Tractatus LII — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus LII

TRACTATUS QUINQUAGESIMUS SECUNDUS

 

 

DE UTILI, QUOD PERTINET AD HONOREM PROXIMI

[DE VITATIONE SCANDALI]

 

Dicto de utili, quod pertinet ad honorem Dei, sicut de voto et decimi, dicendum est de utili, quo pertinet ad honorem proximi, sicut de vitatione scandali et fraterna correptione. Et primo de vitatione scandali.

 

Circa questionem istam primo videndum est quid sit scandalum et utrum omne scandalum sit mortale peccatum.

Secundo utrum scandalum sit species una peccati per se.

Tercio de illo verbo Apostoli : Omnia michi licent, sed non omnia expediunt.

Quarto quid omittendum sit propter scandalum.

Quinto quid faciendum propter scandalum.

Sexto utrum Petrus scandalizavit separando se a gentibus et comedendo cum Iudeis discernendo cibaria.

 

 

Caput I

[Quid sit scandalum et utrum omne scandalum sit mortale peccatum.]

 

Circa primum sic obicitur. Dicit auctoritas super illud Mathei : Ve mundo a scandalis, quia scandalizare est dicto vel facto minus recto prestare occasionem ruine, sicut cum aliquis fornicatur coram alio, prestat ei occasionem fornicandi, et per hoc patet quod scandalum est dictum vel factum minus rectum, prestans occasionem ruine. Et dicitur scandalum grece, obex latine, sicut enim ad obicem positum in via leditur pes euntis, sic scandalum est obex positus in via morum, ad quem leditur pes spiritualis.

Dicitur autem scandalum activum et scandalum passivum. Est scandalum activum, quo aliquis scandalizat alium prestans ei occasionem ruine spiritualis vel facto vel dicto minus recto. Scandalum passivum est, quo aliquis leditur ruens in peccatum exemplo alterius. De scandalo activo videtur quod omne tale scandalum sit mortale peccatum, quia dicit Dominus in Evangelio : Ve mundo ab scandalis, id est, pena eterna imminet amatoribus mundi propter scandala ; sed dampnatio eterna non imminet nisi propter mortale peccatum ; ergo omne scandalum est peccatum mortale.

Idem videtur per auctoritatem illam : Qui scandalizaverit unum ex pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris, quasi diceret : quantalibet pena temporalis improportionalis est pene eterne, quam meretur ille, [qui] scandalizat ; ergo omne scandalum est peccatum mortale.

Item, eadem est ratio cuiuslibet scandali ; ergo si unum est peccatum mortale, et quolibet, sicut si anima Socratis est immortalis, et quelibet, cum eadem sit ratio in quolibet homine ; sed constat quod aliquod scandalum est morfale ; ergo et quodlibet, vel distingue quid faciat scandalum veniale, quid mortale.

 

Sed probatur quod aliquod est veniale, quia si aliquis fornicatur coram alio, provocat ipsum ad fornicandum, ita qui mentitur coram alio iocose, provocat ipsum ad menciendum iocose ; sed scandalum primum est mortale, quia incitat ad mortale ; ergo secundum veniale, quia incitat ad veniale, mentiri enim iocose veniale est.

Item, simus in illo instanti, in quo Petrus dixit Domino : Absit a te, Domine, non erit tibi hoc, inde sic : Petrus scandalizat Dominum ; ergo Dominus scandalizatur a Petri, quia si Socrates percutit istum, iste percutitur a Socrate, similiter si Socrates diligit istum, iste diligitur a Socrate, sic etiam et in vere activis et in vere passivis dicuntur activum et passivum ad convertenciam, sic ergo bene sequitur : Petrus scandalizat Dominum, ergo Dominus scandalizabatur a Petro ; sed primum est verum ; [ergo et ultimum] ; ergo Dominus leditur spiritualiter ; ergo Petrus peccat vel venialiter vel mortaliter.

Item, probatur quod scandalum passivum non sit peccatum, quia passio non subest libero arbitrio ; ergo non est voluntarium ; ergo non est peccatum.

Item, nullus vult ledi ; ergo nullus vult scandalizari ; ergo scandalum passivum non est voluntarium ; ergo non est peccatum.

 

Solutio. Dicimus quod quoddam est mortale, quoddam veniale, sicut ostensum est. Et ad duas primas auctoritates dicimus quod Dominus loquitur de scandalo mortali, sicut dicitur : Os, quod mentitur, occidit animam, intelligitur de mendatio mortali ; constat quod non omne mendacium est mortale.

Ad secundo obiectum dicimus quod hec est duplex : eadem est ratio in omni scandalo, si enim ratio sumatur pro causa, falsa est, si vero pro diffinitione, vera est. Sed tunc non sequitur quod, si unum sit mortale peccatum, quod etiam quodlibet, sicut non sequitur : eadem est ratio in omni peccato, id est diffinitio, ergo si unum est peccatum mortale, et quodlibet, quia ex causa fit scandalum veniale vel mortale, voluntarium enim operationum triplex est causa : natura, virtus et libido ; virtus autem non est causa dicti vel facti minus recti, nec natura, quia quod natura facit difficile, virtus facit facile ; libido ergo scandal[i] est [causa], que si est venialis, scandalum est veniale, si est mortalis, scandalum est mortale.

