Tractatus XXIX — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
TRACTATUS UNDETRICESIMUS
DE FORTITUDINE
Caput I
[De Patientia.]
Dicto de tribus virtutibus cardinalibus, scilicet prudentia, temperantia, iusticia, dicendum est de fortitudine. Est autem fortitudo considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Fortitudinis species est paciencia, de qua prius dicemus. Est autem paciencia virtus, qua propter honestatem vel utilitatem rei publice sustinet homo miserias illatas sibi, propter honestatem, ut quando pro fide pocius eligit aliquis pati mortem, quam neget Christum pro utilitate, ut quando aliquis subit mortem pro salute gregis sui vel pro spirituali pace Ecclesie, sicut beatus Thomas Cantuariensis.
Circa pacienciam duo inquirenda : Primum, utrum passiones martirum sint meritorie vite eterne ; secundo, utrum sancti meruerunt passiones suas.
Quod fuerunt passi martires meritorie, videtur, quia Psalmista dicit : Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius ; sed hoc non est propter aliqu[o]d temporale precium, quia nullum temporale preciosum in conspectu Domini ; ergo mors sanctorum sive passio precium est spirituale in conspectu Domini ; ergo facit dignum vita eterna vel meritorium est vite eterne ; sed non facit dignum vita eterna, cum non sit virtus ; ergo meritoria est vite eterne.
Item, Iacobus : Omne gaudium existimate, fratres, [cum] in varias temptationes incideritis ; sed passiones sanctorum sunt maxime temptationes ; ergo gaudendum erat sanctis de passionibus.
Similiter, in Actibus : Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati ; ergo Apostoli gaudebant de contumeliis passionum ; ergo gaudendum erat sanctis de passionibus. Ad idem invitat Apostolus, dicens : Fratres, gaudete, quia non solum datum est vobis ut credati in eum, sed ut paciamini pro eo ; ergo si martires et Apostoli gaudebant de passionibus suis, et non est gaudendum de temporali, ergo passiones eorum erant spirituales ; ergo vel virtutes vel opera virtutum ; sed non virtutes, ergo opera virtutum ; ergo meritorie.
Item, sancti meruerunt aureolam in martirio ; ergo vel voluntate paciendi vel passione, quoniam non est aliud invenire in martirio ; sed non in voluntate paciendi, cum illam voluntatem haberent ante martirium, nec tamen merebantur aureolam ; ergo passione ; sed si passione meruerunt aureolam, ergo et auream fortiori ratione ; ergo passiones sanctorum meritorie fuerunt vite eterne.
Item, passiones ille voluntarie erant, nam si non vellent, non paterentur ; ergo cum circa voluntarium et involuntarium sit laus vel [vituperium], ille passiones erant laudabiles vel vituperabiles ; ergo erant virtutes vel opera virtutum. Et inde ut prius.
Item, tam actiones anime spirituales, quam passiones meritorie sunt, sicut amor, spes, gaudium ; ergo pari ratione actiones corporales et passiones corporales meritorie sunt.
Forte dicet quod non est sic, quia passiones anime subiacent libero arbitrio, sed non passiones corporales, contra : Aliquis perigrinando laborat et est iste tabor voluntarius et subiacet libero arbitrio, quamvis sit corporalis ; ergo eadem ratione tabor passionis, quem patitur aliquis pro Christo, subiacet voluntati.
Solutio. Communiter dicitur quod passiones sanctorum non sunt meritorie vite eterne, tamen faciunt dignum vita eterna, et hoc ideo quia ab extrinseco inferuntur, unde non subiacent libero arbitrio.
Set contra. Solum peccatum facit dignum eterna pena ; ergo sola virtus facit dignum vita eterna, per locum a contrariis ; sed passio corporalis non est virtus ; ergo non facit dignum vita eterna.
Item, diabolus in membris suis inferebat sanctis huiusmodi passionem ; ergo passio sanctorum erat opus diaboli ; ergo non faciebat sanctos dignos vita eterna.
Solutio. Dicimus quod proprie loquendo passiones sanctorum non sunt meritorie nec faciunt dignum vita eterna, quia, quamvis subiacent quodam modo libero arbitrio, quia si vellent negare Christum non paterentur, tamen non sunt ex libero arbitrio tanquam opus eius, immo a causa extrinseca et corruptibilitate corporis procedunt.
