo ; ergo nec a Spiritu Sancto, quoniam eamdem deformitatem importat hoc nomen servilis quam hoc adverbium serviliter, et hoc est contra predicta.
Solutio. Quidam dicunt quod timor servilis nichil aliud est quam timor servi, unde non attribuitur bonitas nisi essentie timoris, cum dicitur : timor servilis est bonus ; sed ad servitutem habetur respectus, cum dicitur : timere serviliter bonum est ; sed bec solutio nulla patet esse, quoniam, si nichil aliud est timor servilis quam timor servi, ergo cum timor humanus sit timor servi, et similiter timor mundanus, non erit alius timor servilis a timore humano aut mundano. Propter hoc dicunt alii quod, cum dicitur timor servilis, principaliter significatur servilitas, que est essentialis differentia huius timoris, quo Deus timetur, ne puniat in eternum. Sed preter hoc notatur vicium in subiecto timoris, quia, ut dicit Augustinus, in tali vivit voluntas peccandi, unde cum non respiciatur illud connotatum, cum dicitur : timor servilis est bonus - sic enim nichil attribuitur subiecto timoris sed timori - vera est propositio. Sed cum dicitur : serviliter timere est bonum, sic attribuitur bonitas timori vel actui eius, secundum quod est in timente, quoniam nichil aliud est : timere serviliter est bonum, quam hec : aliquem timere serviliter est bonum.
Sed contra. Qua ratione non respicitur subiectum timoris, cum dicitur : timor servilis est bonus, eadem ratione neque cum dicitur : timere serviliter est bonum, quia potest sumi hoc verbum timere pro essentia motus in se, non secundum quod est actualiter in movente, ut sic quasi nominaliter teneatur, verba enim secundum se dicta nomina sunt, sicut verum est quod legere est bonum, quamvis nullus legat, et ita timere serviliter bonum est, sicut timor servilis.
Item, si timor servilis vicium importat in subiecto, ergo cum timor servilis sit a Spiritu Sancto, erit vicium a Spiritu Sancto in subiecto, quod patet esse falsum.
Solutio. Dicimus quod sicut timor servilis est bonus, ita timere serviliter est bonum, nec dicimus quod timor servilis sit timor servi nisi secundum nominis interpretationem, et non secundum rei significate precisionem, sed est timor servilis, quo quis timet Deum, ne puniat eum eternaliter, sicut aliquis servus timet dominum suum, ne eum penis temporalibus affligat.
Ad illud quod obicitur, quod Augustinus dicit quod timere serviliter est malum, tamen timor servilis est bonus, dicimus quod non est verum, nusquam enim leguntur hec verba de beato Augustino, sed quidam opinati sunt Augustinus dixisse hoc, quia dixit quod timor servilis est bonum, quo nemo bene utitur , nec importat iste terminus timor servilis aliquam deformitatem ex vi significationis sue, sed ex vi rei posset intelligi, scilicet, quia certum est quod, in quocumque est servilis timor, in eo est peccatum mortale. Cum enim timor servilis sit donum Spiritus Sancti secundum suum esse, stultum est in eo, quod est servilis timor, ponere aliquam deformitatem secundum hanc nominationem, [scilicet] servilis timor, cum secundum hanc nominationem dicatur ab Apostolo donum Spiritus Sancti, ad Romanos, VIII : Non accepistis iterum spiritum servitutis in timore, immo timere serviliter tale quid est, quo preparatur aliquis ad expulsionem peccati et ad habendam gratiam et caritatem, sicut oximel aut siruppus preparat egrum ad expulsionem egritudinis et ad recipiendum sanitatem.
Item, sic obicitur. Augustinus dicit quod timor servilis est bonum, quo nemo utitur , - contra : Timor servilis est bonus ; ergo eius usus est bonus ; ergo timore servili potest quis bene uti.
Solutio. Uti dupliciter sumitur : large, secundum quod uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis, et secundum hoc verum est quod usus timoris servilis est bonus, scilicet preparatio ad caritatem per absti nentiam a malo, et hoc modo bene potest quis uti timore servili ; stricte sumitur, secundum quod uti est usum rei referre ad id, quo[d] fruendum est, et secundum hoc timore servili nullus bene potest uti aut male, quia, si usus timoris referatur ad Deum, quo fruendum est, iam non est usus servilis timoris, immo inicialis vel filialis. Sed quia hec solutio non est generalis, ad idem poterit adhiberi solutio post dicenda.
Caput III
Utrum timor servitis sit bonus.
Circa tercium capitulum sic obicitur. Augustinus dicit quod timor servilis est bonum, non tamen qui timet serviliter bene agit.
Contra. Aut Augustinus sumit bonum et bene in eadem significatione, aut in diversis. Si in eadem, ergo sicut timor servilis est bonum, ita timere serviliter est bene agere, per locum a casibus. Si autem in diversis, ita quod adverbium non sumatur a nomine, nichil videtur dicere.
Item, timor servilis est virtus eo modo, quo est donum Spiritus Sancti, quia virtutes informes sunt virtutes ; ergo cum servilis timor sit virtus, timere serviliter est timere virtuose ; ergo qui timet serviliter, agit virtuose ; ergo et bene, quod est contra Augustinum.
Solutio. Facere bonum est facere aliquid de genere bonorum ; sed agere bene est agere meritorie, quia agere bene est agere ex bonitate agentis, scilicet agere ex caritate sive ex virtute gratuita, a qua dicitur aliquis bonus simpliciter, unde dicimus quod hoc adverbium bene non sumitur tanquam casus a[b] hoc nomine bonum ; sed sumitur in alia significatione, unde in hoc argumento : timere serviliter est bonum sive timor servilis est bonum, ergo qui timet serviliter, bene facit, est equivocatio, sicut dicit Aristoteles, in Ethicis, quod non quicumque facit grammaticalia, grammatice agit, sed qui secundum grammaticam, que est in ipso, ita dicimus quod ille solus bene agit, qui secundum bonitatem, que est in ipso, operatur, quia, sicut ars est principium et regula in arti[ficialibus] cognoscendis, sic et virtus est principium et regula [in artibus] in bene agendis.