Ad aliud dicimus quod non valet hec argumentatio : Petrus scandalizavit Dominum, ergo dominus scandalizatu[s] fuit a Petro, nec ista similiter : Iudei scandalizati sunt a Domino, ergo Dominus scandalizavit Iudeos, quia scandalum activum et scandalum passivum non referuntur ad se secundum suas essencias, sed solum ex circumstancia, quia ille, qu[i] fornicatur coram illo, non agit in illum, quem scandalizat ; unde scandalum activum non habet respectum ad scandalum passivum secundum suam essenciam, sed solum ad id quod dicitur vel fit ; quia ergo scandalum activum non est vera causa scandali passivi, sed tantum occasio, propter hoc neutra illarum argumentationum valet. De scandalo autem passivo dicimus quod aliquando est mortale peccatum, sicut [si] aliquis fornicatur exemplo alterius, aliquando veniale, sicut cum aliquis mentitur iocose exemplo alterius, aliquando non est peccatum, sicut cum [in] aliquo remittitur fervor caritatis vel fidei ex facto vel dicto alterius, illa remissio non est peccatum, est tamen scandalum, quia est quedam lesio ; non valet hec argumentatio : passio non subest libero arbitrio, ergo scandalum passivum non subest libero arbitrio, quia scandalum passivum non est passio, sed dicitur passivum, quia originem habet occasionaliter ab occasione alterius.

Ad ultimum dicimus quod hec est duplex : iste vult ledi, sicut hec : iste vult peccare, quia, si voluntas solum transit supra actum, vera est utraque, quia iste vult actum, quod peccatum est, et vult actum, quod est lesio, sed si transeat supra totum, falsa est.

 

 

Caput II

Utrum scandalum slt una species peccati per se.

 

Circa secundum capitulum queritur utrum scandalum est una species peccati per se discreta ab aliis.

Videtur quod sic, quia iste fornicatur coram aliis, peccat enim in eo, quod fornicatur, et in eo, quod scandalizat ; ergo peccat dupliciter ; ergo committit duo peccata.

Item, aliquid est dimittendum propter scandalum ; simus in illo instanti, in quo iste tenetur dimittere hoc bonum propter scandalum, et non dimittit ; constat quod peccat peccato scandali et non peccat peccato luxurie, hoc est certum, et luxuria est aliqua species peccati ; ergo peccat alia specie peccati, quam sit peccatum luxurie ; sed ille, qui fornicatur coram aliis, peccat peccato luxurie et peccato scandali ; ergo duplici specie peccati peccat ; ergo scandalum est aliqua species peccati ; ergo committit duo peccata ; ergo scandalum est una species peccati per se.

 

Contra. Nichil est ibi peccatum in illo, qui fornicatur coram aliis, nisi actio ; sed unica est ibi actio ; ergo unicum est ibi peccatum.

Item, sit ita quod aliquis fornicatur coram aliis, aliquis non ; isti duo non differunt nisi in hoc quod unus fornicatur coram aliis, alius vero non ; sed quod dicitur coram aliis, circumstancia est, et circumstancia non mutat genus peccati, si enim aliquis [modo] fornicatur in loco [non] sancto et postea in loco sancto, non mutatur genus peccati ; ergo ille qui fornicatur coram aliis, non peccat duplici genere peccati.

Preterea, scandalum non est ibi aliud peccatum quam fornicatio. Forte dicet ad hoc quod ibi sunt duo peccata : unum, in quantum fornicatur, aliud, in quantum intendit tale quid facere, per quod noceat proximo ; sed eo modo probatur quod ille, qui fornicatur latenter, committit duo peccata : unm, quod fornicatur, aliud, quod intendit tale quid facere, per quod nocet sibi ; hoc autem falsum est ; ergo et primum.

 

Solutio. Ad hoc nobis videtur dicendum quod, sicut ille, qui deflorando virginem interficit eam, si dictat ei conscientia aut probabiliter debeat dictare quod deflorando interficiet, duo committit peccata, sic ille, qui coram aliis fornicatur scienter, cum dictet conscientia aut probabiliter dictare debeat quod nocebit proximo suo, duo committit peccata et unica est actio : duo peccata quantum ad maculas et deformitates ; formaliter ergo duo sunt peccata, sed non est in subiecto nisi unitas peccati vel multitudo proprie formam respicit, et propter hoc non valet hec argutnentatio : nichil est peccatum nisi actio, unica est actio, ergo unicum est peccatum, quia in media propositione significatur unitas actionis, est sic unitas materie peccati, in conclusione unitas forme. - Instancia. Nichil est nomen nisi una vox ; et iste non protulit nisi unam vocem ; ergo non protulit nisi unicum nomen ; esto quod protulit tantum hanc vocem canis in diversis significationibus.

 

Ad istud quod obicitur, quod hec circumstancia coram aliis non mutat genus peccati, posset dici quod non est circumstancia, cum non comprehendatur hoc versu :

Quis, quid, ubi, quibus auxliis, cur, quomodo, quando.

Vel si [s]it circumstancia, dicendum [est] quod est talis circumstancia, que inducit materiam peccandi, quia nocere proximo et peccare in proximum est quedam materia peccandi.

Ad ultimo obiectum dicimus quod ille, qui committit fornicationem latenter, non committit duo peccata, quia substantiale est cuilibet peccato mortali nocere subiecto proprio ; sed accidentale est nocere proximo ; propter hoc non est simile.

 

 

Caput III

De verbo Apostoli : [Omnia michi licent, sed non omnia expediunt.]

 

Circa tercium capitulum queritur de hoc verbo Apostoli : Omnia michi licent, sed non omnia expediunt. Et non loquitur Apostolus universaliter de omnibus, sic enim falsa esset, quia non licebat ei fornicari ; sed loquitur tantum de tribus, scilicet de redemptione suarum rerum in iudicio, et de sumptione ciborum ab eis, quibus ministrat spiritualia, et de comestione idolotiti.