Ad primum dicimus quod mors sanctorum dicitur preciosa in conspectu Domini ratione sustinentie, cui passio est annexa, quoniam frequenter attribuitur passioni, quod pertinet ad motus, cui passio est annexa.
Ad secundum dicimus quod ideo gaudendum est sanctis de suis passionibus, quia vitam eternam merentur in patiendo, non ex passione, sed ex sustinentia passionum, unde ratione motus, cui passiones sunt adnexe, gaudent sancti, et etiam propter utilitatem, quam comparant in paciendo, quia necessarium est quod caritas in martirio augeatur ; debetur etiam martiribus aureola, quoniam per martirium multiplicatur, corona martirum, unde [in] Deuteronomio, penultimo capitulo, sancti dicuntur suggere thesauros absconditos harenarum.
Ad tercium dicimus quod martir meretur aureolam voluntate paciendi, et non ipsa passione. Sed distinguenda est duplex voluntas, scilicet precedens passionem et concomitans. Voluntate previa non meretur sanctus aureolam, sed voluntate [cum] comitante meretur, quoniam efficatior est voluntas concomitans et strenuior propter operis excellenciam et privilegium ; unde aliquid meretur, qu[od] prius non merebatur, scilicet ante passionem, sicut predicator in actu predicationis meretur aureolam, qua tamen non mereretur, si non predicaret, et hoc propter excellentiam et privilegium predicationis.
Ad quartum dicimus quod passio corporalis non subiacet libero arbitrio, ita quod sit opus liberi arbitrii, et propter hoc non est meritoria, unde etiam de labore peregrinationis dicimus quod non est opus liberi arbitrii, licet subiaceat sic libero arbitrio, [quod], si vellet, non sustineret hunc laborem, immo corruptio corporalis causa est illius, unde ex quo peregrinatur aliquis, velit nolit, patitur laborem vie.
Ad ultimum dicimus quod duplex est passio anime, quia quedam ita est passio, quod etiam actio est sive agens sicut amor Dei et huiusmodi, que illate sunt et inferentes, illate quidem a Deo et inferentes anime delectationem et iocunditatem ; tales passiones meritorie sunt suis motibus, non secundum rationem passionis, sed per modum agendi. Sunt alie passiones, que pure passiones sunt ut puritas conscientie, iocunditas mentis et similiter ; tales autem non sunt meritorie, quia, etsi subiaceant libero arbitrio, non tamen sunt opus liberi arbitrii ; immo dulcedo Dei causa est illarum, sicut dulcedo generate ex gustu mellis non est a gustu, sed a melle. Si ergo intelligatur hec propositio : passiones anime meritorie sunt, de passionibus, que naturam actionis habent, vera est propositio in hoc sensu, et non est simile de passionibus corporis ; si autem de puris passionibus corporis, que ita sunt passiones, quod non habent aliquam naturam actionis, falsa est illa propositio. Et sic patet quod obiectio non procedit.
Sed contra predicta sic obicitur : Lucia dicit : Si invitam me violaveris, castitas mea michi duplicabitur ad coronam, id est, merito castitatis addetur michi patiencie meritum, pro quo duplicabitur corona. Ponatur ergo quod aliqua virgo corrumpitur violenter. Inde sic : Ista virgo corrumpitur violenter et meretur paciendo, sed non voluntate paciendi, quia patitur invita ; ergo passione ipsa. Quod autem patiatur invita, patet, quia recusat et rebellat, quantumcumque potest, ne violetur ; ergo passio illa non procedit ex voluntate sua, neque subiacet libero arbitrio : ergo invita patitur.
Contra. Sic se pati ; ergo scit Deum velle se pati, et in caritate est ; ergo conformat voluntatem suam voluntati divine ; ergo vult pati ; non ergo patitur invita.
Ad hoc dicunt quidam quod in instanti, in quo patitur, patitur voluntarie ; sed ante fuit invita, et ita voluntate paciendi meretur, et non passione ; quod ergo dicit Lucia : Si invitam me violaveris, refertur ad tempus ante, non ad instans passionis.
Sed contra hanc solutionem obicitur : Eadem est discretio oppositorum, ut dandi et non dandi ; ergo eadem virtus ; ergo sicut eadem est virtus in dare danda et non dare non danda sive retinere, eodem modo eiusdem virtutis erit substinere sustinenda et non sustinere non sustinenda sive recusare ; ergo cum talis corruptio non sit sustinenda, cum non sit honesta vel utilis rei publice, respuere talem corruptionem erit usus pacientie ; ergo sufferre illam non est usus paciencie ; ergo virgo in caritate nunquam sustinebit illam passionem voluntarie.