Ad hoc quod obicitur, quod minus proprie loquitur Augustinus, diversimode sumendo hanc dictionem bonum et hanc dictionem bene, dicimus quod propriissime loquitur sumendo illas duas dictiones, prout debet.
Ad aliud dicimus quod timor servilis simpliciter loquendo non est virtus nec virtutes informes sunt virtutes, quia hoc, quod dico informes, diminuit de ratione virtutis, unde non valet : timor servilis est virtus informis, ergo virtus, et hic est fallacia secundum quid est simpliciter.
Sed quidam volunt dicere quod timor servilis est malum, quod nituntur probare sic : Duo sunt, quibus specialiter servimus Deo, scilicet timor et amor ; sed si amor creature non refertur ad Deum, peccatum est ; eadem ratione et timor ; sed timore servili timetur creatura et non refertur ad finem suppremum, scilicet Deum, timor ille, quoniam timore servili non timetur nisi pena et propter se solum ; ergo timor servilis est peccatum ; ergo non est a Spiritu Sancto.
Item, Augustinus dicit quod peccare est, spreto incommutabili bono, rebus commutabilibus adherere ; sed timens serviliter, in quantum huiusmodi, non adheret alicui rei commutabili, nec spernit bonum incommutabile, non enim derogat eius potentie vel bonitati, et sic de aliis, faciendo aliud ab illo summum bonum vel summe potens, quod fit in timore mundano, ubi magis timetur potentia principis quam Dei ; ergo nullus, in hoc, quod timet serviliter, peccat ; et ita non est peccatum timor servilis.
Item, si aliquis potest licite desiderare commodum suum, non referendo ad suppremum finem, sicut patet in filio, qui fodit in vinea pro sex denariis ; ergo eadem ratione aliquis potest licite fugere incommodum suum, non referendo ad suppremum finem ; sed hoc fit timore servili ; ergo timere serviliter non est peccatum ; ergo nec timor servilis.
Quod concedimus. Ad illud quod obicitur, dicimus quod hec propositio, generaliter intell[ecta], est falsa : si amor creature non refertur ad finem suppremum, est peccatum, amor enim creature, qui non est libido, non est peccatum, sicut quando diligitur temporale ad necessitatem, nec eo spernitur Deus, ille enim amor et solus, quo Deus spernitur, est peccatum, similiter ille solus timor, quo Deus spernitur, est peccatum ; quod non est in timore servili, sed hoc est in mundano, ubi prefertur potentia hominis potentie Dei, et similiter in humano, ubi prefertur vita carnis vite eterne.
Caput IV
De annexis timoris servili.
Circa quartum capitulum queritur de annexis timori servili et primo de auctoritate Augustini super illud Psalmi : Confige timor tuo carnes meas, ibi dicit Augustinus : Timor servilis ducit ad castum timore, sed non crucifigit carnem , vivit enim in eo peccandi voluntas et sequeretur opus, si speraretur operis impunitas ; in timente ergo serviliter vivit voluntas peccandi ; ergo vult peccare.
Contra. Timore servili abstinet a peccato voluntarie ; ergo vult non peccare ; ergo vult peccare et vult non peccare ; ergo simul et semel habet duas contrarias voluntates.
Ad hoc dicebat Senonensis archiepiscopus quod ibi fit sermo de voluntate conditionali, non de absoluta, unde vult peccare voluntate conditionali, scilicet si non essent pene, sed de voluntate absoluta vult non peccare ; et hee due voluntates non sunt contrarie, unde voluntas illa, qua dicitur : vivit in eo voluntas peccandi, secundurn eum pocius deberet dici [velleitas], quoniam non proprie loquendo vult peccare, sed vellet, si pene non essent.
Set obicitur de illo, qui habet timorem servilem, ut de illo, qui vult furari, quando attendit pecuniam ; sed non considerat penam et pecunia placet ei ; ergo potest simpliciter velle furari illam ; et ita in timente serviliter vivit voluntas peccandi absoluta. Propter hoc dicunt quidam quod voluntas, que vivit in eo, sensualitatis est et est absoluta, sed voluntas, qua vult non peccare, rationis est, nec sunt contrarie, quia non habent esse circa idem susceptibile. Sed hoc nichil est, quia vult furari per insidias et huiusmodi, quod non subiacet sensualitati, et potest facere hoc etiam ex deliberatione rationis.
Solutio. Ad hoc notandi sunt tres status timentis serviliter. Quandoque enim attendit pecuniam ut sibi utilem et statim attendit penam, tunc verum est quod vult furari sub conditione, id est, vellet, si pene non essent. Quandoque attendit penam tantum, et tunc non furari simpliciter. Quandoque attendit pecuniam tantum, et tunc furari vult simpliciter sive absolute. Et totum hoc est secundum voluntatem rationis. Concedimus ergo quod in timente serviliter sunt due voluntates contrariorum etiam secundum rationem ; non tamen sunt contrarie, quia non sunt secundum idem, eo quod non sunt secundum eamdem aprehensionem vel considerationem, sicut si aliquis adipiscatur familiaritatem eius, qui occidit fratrem suum, diligit quidem ilium et odit eumdem, quia tamen non eodem intuitu, non sunt contraria in eo dilectio et odium hominis eiusdem.
Dictum est quod timor servilis semper est cum peccato, quia in timente serviliter vivit voluntas peccandi. Videtur ergo quod sit semper ex peccato superbie, quoniam Gregorius dicit : Cum pena timetur et facies Dei non amatur, timor ex tumore est, non ex amore ; sed in timore servili fit hoc ; ergo est ex tumore ; ergo ex superbia.
Set contra. Timor servilis humiliat hominem ; ergo non ex superbia.