Sed obicitur. Quodlibet eorum, si fiat, aut fit cum scandalo aut sine scandalo. Si fiat cum scandalo, nullum eorum est licitum, nullum expediens ; ergo falsa est illa locutio propter primam partem. Si sine scandalo, tunc quodlibet est licitum, quodlibet expediens ; ergo falsa est propter ultimam partem. Ergo cum fiat aut cum scandalo aut sine scandalo, falsa est in omni casu locutio.

 

Solutio. Hec dictio licitum respicit materiam sive genus rei ; sed hec dictio expediens respicit actum sive casum ; unde est sensus : omnia sunt michi licita in se, sed non omnia expediunt in casu, scilicet cum scandalo fratris ; unde licitum in se est repetere sua in iudicio, sed non expedit cum scandalo fratris.

 

 

Caput IV

Quid sit omittendum propter scandalum.

 

 

Questio I

Utrum teneatur aliquis non repetere sua propter scandalum.

 

Circa quartum capitulum queritur quid sit omittendum propter vitandum scandalum, et in primo casu utrum teneatur aliquis non repetere sua propter scandalum.

 

Videtur quod sic, quia magis diligendus est proximus, quam corpus proprium ; sed in infinitum magis est diligendum corpus proprius, quam temporalia ; [ergo in infinitum magis tenemur diligere proximum, quam temporalia] ; ergo non tenemur repetere nostra temporalia, antequam interficiamus proximum in anima scandalizando ipsum ; ergo non tenemur repetere nostra in iudicio propter vitandum scandalum proximi.

Item, tenemur dimittere opera misericordie propter scandalum ; sed meliora sunt opera misericordie, quam iusticie ; ergo tenemur dimittere opera iusticie propter scandalum ; ergo tenemur non repetere nostra propter scandalum.

Item, super ilium locum Evangelii : Ve mundo a scandalis, dicit auctoritas : Tenemur vitare scandalum, quantum possumus sine peccato ; sed sine peccato possumus vitare proximi scandalum non repetendo nostra ; ergo tenemur non repetere nostra propter scandalum ; ergo non est licitum repetere sua cum scandalo fratris.

Sed contra. Ecclesia sustinet et permittit quod repetantur sua ab aliquibus et cum scandalo, multi enim scandalizantur ; ergo licitum est repetere sua, et etiam cum scandalo.

 

 Quod concedimus. Aliter enim dissiparetur unitas Ecclesie ; dicimus ergo quod licet repetere sua etiam cum scandalo quadruplici ratione. Prima est refrenatio malorum, secundum quam etiam consulitur malis, nisi enim homines repeterent sua, mali omnia bonis auferrent, si enim boni non repeterent sua et hoc dimitterent [et hoc] propter scandalum, mali semper pretenderent signum scandali. Secunda causa est unitas et pax Ecclesie, quia nisi liceret repetere sua, dissiparetur unitas Ecclesie. Tercia causa est consolatio infirmorum, desperarent enim infirmi, si non liceret repetere sua, infirmis enim data sunt temporalia non tantum ad sustentationem, sed ad consolationem, sicut dicitur in Cantico : Leva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me, et etiam viri religio[s]i in accidiam caderent, si auferrentur eis temporalia et non liceret eis repetere. Quarta causa est, quia nescitur utrum ille, a quo repetitur, scandalizetur, immo presumendum est quod non scandalizatur. Istis quatuor de causis licet etiam cum scandalo passivo sua repetere ; sed tamen cum scandalo activo nunquam licet, unde Apostolus : Si esca scandalizat fratrem meum, id est, si ego manducando scandalizavero, non manducabo carnes in eternum.

 

Ad primo ergo obiectum dicimus quod, si in repetitione nostrarum rerum nullum aliud bonum esset nisi acquisitio temporalium, tunc sine dubio non teneremur repetere propter scandalum ; sed multa alia bona ibi sunt, refrenantur enim mali a rapinis et in hoc consulitur eis, sicut dictum est.

Ad secundo obiectum dicimus quod alia est ratio in operibus iusticie, alia in operibus misericordie, opera enim misericordie proprie conservativa sunt unitatis Ecclesie et pacis, unde iusticia et pax osculate sunt.

Ad tercio obiectum dicimus quod auctoritas intelligenda est, salva triplici veritate vite, iusticie et doctrine ; vite, ut si socius meus scandalizetur, quia non fornicor sicut ipse, propter istud scandalum non debeo relinquere bonam vitam meam ; iusticie, ut si aliquis scandalizetur, quod do sententiam iustam contra ipsum, non propter hoc debeo dimittere, quin iudicem iuste ; doctrine, ut si aliquis scandalizetur, quia predico fidem, non propter hoc debeo dimittere, quin predicem, sicut nec Dominus dimisit, quando Apostoli dixerunt ei, Matheus, XV : Scis, quia pharisei, audito hoc verbo, scandalizati sunt ?, et Dominus respondit : Sinite illos ; ceci sunt et duces cecorum.

 

Sed adhuc videtur posse probari quod non liceat repetere sua cum scandalo proximi, quia tenemur dimittere opera misericordie propter scandalum vitandum ; sed opera misericordie in precepto sunt ; ergo tenemur dimittere opera misericordie, que sunt in precepto, propter scandalum ; ergo multo forcius tenemur dimittere opera, que non sunt in precepto propter scandalum ; sed repetere sua non est in precepto, licet enim cuilibet renuntiare iuri suo ; ergo tenetur aliquis non repetere sua propter scandalum, et ita non est licitum ea repetere cum scandalo proximi.