Solutio. Sicut Prepositinus distinxit, quedam passiones secundum naturam suam in turpem vergunt [exitum], sicut violenta corruptio virginitatis, violenta penarum susceptio, cum quis cogitur [adorare] idola ; alie autem passiones sunt, que secundum naturam suam honestatem inducunt vel utilitatem, sicut flagellorum succeptio pro fide Christi et passio mortis ; dicimus igitur cum Prepositino quod paciencia duos habet usus, scilicet sufferre sufferenda et respuere respuenda, licet non sit nominata secundum alterum illorum. Unde concedimus quod in predicto casu non meretur sancta [ex] sufferencia passionis, sed ex recusatione et rebellatione ; et ita non ex voluntate paciendi, sed ex voluntate non paciendi meretur.
Ad illud quod obicitur, quod tenetur velle illam passionem, cum sciat Deum velle, dicimus quod non tenetur velle eam simpliciter, sed tantum quando est, immo tenetur rebellare, ne sit in posterum, cum inhonesta sit et turpis, sicut si scio istum pauperem non habere necessaria, teneor velle quod non habeat modo necessaria, non tamen quod non habeat simpliciter, de futuro enim non est michi certa voluntas, unde teneor velle ipsum habere necessaria in posterum.
Ex predictis patet quod, quamvis passio non sit meritoria, tamen sustinentia passionis est meritoria.
Sed contra. Beatus Petrus dixit in prima canonica sua, II : Que est gratia, si peccantes colaphizati suffertis ?, et dicit ibi Glosa : Que gratia erit vobis, cum nichil propter hoc accipiatis a Deo ? ; ergo sufferencia passionum non est meritoria alicuius.
Item, in eadem epistola super illum locum : Nemo vestrum paciatur quasi homicida aut fur, dicit interlinearis : Ubi nulla remuneratio expectatur. Sed forsan inicium est pene, et ita videtur quod etiam sufferendo passionem suspendii non possit quis mereri.
Sed contra. Esto quod aliquis ducatur ad patibulum et iniungat ei sacerdos quod sustineat penam suspensionis et obprobrium in remissionem peccatorum, constat quod maiorem penitentiam non possit iniungere ; ergo si ille sustinet illam, satisfaciet sufficienter pro peccatis suis ; ergo statim evolabit ; ergo sufferentia passionis meritoria est illi.
Item, dexter latronum in cruce meruit sustinencia crucis esse in requiem. Et inde ut prius.
Si concedatur, contra : Iste fur, velit nolit, sustinet passionem ; non ergo meretur sustinendo.
Item, illi, qui sunt in purgatorio, quamvis velint pati, ut cicius evolent, tamen non merentur, quia, velint nolint, sustinent penas ignis ; ergo cum multo minor sit pena mortis quam pena purgatorii, non erit sustinentia illius pene meritoria furi, cum de necessitate et velit nolit paciatur.
Solutio. Concedi potest quod talis sustinentia pene non sit meritoria plene liberationis, licet valeat sustinendi. Et hoc argumentum non valet : voluntarie sustinet penitentiam iniunctam et minor illi sufficeret, ergo meretur plenam liberationem, et hoc ideo contingit, quia non sustinet penam voluntate libera sed coacta, quamvis enim non possit cogi coactione sufficienti, tamen potest cogi coactione efficienti.
Ad aliud dicimus quod non est simile de latrone pendente cum Domino, quia tanta fuit fides illius latronis et contrictio, quod suffecit ad plenam liberationem, presencia etiam Domini [multum] contulit. Posset responderi ad auctoritatem beati Petri, ut dicatur aliquis pati sicut fur, quando ex peccato suo et pure patitur invitus, et tunc re vera talis sufferentia non meretur remunerationem.
Item, sicut sufferentia passionum est meritoria vite eterne, sic velle sustinere penam satisfactorium est pene. Inde sic : Velle sustinere penam secundum se est satisfactorium ; ergo magis velle sustinere penam magis est satisfactorium secundum se. Quod patet esse falsum in duobus sustinentibus penas eiusdem quantitatis, sed unus vult sustinere penam ex maiori caritate, alius ex minori ; constat quod ille, qui ex maiori caritate sustinet, magis vult illam penam sustinere ; ergo si predicta argumentatio teneret, magis esset ei satisfactorium. Quod patet esse falsum, quia quanto ex maiori caritate sustinet, tanto levius sustinet ; ergo cum minori gravamine ; ergo minus satisfacit.