Ad hoc dicunt communiter magistri quod auctoritas sic debet intelligi : ex tumore, id est cum tu more, ut prepositio notet concomitantiam, nec causalitatem. Habet autem similem expositionem hec prepositio ex super illud Mathei : Viri Ninivite surgent etc., ibi dicit Glosa : Eo indigni sunt venia, quia ex lege sunt infideles , id est cum lege, causaliter enim non facit lex infidelem. Et ita timor servilis est ex superbia, id est cum superbia.
Set contra. Timor servilis preparat animam ad susceptionem caritatis, quia, sicut seta introducit filum, sic timor servilis introducit caritatem, quia humiliat hominem sub Deo ; ergo non est semper cum superbia, quia superbia retrahit a caritate.
Item, Augustinus investigans illud Ecclesiastici : Inicium omnis peccati est superbia, in libro De fide, opponit ad Petrum quod non sit hoc verum in illo, qui, cum habeat caritatem, cadit per peccatum luxurie tantum, et dolens et gemens peccat sub Deo, constat enim quod in tali non est superbia inicium peccati ; non ergo inicium omnis peccati est superbia. Solvit autem Augustinus quod auctoritas illa debet intelligi de inicio mediato, non de immediato, superbia enim primorum parentum fuit inicium corruptionis tocius humani generis, ex qua ortum habet concupiscentia sive libido improba, que est inicium cuiuslibet peccati, sicut Augustinus dicit alibi, unde patet quod in predicto casu est peccatum luxurie non cum superbia. Ponatur ergo quod talis consideret penas eternas et serviliter timeat Deum ; patet quod in isto est timor servilis non cum superbia ; igitur falsum est quod dicit Gregorius, sive hec prepositio ex notet concomitantiam, sive causalitatem.
Sed videtur quod in omni peccato sit superbia, quoniam Augustinus dicit quod peccare est, spreto incommutabili bono, rebus mutabilibus adherere ; ergo in omni peccato est contemptus Dei ; sed contemptus Dei est superbia ; ergo in omni peccato est superbia.
Solutio. Dicimus quod timor servilis potest esse non cum superbia, sed ut frequencius cum quadam superbia est, scilicet cum indignatione et murmure, quod habet aliquis ex consideratione penarum, quas vellet non esse ; unde quod dicit Gregorius, quod timor servilis ex timore est, intelligi debet ut frequenter, habuit enim respectum ad naturam timoris, quem ut frequenter predicta indignatio comit[t]atur, sicut puer remurmurat contra verbera, que sustinet invitus.
Ad aliud dicimus quod contemptus multipliciter sumitur. Quandoque enim dicitur contemptus appreciatio rei· minor iusto ; secundum hoc contempnere est opus rationis. Item, contempnere idem est quod aspernari sive irasci rei tanquam vili ; secundum hoc contempnere est in irascibili. Quandoque contempnere est negligere sive non curare rem tanquam vilem ; secundum hoc contemptus Dei comitatur omne peccatum. In prima autem significatione sumitur, cum dicitur : contemptus Dei est superbia. Et ita patet quod in illo argumento est fallacia equivocationis.
Caput V
De secundis effectibus timoris servilis.
Circa quintum capitulum queritur de secundis timoris servilis effectibus. Augustinus dicit : Quod timor vulnerat, caritas sanat ; ergo timor vulnerat ; ergo ledit ; ergo nocet ; sed sicut dicit Augustinus : Si non adimit aliquod bonum, non nocet ; ergo cum timor servilis noceat, adimit aliquod bonum aut gratuitum aut naturale ; gratuitum non, quia in timente serviliter non est bonum gratuitum ; ergo adimit bonum naturale ; sed diminutio boni naturalis est peccatum aut a peccato, quoniam in bonis naturalibus anime salvatur imago Dei ; ergo timor servilis est peccatum ; ergo non est a Spiritu Sancto, quod est contra predicta.
Solutio. Timor servilis vulnerat et ledit, sed non adimit aliquod bonum anime. Est enim duplex vulnus, scilicet culpe et pene. Vulnus culpe est corruptio boni naturalis, et tale vulnus est a peccato, in quantum peccatum, quia, ex eo quod est peccatum, diminuit bona naturalia anime, ita quod imago Dei diminuitur et deformatur ; tali vulnere non vulnerat timor servilis. Vulnus [pene] est amaritudo mentis et angustia, que comitatur peccatum, unde leremias : Scito et vide quia malum est et amarum dereliquisse te, Dominum Deum tuum ; tali vulnere vulnerat animam timor servilis et ledit ipsam, angustians ipsam ; non tamen adimit aliquod bonum eius, sicut ex indebita extensione brachii potest aliquis ledi, licet non adimatur aliquid de membro. Unde dicimus quod in hac argumentatione : ledit, ergo aliquod bonum adimit, est fallacia consequentis ; similiter et in hac : ledit, ergo nocet, secundum quod Augustinus sumit hoc verbum hoc cum diminutionis effectu, angustia enim et amaritudo animi, etsi noceant secundum quid, quia affligunt animam, non tamen simpliciter nocent, sed humiliant et sic renovant.
Caput VI
De [timore initiali.]
Dicto de tirnore servili, dicendurn est de iniciali et filiali simul, quia sunt eiusdem speciei, sed differunt accidente ; sicut enim homo albus et homo niger sunt eiusderh speciei, tamen nullus homo albus est niger, ita timor inicialis et timor filialis sunt eiusdem speciei, tamen nullus timor inicialis est timor filialis, nec e converso.
Primo igitur dicendum est quid sit timor inicialis et quare dicitur inicialis.
Secundo si sit una species timoris aut due.
Tercio de augmento et diminutione eius.
Quarto et ultimo de timore filiali per se.
Questio I
[Quid sit timor inicialis et quare dicitur initialis.]