Item, sicut bonum publicum conservatur per opera iusticie, ita et per opera misericordie, per rationem enim dati et accepti, de qua loquitur Apostolus, conservatur bonum publicum ; sed bonum publicum non facit in operibus misericordie, quin teneamur ea dimittere propter scandalum ; ergo nec in operibus iusticie.

Item, dicit Apostolus : Si esca mea scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in eternum ; sed non manducare carnes in eternum maius est quam non repetere pratum vel vineam ; ergo si tenemur non manducare carnes in eternum propter scandalum, multo forcius et non repetere nostra tenemur propter scandalum.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod tenemur dimittere opera misericordie propter scandalum ; sed illud dimittere non est dimittere simpliciter, sed differre, quia non tenemur opera misericordie facere semper, nec tenemur ea facere in publico, immo melius fiunt in occulto, sicut dicit Dominus : Attendite ne iusticiam vestram faciatis coram hominibus, et : Nesciat sinistra quid faciat dext[e]ra ; sed tamen a prelatis debent opera misericordie fieri in publico, eis enim dictum est : Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum, qui est in celis ; repetitio vero rerum nostrarum sub iudice non potest esse in abscondito ; et propter hoc non est simile de operibus misericordie et de operibus iusticie.

 Ad secundo obiectum dicimus quod bonum publicum servatur per opera misericordie, etiam si in oculto fiant ; sed opera iusticie fiunt in aperto ; unde non est simile.

Ad tercio obiectum dicimus quod Apostolus loquitur ibi de scandalo activo, cum quo nichil faciendum est, et hoc patet per illud, quod subiungit, dicit enim ita : Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in eternum, ne fratrem meum scandaliz[ar[em ; patet ergo quod de scandalo activo intelligitur, sicut et illud quod dicit ad Romanos, XIV : Si propter cibum tuum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas, intelligitur de scandalo activo, unde subiungit : Noli cibo tuo illum perdere, de quo Christus mortuus est, quasi : noli scandalizare fratrem tuum propter cibum tuum ; in eodem capitulo, loquens de comestione idolotiti, dicit : Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur aut scandalizatur aut infirmatur. Et distinguit triplex scandalum passivum, quod supra diximus : offenditur enim frater, cum amittit caritatem, et illud scandalum passivum est mortale peccatum ; scandalizatur enim, cum dolet de hoc, quod facis et remittitur fervor caritatis in ipso, et illud scandalum passivum non est peccatum mortale ; infirmatur, cum dubitat de fide, et hoc scandalum est aliquando mortale, aliquando veniale. Si ergo scandalizantur homines de hoc, quod aliquis comedit carnes vel in die mercurii vel in aliquo tempore, in quo non est consuetum comedere carnes, in regione, in qua [est] non est consuetum omnino, non secundum caritatem ambulat, unde peccat.

 

Cum ergo quatuor cause dicte sunt superius, quibus licet repetere sua etiam cum scandalo proximi, videlicet refrenatio malorum, bonum publicum, consolatio infirmorum et ignorantia, queritur, si sciat aliquis us quod iste scandalizabitur, si repetat ab eo quod suum est, utrum teneatur non repetere, ex quo certus est de scandalo.

Videtur quod sic, quia in infinitum magis debet diligere proximum, quam rem illam temporalem ; ergo potius debet amittere rem suam, quam scienter dimittere perire proximum suum.

Quod concedunt multi, dicentes quod, si sciat iste quod proximus scandalizabitur, si repetat sua, tenetur non repetere ; sed impossibile est ipsum scire scandalum proximi, quia non potest videre cor, signa enim exteriora fallere solent.

 

Sed contra hanc solutionem obicitur de Phinees, qui zelo iusticie perfodit virum Israelitem coeuntem cum Madianitide ; et tamen sciebat illos perire corpore et anima, ex quo in ipso actu peccati interficiebat illos ; ergo iusticia non est dimittenda propter mortem proximi spiritualem.

Item, beatus Thomas Cantuariensis repetiit Ecclesie res et tamen sciebat quod rex et principes Anglie scandalizabantur, quia repetebat ; ergo iusticia sive repetitio rerum nostrarum non est dimittenda propter scandalum.

 

Quod concedimus, ubi propter zelum iusticie et pacem temporalem Ecclesie repetuntur, ex pace enim temporali consequitur pax spiritualis, per quam vacat Ecclesia legi Dei ; propter hoc enim habet Ecclesia decimas, ut possit vacare legi Dei, et esse in lecto contemplationis, ut vel quod ibi invenerit, infundat per predicationem subditis, et hoc maxime debent facere prelati, unde in Cantico : Adiuro vos, filie Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit, quiescere enim debet in contemplatione, donec ibi hauserit quod aliis propinare debet ; additis ergo istis duabus causis, zelo iusticie et pace[m] Ecclesie, quatuor causis precedentibus, licet repetere sua cum proximi scandalo etiam scienter, sed ex cupiditate non licet.

 

Iuxta precedencia queritur utrum propter generale scandalum teneatur Ecclesia non repetere sua.

Quod videtur, quia propter generale scandalum dimittit Ecclesia repetere decimas.

Item, dicit Augustinus, super Iohannem, quod propter generale scandalum dimittenda est predicatio ; ergo veritas doctrine dimittenda est propter scandalum ; multo forcius debet Ecclesia dimittere repetere sua propter generale scandalum, quia petere sua licitum est, et etiam licitum est non repetere sua ; sed si propter generale scandalum tenetur Ecclesia non repetere sua, ergo [non] peccavit mortaliter beatus Thomas Cantuariensis repetendo res Ecclesie cum generali scandalo Anglicorum.