Solutio. Dicimus quod predicta argumentatio non valet, et hoc ideo quia non [valet] additur hec dictio magis ad illud ratione cuius principaliter est velle sustinere penam satisfactoriam, quia velle secundum se non est satisfactorium, sed respectu pene ; unde sic debet inferre : ergo velle sustinere maiorem penam magis est satisfactorium.
Set obicitur contra hoc, quia, cum dicitur : velle sustinere maiorem penam est magis satisfactorium, aut intelligitur de maioritate pene in se absolute, aut habito respectu ad gravamen persone idem sustinentis in se. Si primo modo, ergo eque satisfactorium erit regi velle dare decem nummos, sicut alicui pauperi, quod falsum est aperte ; similiter secundum hoc eque satisfactorium erit sive meritorium flegmatico ieiunare [quadragesimam] sicut colerico, quod falsum est, quoniam flegmaticos non so1um non gravat, sed etiam iuvat ieiunare et tam corpori quam anime est bonum. Si vero intelligatur de maioritate gravaminis persane, ergo magis satisfactorium erit sustinere ex minori caritate aliquantam penam quam sustinere ex maiori caritate tantam, quoniam minus gravat illum, qui ex maiori caritate tantam sustinet, aliis paribus ; et hoc aperte falsum est, quia, sicut dolus nemini debet patrocinari, sic nulli debet obesse sua strenuitas. Et ita vidctur quod velle sustinere maiorem penam non sit magis satisfactorium.
Solutio. Dicimus quod velle sustinere maiorem penam magis est sa tisfactorium semper, dum sustinet illam ex caritatem, aliter enim non est satisfactorium, dummodo maioritas pene attendatur secundum gravamen persone sustinentis quo ad naturam eius, non habito respectu ad gravamen, quia, sicut dictum est, nulli debet obesse sua strenuitas sive bonitas. Sub natura autem comprehendimus fortunam, quia fortuna prospera solacium est natura, infirmis enim sunt divicie ad solacium, et proper hoc magis fuit vidue ponere duo minuta quam Zacheo dimidium bonorum suorum satisfactorium, et quia ex maiori affectu et maiori gravamine secundum statum suum. Patet ergo quod passionibus non merentur sancti et quod voluntas sustinendi passiones meritoria est vite et satisfactoria pene, dum sustinentur ex caritate.
Caput II
Utrum sancti meruerunt passiones suas.
Circa secundum capitulum queritur utrum sancti meruerunt passiones suas.
Videtur quod sic, quia dicitur in Actibus Apostolorum : Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro [nomine] Jesu [contumeliam pati] ; sed non erant digni nisi ex merito ; ergo Apostoli meruerunt contumeliam pati ; ergo meruerunt passiones suas.
Item, Apostolus ad Philippenses : Gaudete, quia datum est vobis non solum ut credatis in eum, sed ut paciamini pro illo ; datum est ergo sanctis pati pro Christo ; ergo pati pro Christo est gratia Dei, et non est prima gratia, quia non est fides nec alia virtus ; ergo datum est ex meritis, quia Dominus dat gratiam pro gratia, sicut dicitur in Iohannes, et in Zacharia dicitur : Adequabit Dominus gratiam gratie ; ergo ex quo [pro meritis] datum est ei[s] pati pro Christo, relinquitur quod ipsi meruerunt passiones suas.
Item, ponatur quod beatus Paulus oraverit Dominum quod pateretur et oravit hoc pro se, pie et perseveranter et ad salutem, et exauditus est ; ergo meruit quod pateretur. Et inde ut prius.
Set contra. Ieronimus dicit super Ieremiam : Quicquid super nos supplicii inducitur, peccata nostra meruerunt ; ergo quicquid passi sunt sancti, passi sunt propter peccata sua ; ergo propter demerita ; non ergo bonis meritis meruerunt passiones suas.
Item, super illud Cantici : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus, dicit Glosa : Alii ex suis meritis passi sunt, Christus autem ex sola dilectione, et intelligitur de malis meritis ; non ergo ex bonis meritis passi sunt ; non ergo meruerunt passiones suas.
Item, obicitur contra auctoritatem Ieronimi quod Iob dicit : Non peccavi, et in amaritudine moratur oculus meus, id est, non peccavi tantum, quod tantum deberem puniri ; non ergo quicquid supplicii etc.