Notandum autem quod hec vox timor filialis quandoque sumitur possessive, ut dicatur timor filialis timor filiorum Dei ; et secundum hoc non distinguitur filialis ab iniciali. Quandoque dicitur timor filialis per similitudinem ille timor, quo timetur Deus, sicut filii soient timere patres, quando timent separari a patribus solo amore, etsi nulla pena eis emineat. Sic diversificatur timor filialis ab iniciali. Inicialis autem timor est, quo timemus Deum partim timore pene, partim amore glorie ; unde dicitur habere duos oculos : unum ad penam, alium ad gloriam.
Queritur ergo quare dicitur inicialis.
Si quia talis amor est incipiencium, - contra : Esto quod aliquis perfectus cediderit a caritate et postea resurgat in tanta ; constat quod talis incipit bene operari ; ergo est incipiens ; ergo si timor inicialis est incipiencium, iste habet tiniorem inicialem.
Contra. Perfecta caritas foras mittit timorem, et hoc intelligitur etiam de iniciali, et iste habet perfectam caritatem ; ergo non habet timorem initialem ; ergo timor inicialis non dicitur inicialis, quia est incipiencium.
Item, triplex est status amoris, scilicet incipiencium, proficiencium et perfectorum ; primi celebrant pascha in Egypto, secundi in deserto, tercii in terra promissionis ; ergo si timor distinguitur secundum status caritatis, ut dicatur timor inicialis, qui est incipiencium, filialis, qui est perfectorum, erit tercius timor proficiencium ; et ita in caritate erit triplex timor distinguendus.
Forte dicet quod dicitur timor inicialis eo quod est inicium sapientie, sicut dicit Ecclesiasticus, I : Inicium sapientie timor Domini, - contra : Fides, spes, caritas precedunt timorem ; ergo qua ratione timor est inicium sapientie, immo fortiori ratione, fides, spes, caritas sunt inicia sapientie ; ergo si propter hoc dicitur timor inicialis, pari ratione dicitur spes inicialis, et similiter caritas.
Item, Ecclesiasticus, XXV : Timor Dei inicium dilectionis eius ; fidei autem inicium aglutinandum est ei ; queritur ergo quare pocius fides, que est prima virtutum, et timor, qui est quarta, dicantur inicia sapientie quam fides et spes, vel fides et caritas.
Solutio. Dicimus quod timor dicitur inicialis, quia est primo incipiencium ; et sic cessat obiectio de eo, qui resurgit in caritate perfecta, ille enim, etsi incipiat bene operari, non tamen primo. Posset tamen dici quoniam et talis habet timorem inicialem, quoniam adhuc angustiatur super peccato quod commisit : perfecta autem caritas dicitur fora mittere timorem inicialem quantum ad hoc, quod habet naturam timoris servilis, secundum hoc, scilicet, quod habet oculum ad penam, non tamen totaliter a principio foras mittit ilium, sed qtiando conscientia sua serenatur ad plenum, tunc totaliter foras mittitur timor inicialis.
Ad aliud dicimus quod non est simile de caritate et timore, quoniam caritatem habens timet aut habendo conscientiam peccati aut non habendo. Si primo modo, habet timorem inicialem ; si secundo modo, filialem ; et propter hoc timoris in caritate non est nisi duplex status ; et potest etiam dici timor inicialis eo, quod est inicium sapientie, sola enim fides proprie loquendo et timor sunt inicia sapientie, quoniam hec sola mundant a peccato palatum cordis, de fide enim dicitur in Actibus, XV : Fide purificans contra eorum, de timore, in Ecclesiastico, I : Timor Domini expellit peccatum ; fides mundat ab essencia peccati, timor a reliquiis peccatorum, quoniam, quamvis aliquis sit sine peccato, tamen quandoque remanent reliquie, scilicet, difficultas bene operandi, obscuritas intelligendi et obligatio ad satisfactionem et huiusmodi, propter quod Lazarus suscitatus ligatus erat institis, et cecus illuminatus videbat homines sicut arbores ambulantes, istas reliquias expellit timor inicialis ; et ita, per fidem ab essentia peccati mundato palato cordis per penitentiam, que ex timore Dei concipitur, et a reliquiis per timorem, sentit cor saporem dulcedinis Dei, et sic sapientia generatur in corde hominis, sicut causa febrisexpulsa et reliquiis eius, cibi dulcedinem sentit sanatus a febribus. Et ita patet quare specialius quam alie virtutes dicitur fides inicium sapientie et similiter timor, unde bene dicit Ecclesiasticus : Timor Dei inicium dilectionis eius ; fidei autem etc.
Item, timor inicialis dicitur habere oculum ad gloriam sive ad amorem, - contra : Diligere caritatis est, timere timoris ; ergo timor non habet oculum ad amorem Dei.
Solutio. Timor dicitur habere oculum ad amorem Dei, quia habet oculum ad separationem ab amato, timens ab illo separari.
Questio II
Utrum sint due species timoris.
Secundo capitulo queritur utrum sint due species timoris.
Quod videtur, due enim sunt species cupiditatis, cupiditas, scilicet, qua cupit aliquis delectari in cibo et potu plus iusto, et illa, qua cupit luxuriari in cohitu, licet ad idem tendant ; ergo pari ratione timor pene et timor separationis erunt diversarum specierum, sicut enim diverse sunt voluntates, si volita sint diversa, ita diversi debent esse timores, quibus diversa timentur.
Contra hoc est, quod supra dictum est, quod timore iniciali non timetur pena, in quantum pena, sed in quantum separativa ; et ita proprie timetur idem utroque timore iniciali et filiali, scilicet separatio ; propter quod idem sunt in specie.
Sed obicitur : Sicut fides informis duplicem habet oculum, scilicet ad penas eternas, quas credit esse, et ad summam bonitatem Dei, quam credit esse, sic et fides formata ; ergo sicut fides informis motu directo precise in penas eternas generat timorem servilem, quo pure precise timetur pena, non habita respectu ad bonitatem Dei, similiter fides formata generare aliquem timorem illo motu, quo movetur precise per viam meroris in penas eternas, non habita respectu ad summam bonitatem Dei ; sed si hoc, erit aliquis timor in caritate, quo pena timetur in quantum pena, et alius, quo timetur separatio ; ergo due sunt species timoris.