 

Solutio. Ad hoc respondendum est cum distinctione. Si enim in nullo leditur libertas spiritualis vel minimum leditur, et ex illa parte sit generale scandalum, tenetur prelatus non repetere et peccat mortaliter, si repetit, si certus sit de generali scandalo, ubi enim vacua est iusticia, dimittenda est repetitio rerum suarum propter generale scandalum, et in hoc casu dicit Apostolus ad Corinthios, VI : Quare non magis iniuriam accipitis ? Si vero sit generale scandalum ex una parte et lesio tanta Ecclesie, quod nescitur utrum magis vitandum sit, tune iuditio boni viri standum est an sit repetendum, annon, unctio enim docet nos de omnibus talibus melius quam ars, qua virtus omni arte certior et melior. Si vero magna sit lesio spiritualis libertatis Ecclesie, repugnare debet prelatus usque ad mortem, nec debet dimittere propter generale scandalum, sicut nec beatus Thomas omisit.

Ad illud quod obiectum est de decimis, dicimus quod non solum propter generale scandalum non repetuntur, sed propter alias duas causas, quarum una est, quia laici aliquando causam pretendunt quare debent habere decimas, dicunt enim quod date fuerunt eis, quando Ecclesia maxime indiguit auxilio eorum ; secunda causa est, quia alius est cibus in domo Domini sufficiens.

Ad illud quod obiectum est de predicatione, dicimus quod si omnes scandalizatur, tune dimittenda est, quia inutilis esset ; sed si quidam scandalizantur, quidam non, non est dimittenda, sicut nec Christus dimisit.

 

Sciendum autem est quod, cum hec auctoritas Apostoli : Omnia nichil licent, sed non omnia expediunt, exposita sit de repetitione rerum cum scandalo fratris, exponitur etiam de comestione idolotiti in idolio ; est autem idolaticum caro immolata idolo, et idolium locus, in quo immolabatur ; comedebant autem fideles de idolotito in idolio cum idolatris, ut eos attraherent ad fidem ; sed infirmi in fide credebant quod in veneratione idoli comederent, unde cadebant a fide aut dubitabant de fide, et sic scandalizabantur ; exponitur ergo sic auctoritas : Omnia michi licent, sed non omnia expediunt : et licitum est michi comedere idolotitum, sed non expedit cum scandalo infirmorum, et secundum istam expositionem dicit Glosa : Sanctius est fame mori, quam idolotito vesci, et intelligitur cum scandalo.

Sed videtur hoc esse falsum, quia dicitur quod nisi Adam comedisset de lignis sibi concessis, cum haberet corpus indigens alimonia ciborum, iniecisset in se manus, et sic interfecisset se ; ponatur ergo quod iste non habeat quid comedat nisi idolotitum ; si comedat, scandalizabit proximum ; si non comedat, morietur fame et sic interficet se ; sed peius est interficere se, quam scandalizare proximum ; ergo hec est falsa : sanctius est fame mori, quam idolotito vesci cum scandalo.

 

Solutio. In illa auctoritate non confertur peccatum, sed pena peccato, non enim [is] est sensus : sanctius est inicere manus in se, quam idolotito vesci, hoc enim est falsum, sed [is] est sensus : mors corporalis minus mala est, quam scandalizare proximum, sicut illud Evangelii intelligitur : Melius est ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et submergatur in profundum maris, quam ut scandalizet unum ex pusillis istis ; ergo ille, qui non habet quid comedat nisi idolotitum, debet comedere ; debet tamen facere, quantum in se est, ut non scandalizet ; unde debet protestari in publico quod, nisi comedat, morietur fame, et tune non scandalizat.

 

Exponitur etiam de sumptione sumptuum a subditis, quasi dicat Apostolus : licet michi accipere sumptus ab eis, quibus predico, sed non expedit. Secundum hoc dicit : Bonum est michi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet, et vocat gloriam supererogationem, supererogabat enim in hoc, quod non accipiebat sumptus a subditis.

Sed probatur quod non erat supererogatio, quia Corinthii avari erant et, si acciperet sumptus ab eis, scandalizaret eos et tenebatur non scandalizare ; ergo tenebatur non accipere ; ergo non supererogabat non accipiendo.

Item, tenebatur repellere pseudo-apostolos et non poterat nisi non accipiendo ; ergo tenebatur non accipere ; et inde ut prius.

Ad hoc est solutio, quod quantum ad quosdam supererogabat, quantum ad alios non. Multi enim erant, qui libenter darent ei, si ipse vellet accipere. Est ergo sensus : gloria mea, id est premium, quod mereor ex huiusmodi supererogatione, melius est, quam mors corporalis sit mala ; unde melius est incurrere mortem corporalem, quam amittere illud premium.

 

 

Questio II

Utrum consilium sit dimittendum propter scandalum.

 

Queritur postea utrum consilium sit dimittendum propter scandalum.

Videtur quod non, quia preceptum non est dimittendum propter scandalum ; sed consilium est maius bonum, quam preceptum ; ergo non est dimittendum propter scandalum.

Item, magis debeo diligere utilitatem meam spiritualem, quam aliquam utilitatem proximi sive corporalem sive spiritualem ; sed in faciendo consilio est utilitas mea spiritualis ; ergo non debeo dimittere consilium propter scandalum proximi.

Sed contra. Dicit auctoritas : Debemus vitare scandalum, quantumcumque possumus sine peccato ; sed hoc possumus vitare scandalum sine peccato, quia non tenemur ad consilium ; ergo dimittendum est consilium propter scandalum.