Item, dicit idem : Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam [patior], in statera. Quasi harena maris hec gravior appareret etc. ; ergo plus punitus est lob, quam meruit eius peccatum, quod est contra auctoritatem Ieronimi.
Solutio. Dicimus quod sancti non meruerunt passionem suam. Notandum autem quod duplex est gratia, prima, scilicet, que non cadit sub merito, scilicet virtus, secunda gratia, que cadit sub merito, scilicet virtutis augmentum. Virtus enim nata meretur augeri, ut a[u]cta mereatur et perfici, similiter constancia fidei et aliarum virtutum robur et firmitas sunt gratie secunde et cadunt sub merito, unde : Constantes estote etc.
Ad primum dicimus quod apostoli digni habiti sunt etc., dignitate meriti, meruerunt enim constanciam, quoniam pro Christo paciebantur ; unde illa auctoritas et que secundo opponebatur debet intelligi de constancia habita in passione.
Ad tercium similiter dicimus quod, si Paulus oraret Dominum, [ut] daret ei pati pro [Christo], aut non oraret competenter, aut de constantia habenda in martirio oraret sive intelligeret, et non de ipsa passione.
Ad ultimo obiectum dicimus quod auctoritas beati Ieronimi, simpliciter intellecta falsa est, sed sic debet intelligi : quicquid supplicii etc., id est, si peccatum non fuisset, non induceretur aliquod flagitium super nos, nec pateremur aliquam penam. Dominus enim quandoque infligit penam aliquam temporalem sine merito sustinentis vel ad probationem, ut in Iob, vel ad gloriam Dei manifestandum, ut in ceco nato, vel ad conservationem humilitatis, ut in Paulo.
Sed cum sancti non meruerint passiones suas bonis meritis suis, queritur utrum eas meruerunt ex peccato originali, et sumatur mereri secundum quod importat dignitatem, non secundum quod importat actum.
Videtur quod non, maxime secundum eos qui dicunt quod mors sanctorum fecit eos dignos aureola, quia si mors sanctorum facit dignum non ex debito peccato, quoniam nichil debitum peccato et inflictum pro peccato facit dignum vita eterna, ergo sancti non meruerunt mortem suam ex peccato originali.
Item, ex peccato originali est mortalitas, id est necessitas moriendi ; sed mors beati Laurentii non fuit ex necessitate moriendi, immo ex causa extrinseca ; ergo non fuit ex mortalitate ; ergo nec ex originali. Et inde ut prius.
Set contra. Nullum malum impunitum, nullum bonum irremuneratum ; ergo originale fuit punitum in beato Laurentio non nisi morte illa ; ergo originale beati Laurentii punitum est morte ; ergo mors illa erat debita peccato originali in eo ; ergo beatus Laurentius meruit mortem illam ex peccato originali. Similiter de aliis martiribus.
Solutio. Re vera mors martirum non est mors debita peccato originali, quia est mors accelerata ex causa extrinseca inflicta, et non ex morte sola procedens. Verumptamen concedimus bene quod originale peccatum est punitum in beato Laurentio morte sua, sed quia per commutationem pene, non sequitur quod illa mors originali peccato deberetur aut quod beatus Laurentius meruisset eam ex peccato originali, sicut non sequitur : iste punitur pena contrictionis pro peccato mortali, quod comisit ; ergo peccato illo meruit penam illam. Peccato enim mortali debetur eterna pena, non pena temporalis ; tamen Dominus commutat eternam in temporalem, ne peccatum remanet impunitum. Et notandum quod passiones adiacentes non sunt inflicte beato Laurentio, sicut quod carnes eius sunt assate in craticula et huiusmodi, ad puniendum aliquod peccatum in ipso, sed ut ex illorum patientia maiorem gloriam consequeretur. Sic igitur patientes sancti fuerunt martires, id est testes, quia morte sua spontanee et hillariter suscepta testificabantur resurrectionem carnis futuram.
