Tractatus XLIII — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS QUADRAGESIMUS TERTIUS
DE COMPARATIONE VIRTUTIS AD VITIUM
Postquam dictum est de virtutibus et viciis, dicendum est de comparatione virtutis ad vicium.
Et primo queritur utrum omnis virtus sit magis bona, quam aliquod malum sit malum, et utrum omnis virtus sit magis intensa, quam quelibet malicia.
Secundo queritur de hereticis, qui ad subeundum penam pro fide falliciosa magis sunt proni, quam fideles pro fide vera.
Tercio de contrarietate virtutis et vicii.
Quarto utrum debeat admitti comparatio boni et mali.
Caput I
[Utrum omnis virtus sit magis bona, quam aliquod malum sit malum.]
Et quod omnis virtus sit magis bona, quam aliquod malum sit malum, et magis intensa, quam aliqua malicia, probatur, quia super illum locum Psalmi : Bonum michi lex ori[s] lui super millia auri et argenti, dicit beatus Augustinus : Magis diligit caritas Legem Dei, quam cupiditas milia auri et argenti ; hoc autem intelligitur de minori motu caritatis, quia non posset intelligi de exterioribus operibus dilectionis, videmus enim quod aliquis malus fervencius operetur mala, quam aliquis etiam perfectus operetur bona, quia videmus aliquos malos die et nocte quasi furibundos currere ad mala opera ; relinquitur ergo quod hoc intelligitur de interiori motu caritatis ; ergo motus interior caritatis et immediatus est magis intensus quam motus cupiditatis ; ergo caritas magis est intensa quam cupiditas, et omnes virtutes sunt eque intense ; ergo omnis virtus est magis intensa quam aliqua cupiditas, eadem ratione quam aliquod vicium.
Item, per virtutem meremur eternam beatitudinem, per quodlibet vicium mortale penam gehenne ; sed beatitudo est magis bona, quam pena gehenne sit mala, - quod ostenditur per hoc, quia beatitudo increata, que Deus est, sine dubio in infinitum est magis bona, quam pena gehenne sit mala ; de beatitudine creata etiam probatur hoc, quia maior est delectatio ex coniunctione Dei, quam sit tristicia infernalis ex coniunctione ad aliquod tormentum, quia Deus in infinitum magis bonus, et ita in infinitum est magis delectabilis, quam aliquod tormentum inferni sit malum vel contristabile, quia nichil est summe malum ; relinquitur ergo quod beatitudo etiam creata sit magis bona, quam aliqua pena inferni sit mala - ; ergo premium quod debetur virtuti est magis bonum, quam aliqua pena debita peccato ; ergo per locum ab effectu vel a causa finali, omnis virtus est magis bona, quam aliquod malum sit malum.
Item, per adiunctum potest probari, quia dicit beatus Gregorius : Absit quod tanta delectatio sit viciis, quanta est in virtutibus ; sed secundum quantitatem delectationis attenditur bonitas in virtute et malicia in vitio. Et sic iterum prius.
Item, dicit Augustinus quod malum ideo est malum, quia nocet, si enim non nocet, non est malum ; nocet autem, quia diminuit bonum naturale ; probatum est autem superius in questione de corruptione naturalium quod peccatum non aufert de bono naturali nisi modicum vel minimum quid, quod etiam ad illud, quod remanet, non se habet in proportione ; ergo et bonum naturale est magis bonum, quam aliquod malum vel peccatum noceat, ergo quam aliquod malum sit malum ; sed omnis virtus est magis bona, quam aliquod bonum naturale ; ergo omnis virtus incomparabiliter est magis bona, quam aliquod malum sit malum.
Sed contra. Dicit Apostolus, ad Romanos, VI : Sicut exibuistis membra [vestra] servire iniquitati ad iniquitatem, ita exhibite membra vestra servire iusticie in sanctificationem ; sit ergo quod aliquis faciat precise id, quod dicit Apostolus ; iste facit precise, quod dicit Apostolus ; sed Apostolus precipit opus virtutis, quia opus meritorium ; ergo iste tantum servit iusticie precise, quantum prius serviebat vitio ; sed quantum servit aliquis iusticie, tantum est bonus, et quantum servit vitio, tantum est malus ; ergo tantum precise est iste bonus, quantum fuit malus ; ergo aliqua virtus est precise tantum bona, quantum aliquod malum est malum.
Item, per effectum cognoscitur quantum intensa sit quecumque proprietas ; sed maiores effectus et plures et ferventiores habet malitia istius in isto, quam virtus etiam in isto perfecto, hoc enim aperte videmus exterius ; ergo malicia istius magis intensa est, quam caritas istius.