Forte dicetur ad hoc quod illa auctoritas intelligenda est, salva triplici veritate ; sed si dimittatur consilium, non est salva triplex veritas, quia dimittitur ascensus de virtute in virtutem, quod est de veritate vite, et propter hoc non est dimittendum consilium propter scandalum ; sed eadem ratione opera misericordie non sunt dimittenda propter scandalum, quia sunt de veritate vite, nec opera alterius virtutis, et sic nullum opus virtutis dimittendum est propter scandalum, quod est contra predicta.

Item, aggr[a]vetur casus et ponatur quod pater et mater tua sint senes et non habe[a]nt alium provisorem nisi te. Queritur utrum in hoc casu tenearis non intrare claustrum.

Videtur quod sic, quia preceptum est tibi : Honora patrem et matrem tuam etc., et hoc non teneris facere semper, sed pro loco et tempore ; sed modo est tempus et locus ; ergo teneris honorare modo, et intelligitur de honoratione, que est in necessariorum exhibitione ; ergo teneris dare necessaria modo patri et matri ; sed non potes, si intres claustrum ; ergo teneris non intrare claustrum in hoc casu.

 

Contra. Ad Galatas, V, dicit Apostolus : Si spiritu ducimini, non estis sub lege ; ergo cum iste, qui vult intrare claustrum, spiritu Dei ducatur, non est sub Lege ; absolutus est ergo ab hoc precepto : Honora patrem etc. ; ergo non tenetur dimittere claustrum intrare propter illud preceptum implendum.

Item, dicit Ieronimus : Per calcatum perge patrem ad fructum melioris vite, et Dominus in Evangelio : Contendite intrare etc., et alibi : Dimittite mortuos sepelire mortuos suos, tu autem vade et renuntia regnum Dei, et alibi : Omnis qui relinquid patrem et matrem aut filios etc., centuplum accipiet etc. ; ergo non peccat iste relinquendo patrem et intrando religionem ; ergo non tenetur [non] intrare religionem etiam in isto casu.

Sed probatur quod peccet, quia aliquando angelus Sathane transfigurat in angelum lucis, ut dicit Apostolus, et [in] Iob : Quis revelabit faciem indumenti eius ? ; instigat ergo sepe aliquem diabolus et movet, ut intret claustrum, ut postea faciat eum exire et sic magis peccare ; sed iste nescit utrum spiritus benignus moveat ipsum ad intrandum claustrum an spiritus malignus ; sed si intrat ex spiritu maligno, peccat mortaliter, sicut peccat aliquis, cum intrat ex desperatione ; cum ergo dubitet an spiritus malignus moveat ipsum, committit se discrimini, si intrat ; ergo peccat mortaliter in illo casu intrando claustrum.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod consilium non est dimittendum propter scandalum passivum, ille enim, qui intrat claustrum, quantum in se est, non scandalizat ; dicimus ergo quod auctoritas illa intelligenda est, salva triplici veritate ; sed si dimitteretur consilium, non esset salva triplex illa veritas, quia de veritate vite est [ascensus sive] ascensus de virtute in virtutem, et non est simile de operibus misericordie, quoniam opera misericordie possunt fieri private, et ita sine scandalo ; unde si dimittit propter scandalum, nichil deperit dimittendi, quia si difertur, non aufertur ; sed si dimitteret consilium, aliqu[i]d ei deperiret ; unde non est dimittendum, immo ei, qui scandalizatur, dicendum est : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?

Ad secundo obiectum dicimus quod, si aliquis spiritu Dei ducitur ad intrandum claustrum, non debet dimittere propter patrem ; sed debet eum ducere secum ad religionem, si potest ; si vero non potest, commendet eum Domino, qui dat iumentis escam ipsorum etc., et transeat ad religionem, tunc enim habet locum, quod dicit Ieronimus : Per calcatum perge patrem etc., nec tenetur tunc providere patri suo, quoniam absolutus est ab illo, qui dedit legem.

 Sunt enim tria, per que potest cognoscere se duci a spiritu Dei. Primum est iocunditas mentis, aliquis enim vult intrare claustrum, quia videt claustrales pauperes spiritu et hyllaritatem mentis habentes, et similia, et maximum habet gaudium in huiusmodi. Secundum signum est, quod a spiritu Dei ducitur, si vult intrare claustrum, ut vitet peccatum, multi enim sunt, qui de facili patiuntur lubricum carnis et de facili diligunt mundum in excessu ; et de talibus dicit Gregorius : Qui infirmus est, intret claustrum , oportet enim eum ligari tanquam freneticum spiritualem. Tercium est, quando intuitu solo emundationis vite vult intrare religionem. Si vero dubitet an malo vel benigno ducatur spiritu, sicut multi faciunt, qui ponunt se in huiusmodi questionibus, tenetur non intrare tune, non tamen simpliciter tenetur non intrare, debet enim dimittere illam dubitationem, si habet, vel desperatione, et tunc licite potest intrare aliqua de predictis causis.

 

 

Caput V

Quid faciendum est propter scandalum vitandum.

 

Circa quintum capitulum queritur quid faciendum est propter scandalum vitandum, utrum scilicet tenear dare bibliam meam alicui, si viderim ipsum scandalizari, nisi dem ei.

 

Videtur quod sic, quia teneor in casu dare vitam meam corporalem pro anima proximi, anima enim proximi diligitur tercio loco et corpus proprium quarto loco ; ergo multo forcius teneor dare bibliam meam pro anima proximi, ne scandalizetur ; ergo multo forcius teneor dare bibliam meam pro anima proximi salvanda, et sic pro scandalo vitando teneor dare bibliam meam.