Et notandum quod quinque sunt genera martirum. Quidam enim fuerunt martires pro predicatione veritatis, sicut Iohannes Baptista et prophete in veteri Testamento ; quidam pro defensione Legis divine, sicut Machabei ; quidam pro defensione fidei, sicut beatus Stephanus, qui dicitur prothomartir, non quia non fuerunt martires ante ipsum, sed quia nullus fuit ante sic martir, scilicet pro fidei defensione ; quarto modo fuit specialiter Christus martir pro redemptione generi[s] humani, unde inter Pasche et Pentecosten, in festis martirum, cantat Ecclesia : Filie Ierusalem, venite et videte martirem Christum, scilicet cum corona, supple : martirum, qua coronavit eum etc., unde quantum ad hoc, cum corona etc., pertinet antiphona ad festum ; quinto modo fuerunt martires innocentes, in quorum quolibet credebatur occidi Christus. Primi ergo fuerunt testes veritatis ; secundi, divine Legis ; tercii, fidei ; Christus, summe dilectionis Dei Patris, qua mundum dilexit, ut unigenitum suum daret pro nabis ; innocentes autem testes fuerunt malitie tirannorum et crudelitatis. Proprie tamen et stricte dicuntur martires, qui passi sunt pro fide Christi, secundum hoc beatus Stephanus dicitur prothomartir.
Sed de innocentibus obicitur sic. Ipsi meruerunt aureolam ; ergo vel passione vel voluntate paciendi ; sed non voluntate paciendi ; ergo passione ; ergo passionibus meruerunt, quod est contra predicta.
Item, innocentes, quamvis non habuerunt usum voluntatis, tamen digni fuerunt aureola ratione martirii ; ergo pari ratione infans duorum annorum baptizatus dignus est aureola virginitatis, et hoc falsum.
Solutio. Innocentes fuerunt digni aureola non passione vel merito passionis sed modo patiendi, quoniam cum in ipsis esset Christus per fidem et alias virtutes, quas habebant, et in quolibet quereretur et crederetur Christus interfici, pro privilegio et modo passionis digni fuerunt aureola, unde pro Christo mortui sunt, id est, loco Christi et vice Christi.
Ad illud quod obicitur de pueris virginibus, dicimus quod non est simile, quia in illis non est aliqua dignitas virginitatis sicut in innocentibus dignitas martirii ; et ita alia ratio reformat pactum.
Ex hiis igitur patet quod sancti neque meruerunt passionibus neque meruerunt eas ; tamen utiles fuerunt eis. Et similiter bonum est nobis sustinere pacienter flagella Domini, quia erudiunt,, purgant et propter multas alias causas, que soient in distinctionibus assignari, et similiter iniurias nobis illatas et persecutiones hominum debemus sust.inere propter multas causas. Prim[a] est, ne per impacientiam nos spiritualiter occidamus, plus iusto hominibus nocentes ; secunda est, ut non habeamus audaciam irascendi contra proximum, quem scimus esse Dei fillum, sicut non auderemus irasci contra fillum regis terreni ; tertia causa est, quia per patientiam solvimus debita nostra, sicut dicitur in Evangelio : Dimittite, et dimittetur vobis, propter quod Dominus precipit nobis ut, quando oramus, dicamus : Dimitte nobis debita nostra ect., nichil autem [spiritualius] peti potest, ut dicit Glosa ; quarta ratio est, quia quando patimur, scimus nos Deum velle pati, unde et nos debemus nos velle pati, aliter non haberemus cor rectum sed distortum, licet enim passiones possimus presentes respuere voluntate sensualitatis, tamen non debet sensualitati ratio consentire, immo si secundum rationem nobis presencium passionum presencia displaceat, mortaliter peccamus, quia tenemur velle, quod scimus Deum velle.
Set videtur secundum hoc quod Iob peccavit, dicens : Non equo iudicio agit mecum, unde videtur murmurasse contra Dominum.
Item, videtur quod voluntas Domini displacebat ei, quoniam dixit : Utinam appenderentur peccata mea etc. ; ergo displicebat ei quod plus merito puniebatur ; tamen sciebat Deum velle hoc ; ergo non conformabat voluntatem suam voluntati divine ; ergo mortaliter peccabat.
Item, nulla pena temporalis est gravior morte ; sed mors est pena originalis peccati ; ergo quantamlibet penam potuit Dominus infligere Iob pro peccato originali, sicut et mortem inflixit ; ergo quantamcumque penam sustineret Iob, si infligeretur ei pro originali, non puniretur supra merita sua ; et ita falsum fuit, quod dixit : Non peccavi, et in amaritudinibus etc., quasi diceret : non peccavi tantum, quod tam deberem affligi.
Ad hoc dicunt quidam quod Iob primo peccavit, sed postea penituit. Sed hoc patet esse falsum, quia circa principium dixit : In omnibus hiis non peccavit Iob labiis etc.