Solutio. Omnis speculatio prius est de fine quam de hiis, que sunt ad finem ; ergo cum fides sit quedam speculatio, primo [que] respicit finem, quam ea que sunt ad finem ; sed bonum est finis omnium ; ergo primo movetur fides in bonum quam in id, quod est ad bonum ; unde intuitu primi boni primo de necessitate generat caritatem, quam intuitu penarum generet timorem ; quare is est ordo, ut caritas sit in fide, timor autem [in] caritate. Ex quo patet quod impossibile est quod fides formata generet timorem pene, secundum quod pena, sed credens Deum esse summum bonum in se et similiter sibi, videns quod per penas separari posset, generat timorem pene, non in quantum est pena, sed in quantum separativum. Et ita patet quod non erunt in caritate diverse species timoris.
Sed obicitur iterum : Bonum est finis omnium virtutum ; ergo quod fides credit penas eternas esse vel Deum punire impenitentes eterna pena, non est nisi propter bonum. Esta quod secundum viam istam generet timorem quo timeat quis penas eternas propter bonum, sivè ut non separatur a bono. Constat quod huiusmodi timoris finis est primus sive materia, circa quam et ipsa pena, licet finis ultimus eius sit bonum, sicut Augustinus dicit, quod voluntatis, qua volo ad fenestram ire, ut videam transeuntes, primus finis est ire ad fenestram, ultimus est videre transeuntes ; huiusmodi ergo timoris, quam fides generat, est ipsa pena primus finis ; filialis autem timoris primus finis est separatio ; sed per primos fines distinguntur motus virtutum et ipse virtutes ;, ergo cum diversi fines primi sint huiusmodi timoris, isti timores sunt diversi timores in specie ; ergo in habente caritatem sunt diversi timores,in specie, quod prenegatum est. Nec potest dici quod hec argumentatio non teneat : diversi sunt fines primi huius timoris et illius, ergo diversi sunt timores in specie, ideo quia in fide habet instanciam. Fides enim duos primos fines habet, scilicet, penas eternas et bona eterna ; non tamen sunt due species fidei, aliud enim est de fide, aliud de timore, quoniam fides una est, eo quod una est ratio omnium credendorum, sed non sic est in virtutibus, que sunt site in affectu, quohiam non est una ratio omnium faciendorum, et propter hoc virtutes, que sunt in affectu, necessarium est distingui [per] fines primos sive per materias proprias.
Item, timere penam eternam propter Deum bonum est et meritorium ; ergo alicuius virtutis, nonnisi timoris inicialis, ut patet inspicienti per singulas virtutes ; ergo pena, in quantum pena, timetur timore iniciali, separatio autem timetur timore filiali. Et inde ut prius.
Solutio. Sicut dictum est, impossibile est quod fides primo moveatur in penas eternas quam in bonum eternum, eo quod necessarium est quod primo speculetur finem sive bonum suum ; unde prius generat caritatem quam timorem ; et inde sequitur quod nunquam secundum hanc viam generabit timorem pene, in quantum est pena ; sed si timorem pene generet, hoc erit, in quantum separativa est a bono ; dicimus ergo quod, quando timetur pena, ut non separet a bono, hec dictio ut non est nota ultimi finis, sed dispositio primi finis pene, scilicet, quia pena timetur non in quantum pena sed in quantum separativa.
Item, timere penam, in quantum pena sive in quantum destructoria vel nociva, non est quid spirituale, sed in quantum separativa a summo bono, spirituale est ; et propter hoc primo modo non potest timeri pena ad imperium virtutis spiritualis, sicut sunt fides, spes, caritas, sed secundo modo, scilicet in quantum separativa. Per hoc patet solutio ad omnia obiecta, quia solvendum est per interemptionem.
Iterum, esto quod aliquis perfectus, considerans quod pena purgatorii retardat a gloria, abstineat a venialibus peccatis. Queritur cuiusmodi timor sit. Iste timor non est naturalis aut mundanus aut humanus aut servilis aut inicialis, quia sic timens perfectus est, nec filialis, quia habet oculum ad penam ; ergo iste timor non est aliquis predictorum ; ergo insufficiens est divisio timoris superius posita.
Quod multi concedunt. Nos autem dicimus quod iste timor potest esse naturalis vel inicialis. Naturalis quidem, si per imaginationem confingentem apprehendatur pena purgatorii tanquam nociva ; si vero secundum rationem apprehendatur illa pena, in quantum dilatoria glorie sive separativa ad tempus, timor [enim] inicialis est. Unde dicimus quod in tali casu etiam perfectus timet ad modum incipientis.
Item, eadem est virtus, qua diligit aliquis coniungi eterne glorie et separari a pena eterna ; ergo pari ratione [idem] erit timor, quo timetur separari a gloria, et quo timetur coniungi pene eterne ; sed timor separationis a gloria est timor filialis, timor coniunctionis cum pena eterna est timor servilis ; ergo idem est timor in essencia filialis quod servilis, quod prenegatum est.
Solutio. Timor, quo aliquis timet coniungi pene eterne, duplex est, quia si timetur sic pena, in quantum destructoria vel nociva, timor est servilis, sed in quantum est separativa a Deo, timor est inicialis. Primo modo non est verum quod idem sit in essencia timor, quo timetur separatio a gloria, et timor, quo timetur coniunctio cum pena eterna. Secundo modo verum est. Solvendum est ergo per distinctionem. Similiter posset hec distingui : Eadem est virtus, qua quis diligit coniungi eterne glorie et separari a pena eterna, nisi forte quia separatio a pena eterna non potest diligi a virtute, que est spiritualis, nisi in quantum pena separat a gloria.