Item, si video proximum mori corporaliter, teneor ei dare etiam quicquid habeo, antequam dimittam eum mori corporaliter ; sed in infinitum peior est mors spiritualis quam corporalis ; ergo teneor dare bibliam meam, si videam ipsum mori spiritualiter, nisi dem ei ; sed si scandalizatur, moritur spiritualiter ; ergo teneor propter scandalum vitandum dare bibliam.

Item, dicit Apostolus : Si esca mea scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in eternum ; ergo teneor abstinere a carnalibus in eternum propter scandalum ; sed maius est abstinere a carnalibus in eternum, quam dare bibliam ; ergo cum teneor facere maius propter scandalum, teneor dare bibliam propter scandalum.

Item, teneor vitare scandalum, quantum possum, sine peccato, salva triplici veritate , set si dabo bibliam meam, salva est triplex veritas, non est enim de veritate vite retinere bibliam.

Item, dare eam non est peccatum, immo est opus misericordie ; ergo si aliter non vitatur scandalum, teneor eam dare propter scandalum.

Item, teneor dimittere opera misericordie propter scandalum ; ergo multo forcius et facere ; ergo teneor dare bibliam, quod est opus misericordie, propter scandalum.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod, sicut in aliquo casu teneor dare pro scandalo vitando vitam corporalem pro anima proximi, ita in aliquo casu teneor dare bibliam pro scandalo vitando proximi, sed in quolibet casu non ; unde si ex particulari inferat universale, patet quod non valet argumentatio ; sed si conclusionem intelligat particulariter quantum ad casum, necessaria est argumentatio et est a simili vel pocius a minori ; unde concedimus quod in aliquo casu teneor dare bibliam pro scandalo vitando, in aliquo non, si enim petat irrationabiliter sive sine causa rationabili, non teneor ei dare duplici de causa. Prima est bonum publicum, ad publicum enim bonum pertinet ut dominia rerum non transferantur sine ratione. Secunda causa est, ut reprimatur temeritas petentium.

Secundus casus est, si petat rationabiliter, id est, si sit ei necessaria et michi similiter ; tune non teneor dare duplici de causa. Prima est, ut reprimatur temeritas petentium. Secunda est propter ordinem caritatis, magis enim debeo me diligere quam alium.

Tertius casus est, si et michi et illi sit necessaria, sed michi magis ; tunc non teneor dare triplici de causa. Prima est, ut reprimatur temeritas petentium. Secunda est propter ordinem caritatis. Tercia et propter bonum publicum, ad bonum enim publicum pertinet quod quilibet re sua utatur prout melius potest.

Quartus casus est, si illi est necessaria et michi superflua, sed propono eam dare alicui, quem scio magis indigere illa ; et tunc non teneor dare isti propter primam et tertiam causam, que dicte sunt in tertio casu.

Quintus casus, si illi sit necessaria et michi superflua, nec video aliquem ad presens, qui magis indigeat, sed tamen suspicor quod in brevi aliquis magis indigebit, cui reservo ; et tunc non teneor dare isti propter easdem causas, que dicte sunt in quarto casu, sicut si aliquis habet frumentum superfluum, nec tenetur dare illud indigentibus modo, si habeat probabilem suspicionem quod in proximo erunt magis indigentes illo frumento, quibus reservatur.

Sextus casus est, si illi sit necessaria et michi superflua, nec video aliquem alium, qui magis indigeat nec suspicor neque quod in proximo futurus sit aliquis magis indigens ; et in hoc casu teneor ei dare propter scandalum vitandum, et etiam in secundo casu, si ille valde et multum indigeat et ego parum, sed pro quanta indigentia vel sua vel mea tenear ei dare, hoc non determinat ars, sed caritas. Concedimus ergo conclusionem primi argumenti, quod in aliquo casu teneor dare bibliam meam propter scandalum vitandum, sed non in omni casu.

Ad secundo obiectum dicimus quod bene tene[ret] argumentatio, si esset eadem visio mortis corporalis et mortis spiritualis, sed non est eadem visio, mors enim corporalis visibilis est, sed mors spiritualis non est visibilis, cum sit in anima, nec aliqui[s] debet de facili suspicari quod aliquis scandalizetur vel moriatur. Item, mors corporalis causam habet manifestam, scilicet defectum cibi, sed mors spiritualis non habet causam manifestam ; et propter hoc non est simile.

Ad tercium dicimus quod non est simile duplici de causa. Prima est, quod Apostolus loquitur de scandalo activo, et hic loquimur de scandalo passivo. Secunda est, quod abstinentia a carnalibus nulli preiudicat nec persone nec rei publice ; sed dare bibliam pro huiusmodi scandalo, licet non preiudicet persone, tamen preiudicat bono publico, quia ad bonum publicum pertinet ut non transferantur rerum dominia sine ratione ; unde si non fiat michi preiudicium nec bono publico, teneor vitare scandalum.

Ad quartum obiectum dicimus quod non est salva veritas vite quolibet casu, si detur biblia, quia de veritate vite est ut quisque utatur re sua, prout melius est sive potest.

Ad ultimum obiectum dicimus quod in aliquo casu teneor facere opera misericordie propter scandalum, sicut in aliquo casu teneor dimittere propter scandalum ; unde concedimus conclusiones in casu.

 

 

Caput VI

De casu illo, in quo e diverso diversa concurrunt scandala.

 

Circa ultimum capitulum queritur de casu illo, in quo e diverso diversa concurrunt scandala, sicut de casu illo, in quo beatus Petrus, cum esset Antiochie et gentiliter viveret cum gentilibus, cum venirent quidam Iudei Antiochiam a Ierosolimis, ipse separabat se a gentilibus et comedebat cum Iudeis discernendo cibaria, et super hoc reprehendit eum Apostolus, dicens : Si tu, cum Iudeus sis, gentiliter vivis et non iudaice, quomodo cogis gentes iudaizare ?