Solutio. Dicimus quod Iob peccavit dicens : Non equo etc., quia si[c] debet intelligi : Non equo iudicio quantum ad merita mea, licet equo quantum ad iudicium Dei.
Ad secundum dicimus quod presencia passionum non displicebat Iob, immo placebat ei, quoniam sciebat Deum velle hoc ; sed desiderabat ne in futuro pateretur, et hoc licebat ei, quia de hoc nesciebat voluntatem Dei ; unde non propter presens sed propter futurum dicebat : Utinam appenderetur etc. ; tamen illa auctoritas exponitur mistice de Christo.
Ad ultimum dicimus quod taxata est pena, quam Dominus infligere potest pro originali de iusticia, unde dicimus quod non potest infligere quantanlibet penam pro priginali ; quantam non potest, ipse novit. Credimus tamen quod non posset tantam, quantam lob sustinuit.
Ad illud quod obicitur, quod mors est maior pena quam aliqua alia temporalia pena, patet solutio, quia preter molestias, quas sustinuit, solvit ipse debitum universe carnis.
Caput III
De perseverancia.
Dicto de paciencia, dicendum est de perseverancia, que est una spe cies fortitudinis, sicut dicit Tullius.
De qua queritur an sit una virtus specialis.
Quod videtur, quia Tullius dicit : Perseverancia est species fortitudinis ; ergo est species virtutis ; ergo et specialis virtus.
Item, in Levitico precipitur offerri cauda hostie, per quod intelligitur perseverancia finalis ; finalis igitur perseverancia est in precepto ; sed nichil est in precepto nisi opus virtutis ; ergo perseverare est opus virtutis ; nonnisi perseverancie ; ergo perseverancia est virtus.
Item, super illud : Et retribuit michi Dominus secundum iusticiam meam, dicit Glosa : Pro fide, spe, caritate dat Dominus in presenti perseveranciam ; et pro perseverancia dabit in futuro vitam eternam ; redditur ergo premium eternum perseverancie ; sed non redditur nisi virtuti vel operi virtutum ; ergo perseverancia est virtus vel opus virtutis ; sed non est opus ; ergo virtus.
Item, super illud ad Galatas : Fructus autem spiritus sunt : gaudium, pax, paciencia, longanimitas, dicit Ambrosius omnia, que ibi enumerantur, esse virtutes ; ergo longanimitas est virtus ; sed longanimitas non est aliud quam perseverancia, ille enim longanim[is] est, qui habet animum sive voluntatem permanendi in bono usque in finem ; ergo perseverancia est virtus.
Item, perseverancie, promittitur premium, sicut patet in Evangelio : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ; ergo perseverare est opus virtutis. Et inde ut prius.
Item, Anselmus Cantuariensis dicit : Lucifer perseveranciam non habuit, non quia Deus non dedit, sed quia ille non accepit ; perseverancia igitur est donum Dei et etiam de optimis ; ergo est virtus vel opus virtutis. Et inde ut prius.
Quo concesso, contra. Qui habet unam virtutem, habet omnes ; ergo si perseverancia est virtus, quicumque habet caritatem, habet perseveranciam ; ergo Adam, quando habuit caritatem ante Iapsum, habuit perseveranciam, et ludas similiter, quando habuit caritatem, habuit perseveranciam. Quod patet esse falsum, quia perseverancia est continuatio bone voluntatis usque in finem.
Item, sicut dictum est in secunda auctoritate : Pro fide, spe et caritate dat Deus in presenti perseveranciam ; ergo perseverancia est premium in presenti ; ergo non est virtus vel opus virtutis.
Solutio. Hoc nomen perseverancia sumitur tribus modis. Quandoque enim dicitur continuatio boni operis usque in finem ; secundum hoc non est virtus vel opus virtutis, sed optima dispositio operum virtutum, et in hac acceptione sumitur in predictis auctoritatibus.
Ad primum ergo dicimus quod finalis continuatio bonorum operum est in precepto non secundum se, sed gratia operum, quorum est, precipiuntur enim nobis omnia opera continuata, non ipsa continuatio.
Ad secundam auctoritatem similiter dicimus quod Dominus dicitur reddere premium pro perseverancia, id est, pro operibus continuatis usque in finem ; unde in illa auctoritate sumitur diversimode, quoniam, cum dicitur : Pro fide, spe et caritate dat Dominus perseveranciam in presenti, sic sumitur proprie pro ipsa continuatione finali, que re vera est magnum premium in presenti ; cum autem dicitur : pro perseverancia dat in futuro vitam eternam, tunc non sumitur pro ipsa continuatione, sed pro operibus continuatis ; et ita diversimode respectu diversorum verborum, sicut hoc nomen Pheton cum dicitur : Hic situs est Pheton, currus auriga paterni.