Dictum est quod timor inicialis vel timens inicialiter non timet penam eternam, nisi in quantum est separativa a Deo, nec timet offendere Deum, in quantum offensa Dei separat a Deo, et sic de aliis ; nichil ergo timet, nisi ln quantum separat a Deo, nec etiam temptationes diaboli timet, nisi in quantum separant a Deo ; et propter hoc dicitur timor inicialis habere oculum ad gloriam, quia timet ea que separant a gloria ; ergo cum nichil timeat nisi quod a gloria separat, non habet oculum nisi ad gloriam ; falsum est ergo, quod communiter dicitur, quod timor inicialis habet duos oculos : unum ad penam, alium ad gloriam.
Solutio. Duplex est modus diligendi Deum ex caritate : est enim unus timor filialis, alius mercenarius. Amor filialis est, quo diligimus Deum tantum propter se, non habito respectu ad aliquam utilitatem provenientem ex illo amore, sicut filius diligit patrem, non habito respectu ad aliquam utilitatem provenientem ex amore illo, quia, etsi nulla accideret utilitas, tamen diligeret. Mercenarius amor ex caritate est, quo diligimus Deum non tantum propter se, sed habito respectu ad mercedem, scilicet ad beatitudnem creatam, quam dabit Dominus in futuro, et etiam habito respectu ad temporalia bona, que dat nobis in presenti. Tamen in isto amore, cum dicimus : diligimus Deum propter se et propter beatitudinem creatam et propter bona temporalia, que nobis dat, dissimiliter sumitur hec prepositio propter ; cum enim diligimus Deum propter se, hec prepositio propter notat finem, in quo quiescitur ; cum dicimus : diligimus Deum propter beatitudinem creatam, notat finem, quo quiesci tur ; cum autem dicimus : diligimus Deum propter temporalia, non notat finem sed causam motivam et provocativam et quodam modo augmentativam dilectionis Dei. Quod autem iste amor mercen[n]arius sit ex caritate, patet in Evangelio, ubi dicitur : Quanti mercenarii habundant in domo patris mei panibus. Ego autem hic fame pereo, non enim habundarent panibus nec essent in domo patris, nisi haberent caritatem. Iste autem amor mercenarius imperfectorum est, amor autem filialis perfectorum. Istis amoribus duobus respondent duo timores : unus filialis, alius inicialis ; filiali timore timemus separari a Deo tantum propter se, non habito respectu ad aliquod incommodum extrinsecum, quod ex separatione acc[i]dat, et huiusmodi timor perfectorum est ; inicialis timor est, quo timemus separari a Deo non tantum propter Deum, sed etiam propter incommoda, que accidunt ex separatione a Deo, scilicet propter separationem a gloria, que est beatitudo creata, et etiam propter penas eternas, que infliguntur hiis, qui separantur a Deo ; sed amor Dei et amor glorie create proprie generant timorem inicialem, et propter hoc proprie et per se timor inicialis fugit separationem a Deo et separationem a gloria ; pena ergo eterna non est proprie generativa timoris inicialis, sed est quasi stimulus provocativus et augmentativus timoris, sicut bona temporalia provocant et augmentant amorem mercenarium ; quando ergo dicitur timor inicialis duos habere oculos, non intelligitur quod eodem modo et equaliter habeat illos, habet enim oculum ad penam tanquam ad stimulum suum, ad gloriam autem tanquam ad illud, cuius separationem proprie et per se fugit.
Questio III
De intensione et remissione sive de augmento et diminutione inicialis timoris.
Tertio capitulo queritur de intensione et remissione sive de augmento et diminutione inicialis timoris. Augustinus dicit quod caritas diminuit timorem, quod intelligitur de timore pene et timore initiali.
Set contra. Caritas generat timorem ; ergo non diminuit ipsum.
Solutio. Sine dubio caritas non minuit timorem quantum ad essentiam, et Augustinus in predicta auctoritate non loquitur de caritate et timore quantum ad essentiam sed quantum ad statum, quoniam timens inicialiter in principio caritatis habet conscientiam peccati et ita sentit morsus et punctiones conscientie in illo statu, sed in posterum, quando incipit iocundari, non ita sentit ; tamen eque timet timore cautele ut prius vel magis ; caritas ergo minuit timorem quantum ad tormentum conscientie, sed non quantum ad cautelam nec quantum ad essenciam ipsius timoris.
Sed iterum obicitur. Quanto aliquis magis diligit, magis sperat ; et quanto magis sperat, magis confidit ; et quanto magis confidit, magis est securus ; et quanto magis securus, tanto minus timet ; ergo a primo, quanto aliquis magis diligit, tanto minus timet.
Contra. Caritas secundum se est generativa, timoris ; ergo maior caritas maioris timoris ; ergo quanto magis diligit, tanto magis timet.
Item, omnes virtutes sunt pares ; ergo crescente caritate, crescit timor ; ergo quanto magis diligit aliquis, tanto magis timet.
Solutio. Utraque istarum est vera : quanto aliquis magis diligit, tanto minus timet, et quanto magis diligit, tanto magis timet, ut summamus hoc verbum timet in habitu, non in actu, quia quanto magis diligit aliquis, tanto habilis est ad magis timendum et minus timendum, sed secundum diversa [vias], quoniam secundum [viam] spei habilis est ad minus timendum, ille enim, qui magis diligit, si movetur motu spei, considerando largitatem Dei, minus timet quam ille, qui minus diligit et minus sperat ; sed secundum viam scientie, qui magis diligit, magis timet, quoniam, consideratis eisdem periculis, penitus ille, qui magis diligit, magis timet, dummodo alie circumstancie sint pares.
Caput VII
[De timore filiali.]
Quarto capitulo dicendum est de timore filiali, circa quem primo videndum est utrum sint diverse species timoris filialis.
Secundo que sit differentia inter timorem filialem et timorem inicialem.
Tertio de timore Christi, et qualiter sit timor in angelis in patria.
Questio I
Utrum sint diverse species timoris filialis.