Item, queritur utrum Petrus peccavit sic faciendo.

Videtur quod sic, quia cogebat gentes iudaizare, ut dicit Apostolus, ergo errare ; et cogebat eos errare ; et ita facto suo ergo minus recto praestabat occasionem ruine aliis ; ergo per locum a diffinitione scandalizabat, et in via fidei, quod est gravius quam in via morum ; ergo peccabat mortaliter.

Item, reprehensibilis erat, ut dicit Apostolus ; ergo pro aliquo peccato, non pro alio nisi quia scandalizabat in via fidei ; ergo peccabat mortaliter.

Item, dicit Glosa quod ipse faciebat contra veritatem Evangelii ; ergo peccabat mortaliter.

 

Set contra. Confirmatus erat virtute ex alto ; ergo non peccabat mortaliter.

Item, super locum Mathei : Tibi dabo claves regni celorum, dicit Glosa : Quas si tunc habuisset, error in eo locum non invenisset ; sed tunc, cum separabat eum a gentilibus, habebat claves et iam etiam confirmatus erat in virtute ex alto ; ergo tune non inveniebat locum in eo error ; ergo non errabat ; ergo non peccabat.

Item, zelo caritatis comedebat cum Iudeis, conformans, se eis et simulans se idem sentire cum illis, ut omnibus fieret omnia, ut omnes lucrifaceret ; ergo factum illud ex caritate erat ; ergo meritorium ; ergo non peccabat illo facto.

Ad hoc sunt diverse solutiones, una Ieronimi, alia Augustini. Ieronimus enim dicit quod Apostoli inter se condixerant ista tria, scilicet, quod Petrus separaret se a gentilibus et quod comederet cum Iudeis discernendo cibaria et quod reprehenderetur a Paulo, ut Iudei, videntes magistrum suum reprehendi super hoc, facilius separarentur a legalibus, quia volebat eos ducere ad spiritualem vitam, ut inciperent esse, quod futuri erant, scilicet spirituales. Simtilatorie ergo fecit Petrus quicquid fecit ibi, et voluit se reprehendi, ut videntes Iudei apostolum suum reprehensum erubescerent de observatione legalium ; et simulatio illa bona fuit. Fuit enim simulatio facti, que aliquando facienda est ad utilitatem fidei, sicut fecit Hyeu simulans se idolatram. Secundum ergo leronimum nullo modo peccavit beatus Petrus. Dicit enim solutionem illam fuisse Origenis contra Porphilium hereticum, qui Petro imponebat stoliditatem et Paulo procacitatem sive protervitatem.

 

Ad primo ergo obiectum dicimus quod gentes cogeb[a][n]t iudaizare, id est videb[a]tur cogere.

Ad secundo obiectum dicimus quod reprehensibilis erat, id est debebat reprehendi ex condigno, non ex peccato.

Ad tercio obiectum dicimus secundum Ieronimum quod non faciebat contra veritatem Evangelii, id est, ex facto suo poterant gentiles habere occasionem faciendi contra veritatem Evangelii.

Secundum Augustinum, nichil factum est ibi simulatorie, et Petrus reprehensibilis erat, id est dignus reprehendi ; non audemus tamen dicere quod peccavit, sed dicimus quod reprehensibilis fuit, quia non adhuibuit tantam diligentiam, quantam voluisset Paulus adhiberi. Sicut enim Petrus zelabat Iudeos, quia erat apostolus ludeorum, ita Paulus zelabat gentiles, quia erat apostolus gentilium ; et quia Petrus non expresserat eis causam separationis sue, possent gentiles de facili errare ; sicut ergo petitio Pauli de ammotione stimuli dicitur fuisse stulta, licet fuerit meritoria, quia non fuit omnino discreta, ita stultum fuit factum Petri, licet meritorium, quia non fuit omnino discretum, unde potest dici fuisse minus rectum, id est non omnino discretum. Sed non fuit minus discretum sive rectum, secundum quod accipitur minus in candalo, quia ipse non scandalizavit, non enim tenebatur adhibere omnimodam diligenciam ; propter hoc etiam dicitur fecisse contra veritatem Evangelii, quia non omnino discrete egit.

Et sic patet solutio ad omnia obiecta.

Utraque istarum solutionum bona est, licet sint opposite, quia non discordant in iure, sed in facto.

 

 Item, ponatur quod aliquis sacerdos queratur a duobus ad audiendum confessiones, quorum unus est pauper, alius dives. Pauper non est in extremo articulo, dives autem est in extremo articulo et peribit in anima et corpore, nisi statim eat ad ipsum sacerdos ; sed ex alia parte multi scandalizabuntur, nisi primo eat ad pauperem. Queritur ad quem debeat primo ire.

Videtur quod ad pauperem, quia debet vitare scandalum, quantum potest, et maius scandalum magis ; ergo non debet dimittere multas animas perire pro anima unius ; ergo primo debet ire ad pauperem.

Sed contra. Remoto omni scandalo, tenetur modo iste sacerdos ire ad istum divitem, quem scit esse in extrema necessitate ; sed illud, ad quod tenetur, non debet dimittere propter scandalum ; ergo primo debet ire ad divitem.

Quod concedimus, quia nisi iret primo, peccaret mortaliter, cum teneatur ire modo, et ita non esset salva veritas vite, magis enim debet diligere se quam alios ; debet tamen facere, quantum in se est, quod alii non scandalizentur ; unde debet eis manifestare causam quare primo vadat ad divitem, et tunc ipse non scandalizat eos et, si scandalizantur, a se ipsis scandalizantur.