Forte dicet quod hoc non sequitur propter fomitem, propter quem homo malus magis pronus est ad malum, quam homo bonus ad bonum, - sed contra : Caritas est magis intensa quam fomes et magis potens ; ergo fomes non debet esse causa, propter quam mala opera ferventius surgant ex vitio, quam bona opera ex caritate.
Solutio. Dicimus quod re vera omnis virtus est magis bona, quam aliquod malum sit malum ; sed tria sunt, propter que malitia maiorem habet et ferventiorem effectum quam virtus. Primum est corruptio nature humane sive fomes, sicut dicitur in libro Sapientie : Corpus quod corrumpitur aggravai animam etc. Secundum est facilitas peccandi, quia facile est diverti a signo et difficile est invenire medium, quia virtus et ars circa difficilia consistunt. Tercium est, quia peccator id, quod summe diligit, videt, amatores enim mundi vident deos suos, scilicet, ea que summe diligunt, sed boni non vident Deum suum, sicut dicit beatus Iohannes : Deum nemo vidit unquam. Hee tres sunt cause, propter quas malacia ferventius incitatur sive movetur, licet sit multo minor quam virtus.
Quod ergo dicit Apostolus : Sicut exhibuistis etc., intelligitur collatio in genere, id est, sicut prius preponebatis amorem temporalium amori iusticie, ita modo amorem iusticie sive Dei preponatis amori mundi et dilectionem iusticie, que est in Deo, delectationi mundi. Et ita patet quod hoc argumentum non valet : malitia maiores et ferventiores elicit actus ex se quam virtus, ergo est magis intensa quam virtus, sicuti patet in mare et femina, quia mas quilibet calidior est qualibet femina quantumcumque calida et tamen femina cicius maturatur et pervenit ad annos nubiles ex parvo calore, quam mas ex magno calore, quia plus potest parvus calor in mollius subiectum, quam magnus in durum subiectum.
Sed videtur quod istud exemplum nullum sit, quia calor maris non excedit in infinitum calorem mulieris, quod si esset, cicius maturus esset mas quam femina ; sed ex hac parte caritas excedit in infinitum malitiam, quare magis efficax debet esse in suo effectu.
Item, contra hoc quod dicit, quod facilitas peccandi operatur ad hoc, quod malicia sit efficacior in suo effectu quam virtus, quoniam in libro Sapientie dicitur in persona malorum : Vias difficiles ambulavimus, et in Ieremia : Ut inique agerent, laboraverunt ; sed in Evangelio dicitur : Iugum meum suave est etc. ; et ita leve est bene operari, et difficile et laboriosum est male operari ; ergo nulla est secunda causa, quam ipse assignat.
Item, contra hoc quod dicit ipse, quod malicia multa habet auxilia, scilicet, fomitem, diabolum, qui instigat, et mundum, qui undique invitat, eodem modo virtus multa habet [demones] auxilia et plura,. sicut enim malus homo habet demones instigatores, ita bonus sanctos angelos custodes habet, et sicut ille habet mundum, qui invitat ad malum, ita iste habet omnes creaturas, que undique clamant : Deus nos fecit propter te, sicut dicit Augustinus, et sicut iste habet fomitem, ita ille caritatem et omnes virtutes, et ille non habet omnia vicia, et preter hoc iste habet Deum adiutorem et cooperatorem ; ergo cum iste habeat plura auxilia et magis sit intensa virtus, magis debet esse efficax in suo effectu quam vicium.
Solutio. Dicimus quod exemplum de mare et femina simile est, sed non usquequaque.
Ad secundo obiectum dicimus quod maior difficultas est in male agendo, id est, maior labor propter penam annexam peccato ; sed tamen est maior facilitas propter infinitatem peccati, quod in infinitis consistit, virtus enim solummodo in media, et quantum ad hoc est maior difficultas in virtute.
Ad ultimo obiectum dicimus quod hoc, quod mali vident illud, quod summe diligunt, cum duabus precedentibus causis sufficiunt ad hoc, quod malicia fervencius moveatur, quia nec angelus nec Deus videntur modo ab hominibus, et ita non ita movent ; et preter hoc etiam vicium est nabis quasi naturaliter inolitum propter fomitem, unde dicit beatus Augustinus, in libro Confessionum : Magis valebat in me malum inolitum, quam bonum insolitum.
Caput II
De hereticis, [qui ad subeundum penam pro fide fallaciosa magis sunt proni, quam fideles pro fide vera.]