Circa primum probatur quod diverse sunt species timoris filialis, quoniam timor filialis timet offendere Deum et timet separari a Deo ; et diversa sunt offendere Deum et separari a Deo ; ergo diversa sunt secundum speciem ea, que timentur timore filiali ; ergo timor filialis diversos habet fines primos et immediatos sive diversas materias, in talibus enim materia vocatur finis ; set secundum diversitatem primorum finium distinguntur virtutes ; ergo diversi sunt timores filiales secundum speciem.
Item, filius carnalis timet offendere patrem suum, quamvis non timeat separari ab ipso in infinitum magis diligit filius spiritualis patrem spiritualem, quam filius carnalis patrem carnalem ; ergo filius spiritualis timet offendere vel potest timere Deum offendere, etsi non timeat separari a Deo ; aliud igitur est timere offendere Deum, aliud timere separari a Deo ; et ita timore filiali timentur diversa secundum speciem. Et inde ut prius.
Set contra. Idem est amor secundum speciem, quo diligimus Deum, et quo diligimus habere Deum sive beatitudinem creatam ; ergo idem timor secundum speciem, quo timemus opposita illorum duorum ; sed timor offense Dei respondet amori gratuito Dei et timor separationis respondet amori, quo diligimus habere Deum ; ergo idem est timor in specie, quo timemus Deum offendere et quo timemus separari a Deo ; et ita timor filialis non habet diversas species.
Item, eiusdem virtutis est in specie voluntas, qua volo habere Deum et qua volo servire Deo, utraque enim voluntas caritatis est, quia caritas universalis amicicie est velle facere, quod placet Deo, et hoc est servire Deo ; ergo eiusdem virtutis est in specie velle servire Deo et velle habere Deum ; ergo eiusdem virtutis est in specie timere opposita ; sed offendere Deum est oppositum ei, quod est servire Deo, et separari a Deo est oppositum ei, quod est habere Deum ; ergo timere offendere Deum et timere separari a Deo sunt eiusdem virtutis in specie ; ergo timor filialis non habet diversas species.
Quod concedimus. Ad primum dicimus quod filialis timor timet diversa sed non ut diversa, immo ut unum, timet enim offendere Deum, in quantum est separativum a Deo ; et propter hoc non valet prima argumentatio.
Ad secundum dicimus quod non est simile de filio carnali et filio spirituali, quia filius carnalis potest offendere patrem carnalem, ita quod non sep[ar]aretur ab eo nec pater subtrahat ei bona sua, sed filius spiritualis non potest offendere Deum, quin separetur a Deo, quia offendere Deum est peccare mortaliter et peccare mortaliter est separari a Deo vel causa illius ; et propter hoc non est simile.
Questio II
De differencia timoris filialis ad inicialem.
Circa secundum capitulum queritur de differentia timoris filialis ad inicialem.
Et videtur quod differant secundum speciem, quoniam Augustinus dicit quod quatuor sunt diligenda ex caritate : primo Deus, secundo nos, tertio quod iuxta nos est, scilicet proximus, quarto corpus proprium ; sic igitur stola corporis diligenda est ex caritate ; et ita stola corporis quedam materia est per se caritatis ; ergo eius oppositum est per se materia timoris ; sed eius oppositum est pena eterna, qua affligitur corpus ; ergo pena eterna est per se materia timoris ; sed non est materia timoris filialis per se, quia timor filialis non timet per se penas eternas sed solum separari a Deo ; ergo pena eterna est per se materia alterius timoris, nonnisi inicialis ; ergo timor inicialis et timor filialis habent diversas materias proprie et per se, ergo et diversos fines proprie et per se, materia enim in talibus finis appellatur ; sed secundum diversos fines proprios distinguntur virtutes ; ergo inicialis timor et filialis differunt secundum speciem.
Sed si hoc concedatur, videtur quod aliqua virtus habeat tres fines quoniam timor inicialis timet penas eternas propter hoc, quia separative sunt a Deo, et hoc propter Deum, quelibet enim virtus movetur propter Deum ; sic ergo inicialis timor tres fines habet, scilicet, penas eternas. et separationem a Deo et ipsum Deum ; hoc autem non contingit in aliqua alia virtute, quoniam caritas non habet nisi finem unum, sed habet ilium duplicatum, caritas enim diligit bonum, quia bonum, alie virtutes duos habent fines, quia preter materiam, quam habent pro fine, habent finem caritatis, scilicet bonum ; nulla ergo virtus debet habere tres fines, ut videtur ; et ita timor initialis non debet dici habere penas eternas ut propriam materiam.
Item, caritate virtute nichil aliud diligitur a Deo, nisi in quantum coniungit nos Deo ; ergo timore virtute nichil timetur, nisi in quantum illud, quod timetur, separat a Deo ; ergo quicquid timet timor inicialis, timet, in quantum separat a Deo ; ergo proprie et per se timet separationem a Deo ; sed hoc proprie et per se timet timor filialis ; ergo timor inicialis et timor filialis non differunt secundum speciem, cum non differant secundum ea, que per se et proprie timentur.
Quod concedimus hac ratione. Ad illud quod obicitur, dicimus quod stola corporis non est per se materia caritatis, nisi in quantum augmentat stolam anime, unde non sequitur quod pena eterna sit per se materia timoris virtutis.
Notandum tamen quod pena eterna duplici comparatione se habet ad timorem inicialem, scilicet, ut materia et ut stimulus, et licet se habeat ut materia, non tamen tres sunt fines, quoniam, cum dicitur : timet penas eternas ut separativas a Deo, non dicuntur duo fines, sed primum dicitur ut finis, secundum ut dispositio finis.
Questio III
Utrum perfectus timeat penam eternam.
Circa tercium capitulum queritur utrum perfectus timeat penam eternam.
Probatur quod sic, quia Ieronimus dicit : Prudenter timetur quicquid accidere potest ; sed perfectus potest incurrere penam eternam ; ergo debet timere eam et constat quod perfectus facit, quod debet ; ergo timet penam eternam.