Circa secundum capitulum obicitur de hereticis, quia perfectus hereticus paratus est ad omnia pati pro fide falsa ; imperfectus autem christianus non est ita paratus, sicut patet in beato Petra ; ergo maior est infidelitas huius heretici, quam fides huius christiani ; ergo aliquod malum est magis malum, quam aliquod bonum sit bonum. Nec potest hic adhiberi predicta solutio, quia hereticus non videt id, quod summe diligit, sicut nec christianus imperfectus.
Forte dicet quod hoc est propter confirmatione ; sed hoc videtur esse falsum, quia albedo minus intensa quandoque est magis confirmata, non tamen propter confirmationem magis est efficax in suo effectu.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod fidelis imperfectus, quia nescit utrum sit dignus amore an odio, timet penas eternas incurrere ; et ideo non est ita paratus ad patiendum, licet sit in eo maior bonitas, quam iniquitas in heretico ; hoc ergo contingit non propter remissionem bonitatis, sed propter adiunctum, scilicet timorem.
Caput III
De contrarietate boni et mali.
Circa tercium capitulum queritur de contrarietate boni et mali.
Dicit autem Augustinus quod malum ideo est malum, quia nocet ; ergo malum tantum est malum, quantum nocet ; similiter virtus tantum est bona, quantum prodest ; sed quantum prodest virtus, tantum nocet malum, quia vicium destruit quicquid confert virtus, et e converso ; ergo quantum virtus est bona, tantum vicium est malum.
Item, regula Aristotelis est : Quantum unum oppositorum est eligendum, tantum relicum est fugiendum ; sed quantum bonum est eligendum simpliciter, tantum est bonum simpliciter ; sed quantum vicium est fugiendum, tantum malum est ; ergo quantum virtus est bona, tantum vicium est malum.
Item, virtus et vicium sunt contraria ; ergo inter ea est par pugna ; ergo quantum potest unum, et relicum ; ergo eque sunt fortia ; ergo eque intensa.
Item, dicit Apostolus, I ad Corinthios, X : Fidelis est Deus, qui non permittitur vos temptari super id, quod potestis, et hoc intelligitur de facili ; ergo fideles non possunt resistere de facili temptationibus ; ergo virtus non de facili potest resistere malo ; ergo non est in infinitum fortior quam malum ; ergo nec in infinitum intensior est quam malum, si enim esset in infinitum fortior, de facili posset resistere.
Item, sint duo in pari caritate, et unus eorum cadat per mortale, inde sic : Quantum iste meretur, tantum iste demeretur, quia tanta corona debebatur ei, et tantam demeretur ; set quantum iste meretur, tantum est bonus, et quantum ille demeretur, tantum ille est malus ; ergo quantum iste est bonus, tantum ille est malus.
Solutio. Dicendum [est] quod hec est falsa : quantum prodest virtus, tantum nocet vicium, quia id, quod dat[ur] virtus, scilicet beatitudinem, est magis bonum, quam aliquod malum sit malum, est enim magis bona, quam pena eterna sit mala, est etiam magis bona quam subtractio beatitudinis ; sed si aliquid esset summe malum, sicut Deus est summe bonus, tunc aliquid tantum esset malum, quantum beatitudo est bona, scilicet, tristicia eterna, que esset ex coniunctione ad summe malum ; sed quia nichil est summe malum, ut probatum est, ideo patet quod nichil est tantum malum, quantum beatitudo est bona ; unde patet quod beatitudini sive delectationi, que est in Deo, nichil est contrarium, sicut dicit Aristoteles quod delectationi, que est ex eo, quod aliquis considerat quod diameter est assimeter coste, nichil est contrarium, quoniam ad diameter esse assimetur coste non habet contrarium ; unde patet quod, licet vicum auferat beatitudine, illa tamen ablatio non est contraria beatitudini, sicut delectationi, que est in dulci, non est contraria tristicia, que est ex absencia dulcis, sed illa, que est ex coniunctione ad amarum ; unde patet quod magis prodest in infinitum virtus, quam vicium noceat.
Ad secundo obiectum dicimus quod regula illa : Quantum unum oppositorum est eligendum etc., intelligenda est in genere, id est, si unum oppositorum est multum eligendum, relicum est multum fugiendum.
Ad tercio obiectum dicimus quod hec est falsa : Virtus et vicium sunt contraria, cum vicium, secundum quod vicium, nichil sit, et cum non habeant contrarios fines, ut patet ex predictis ; habent tamen se ut contraria, quia mutuo se expellunt circa idem susceptibile.