Item, perfectus timet peccare non alia ratione, nisi quia potest peccare, quia si sciret se non posse peccare, non timeret ; ergo eadem ratione timet se posse incurrere penam eternam, cum sciat se posse incurrere illam ; et ita timet penam eternam.
Si concedatur, contra : Ieronimus dicit : Qui timet, illam penam habet, et loquitur de timore pene et qui habet penam, perfectus non est ; ergo qui timet, non est perfectus ; ergo si est perfectus, non timet ; et ita perfectus non timet penam eternam.
Item, indirecte. Si perfectus timet penam eternam, cum perfectus non habeat nisi timorem filialem, ergo timor filialis timet penam eternam ; et ita habet oculum ad penam eternam et habet oculum ad gloriam, hoc constat ; ergo habet duos oculos sicut inicialis ; ergo non differunt secundum hoc timor filialis et timor inicialis.
Solutio. Timor pene eterne duplex est, scilicet, timor cautele et timor pungitivus, qui penam habet, timens enim inicialiter pungitur et angustiatur intra se ex conscientia peccati, de quo nescit an sit dimissum sibi ; huiusmodi timor pene eterne pungitivus non est in perfecto, sed timor cautele ibi est, quia cavet penas eternas, sicut cavet peccare mortaliter. Ad istam auctoritatem : Qui timet, penam habet, dicimus quod intelligitur de timore pungitivo, non de timore cautele.
Ad secundo obiectum dicimus quod, quamvis timor filialis timore cautele timeat penam eternam, non tamen dicitur habere oculum ad penam eternam, quia nulla bona facit intuitu pene eterne sed amore solo, quoniam solus amor sollicitat ipsum in operibus, unde pro sola acquisitione glorie laborat, sed cum hoc accidit quod vitatur pena eterna.
Questio IV
Utrum Christus habuit timorem filialem.
Circa quartuin capitulum queritur utrum Christus habuit timorem filialem.
Probatur quod sic. In Psalmo dicitur : Timor Domini sanctus permanet in seculum seculi ; ergo timor Domini sanctus est in patria ; sed timor Domini sanctus est timor filialis ; ergo timor filialis est in patria ; et ita est in sanctis, qui sunt in patria, et in angelis ; eadem ratione fuit in Christo.
Item, Ecclesiasticus, XXIII : Nichil melius est quam timere Deum ; sed omnia bona optima fuerunt in Christo ; ergo timor Domini fuit in Christo.
Item, dicit Glosa Gilberti super illud ad Romanos, VIII : Non enim accepisti[s] spiritum servitutis etc. : Timore servili et timore filiali timetur sponsus. Sed timore servili timetur ne veniat iudicaturus ; timore filiali timetur ne tardet. Et cum venerit, timebitur ne discedat ; ergo in patria erit timor separationis et ita timor filialis ; ergo timor filialis fuit in Christo.
Item, super illud Isaie : Egredietur virga de radice Iesse etc. ; et requiescet super eum spiritus Domini etc., dicit Ieronimus : Mittatur verbum, quando venitur ad timorem, propter minores, ne desperent sed timeant, cum audiant Christum fuisse repletum timore ; ergo Christus [non] fuit repletus timore, quo timent minores ; sed timent minores timore initiali ; ergo Christus timuit timore iniciali, multo magis filiali ; ergo Christus habuit timorem filialem.
Sed contra. Christus sciebat quoniam impossibile erat ipsum separari a Deo ; ergo non timuit separationem a Deo, fatuum enim esset timere, quod scitur impossibile esse accidere ; sed timor separationis est timor filialis ; ergo timor filialis non fuit in Christo, nec erit in patria, cum quilibet sanctus sciat impossibile esse separari a Deo.
Item, spes est de futuro bono, timor de futuro malo ; sed in patria spes penitus evacuabitur, quoniam nullum futurum bonum expectabitur in patria ; ergo eadem ratione timor penitus evacuabitur in patria, quia nullum futurum malum timebitur.
Item, timor separationis ex imperfectione est et ita ex parte est ; sed cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ; ergo timor separationis evacuabitur penitus in patria ; ergo et timor filialis ; et ita timor filialis non fuit in Christo, nec erit in patria.
Solutio. Timor filialis duas habet species, scilicet timorem separationis et timorem reverencie ; est autem reverentia resilicio ab altitudine Dei in propriam parvitatem, iste timor erit in patria et fuit in Christo ; sed timor separationis nec fuit in Christo nec erit in patria.
Ad illud quod obicitur : Timor Domini sanctus permanet etc., dicit Augustinus quod ille timor dicitur permanere in seculum seculi, quia effectus eius permanet in eternum, sicut dicitur : Paciencia pauperum non peribit in finem, id est, effectus paciencie pauperum non peribit in finem.
Ad illam auctoritatem : Nichil melius quam timor Domini, dicimus quod intelligitur de timore reverencie, qui sine dubio fuit in Christo. Ad auctoritatem Gilberti, dicimus quod sic debet intelligi : Cum sponsus advenerit, timebimus ne recedat, id est, ad modum timencium nos habebimus, sicut illud exponitur : Timebunt angeli, id est, ad modum timencium se habebunt.
Ad ultimo obiectum dicimus quod, quamvis Christus repletus fuerit timore propter minores, non tamen sequitur quod Christus eundem timorem habuerit, quem et minores, sed sequitur quod timorem habuerit. Alia tamen ratio potest assignari, preter rationem Ieronimi, quare Christus dicitur fuisse repletus timore, scilicet, quia timor reverentie maximum habuit effectum in Christo, ex timore enim reverentie humiliavit se usque ad mortem et passionem, unde Apostolus, ad Hebreos, V, dicit de Christo : In omnibus exauditus est pro sua reverentia ; et ita reverentia in Christo maximum effectum habuit, unde dicitur fuisse repletus spiritu timoris Domini.