Ad quarto obiectum dicimus quod virtus, quantum in se est, de facili potens est resistere vitio, tamen habens virtutem non de facili potest propter corruptionem, quoniam habet thesaurum suum in vasis fictilibus, et non multociens dormit virtus in homine habente virtutem ; nec est mirum si dormiens expellitur, sicut manus gigantem dormientem de facili interficeret.
Ad [quinto] obiectum dicimus quod hoc : quantum iste meretur, tantum iste demeretur, si iste due dictiones tantum quantum ponantur nominaliter, vera est, et secundum hoc assumptio falsa est, scilicet hoc : quantum iste demeretur, tantum malus est, quia quolibet peccato mortali demeretur homo quantamlibet coronam ; si autem teneantur adverbialiter, falsa est.
Sed obicitur de superbia primorum parentum, que totum humanum genus corrumpit. Constat autem quod Adam penituit de illa superbia, unde dicitur quod ipse flevit per centum annos, cum videret Abel filium suum innocentem mori pro peccato suo ; humilitas ergo eius, quam habuit in penitencia, fuit magis bona, quam eius superbia fuerit prius mala ; ergo tam potens et efficax, immo magis fuit in salvando, quam superbia prius fuerit in perdendo ; ergo suffecit ad restituendum Adam in primum statum, maxime cum sit in infinitum maior et intensior ; ergo suffecit ad restituendum [Adam in statum] immortalitatis, quod falsum est.
Solutio. Dicimus quod, cum sit medicina contra morbum, et contraria contrariis curantur, non tantum oportet medicinam esse contrariam morbo secundum essentiam sui, sed etiam secundum circumstancias suas, ut si aliquis infirmetur ex calida causa, non sufficit ei dare frigidum in eadem intensione frigidi, sed oportet quod sit divisivum circa compactionem materie et huiusmodi, propter quod fiunt medicine composite, ut sunt omnibus modis contrarie morbo ; unde cum superbia Ade fuerit, qua purus homo voluit ascendere usque ad excelsa Dei, nulla humilitas fuit ei ex toto opposita nisi illa, qua ille, qui esset pure Deus, voluisset descendere usque ad intima hominis, unde sola humilitas Christi fuit medicina contra superbiam Ade et satisfacere potens pro illa.
Unde patet quod non valet predicta argumentatio, qua infert quod humilitas penitentie Ade suffecit restituere eum in statum pristinum. Propter hoc etiam patet quod eius penitentia suffecit ad restituendum ei omnia allata quantum ad gratiam, non quantum ad alia, quia non potuit omnino satisfacere, facilius enim est destruere quam construere ; licet enim peccatum Ade primo inceperit ab anima, tamen secundum coniunctionem, que est anime ad corpus, corrumpit corpus, est enim in homine motus ab anima movens corpus exterius, sicut quando aliquis irascitur peccato alterius, talis motus est in anima et movet hominem exteriorem visibiliter, licet eius principium sit tantum spirituale, similiter est motus a corpore usque ad animam, secundum [quem] ex carnis feditate in anima peccatum originale nascitur.
Caput IV
Utrum proportio virtutis ad vicium debeat admitti.
Circa ultimum capitulum queritur utrum debeat admitti proportio virtutis et vicii.
Videtur quod non, quia malum nichil est, ut dicit beatus Augustinus ; sed nichil ad aliquid nulla est comparatio, vel e converso ; ergo virtutis ad vicium non est comparatio ; ergo falsum est, quod dictum est superius, quod omnis virtus est magis bona, quam aliquod vicium sit malum.
Item, nichil est summe malum ; ergo non est accessus ad summam maliciam ; ergo non est accessus ad veri nominis impositionem eius, quod dicitur malum ; ergo nullum malum est magis vel minus malum, quam aliud malum sit malum vel quam aliquod bonum sit bonum, cum ibi non sit intensio nec comparatio.
Solutio. Secundum quod malitia est habitus malus, qua homo dicitur malus, bene est comparatio virtutis ad maliciam ; sed malum, secundum quod malum, non est comparabile virtuti, cum malum, secundum quod est malum, nichil sit.
Ad secundo obiectum dicimus quod, licet nichil sit malum, quod sit summe malum, tamen malicia recipit intensionem et remissionem, possunt enim mensurari qualitates diversis modis, scilicet, vel secundum accessum ad veri nominis impositionem, si ibi est veri nominis impositio, vel si non est veri nominis impositio, potest mensurari secundum actum suum.
Et per hoc patet solutio ad ultimum obiectum.