Secundo modo dicitur perseverancia virtus, qua homo est habilis permanere in bono usque in finem, et secundum hoc communis est ad omnem virtutem, qualibet enim virtute est homo habilis ad continuandum bona opera usque in finem.
Tertio modo dicitur perseverantia propositum sive voluntas permanendi in bono usque in finem, et secundum hoc dicunt plures quod perseverantia est virtus specialis.
Quod videtur posse probari, quia voluntas permanendi in peccato usque in finem est speciale peccatum, scilicet impenitentia finalis, que est species peccati in Spiritum Sanctum ; ergo pari ratione voluntas permanendi in bono usque in finem est unius virtutis specialis.
Item, alia voluntate volo esse coloratus et alia volo esse albus ; ergo a simili alia voluntas est, qua : volo esse in bono usque in finem, alia, qua volo permanere usque in finem in bono actu fidei vel alterius specialis virtutis ; ergo voluntas, qua volo permanere in bono usque in finem, est cuiusdam specialis virtutis, et hoc est perseverantie ; ergo perseverantia est virtus specialis.
Item, obedientia est virtus specialis, licet voluntas procedens ab illa cadat supra quoddam commune, scilicet, facere, quod precipitur ; ergo a simili, quamvis permanere in bono usque in finem sit commune ad omnes virtutes, tamen voluntas cadens super illud commune erit specialis virtutis. Et inde ut prius.
Quo concesso, contra. Cum dicitur : velle permanere in bono est actus perseverantie, aut intelligitur de bono secundum rationem boni aut de bono secundum rationem spiritualium bonorum, que continentur sub bono. Si primo modo, ergo velle permanere in bono est actus caritatatis, quoniam sola caritas attendit bonum in ratione boni, et ita perseverantia nichil aliud est quam caritas. Si intelligatur de specialibus bonis, ergo velle permanere in bono est cuiuslibet virtutis, nam sicut velle bonum fidei est fidei virtutis, ita velle idem modo et postea, et sic usque in finem est fidei virtutis ; et sic de qualibet virtute. Ergo perseverantia erit generalis ad omnes virtutes ; vel si est specialis virtus, non erit alia quam caritas.
Item, mora in peccato non facit aliam speciem peccati, sed augmentat peccatum, sicut mora in peccato fornicationis ; pari ratione mora voluntatis in bono non facit aliquam speciem voluntatis ; ergo nec aliam virtutem ; ergo eadem est virtus, qua volo continere, et qua volo morari in bono continentie usque in finem ; sed virtus, qua volo continere, est continentia ; ergo virtus, qua volo morari in bono continentie usque in finem, est continentie ; similiter et de aliis virtutibus ; ergo voluntas permanendi in bono usque in finem est cuiuslibet virtutis ; non ergo unius per se ; ergo perseverantia non est una virtus specialis.
Item, ex repetitione actuum non mutatur species virtutis, sed firmatur in subiecto, quelibet enim virtus habet suam firmitudinem et stabilitatem ; ergo stabilitas sive firmitas in bono est cuiuslibet virtutis ; sed hoc est perseverantia, quia Tullius dicit : Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio ; ergo perseverantia est firmitas cuiuslibet virtutis ; ergo non est alia virtus quam continentia et iusticia, et sic de aliis, quelibet enim virtus habet stabilitatem et perpetuam mansionem, quantum in ipsa est, in ratione bene consides rat, id est, in opere suo considerato sive in materia sua, quam secundum consillum propriis circumstanciis ab aliarum materia circumscribit[ur].
Item, iustus in sapientia sicut sol morabitur, id est, sicut sol manet perpetuo in claritate, sic iustus per sapientiam in sapientia, similiter caritate manet homo in Deo, et vult manere, et hoc cum debitis circumstanciis ; ergo quantum debet ; sed hoc est in eternum vel usque in finem ; ergo cum voluntas manendi in bono usque in finem sive in bono increato sive in virtutibus sive in bono opere,idem sit, quod velle manere in virtutibus et velle manere in Deo, huiusmodi velle caritatis est et est perseverantie ; ergo perseverantia non est alia virtus a caritate.
Item, permanere in bono usque in finem cuiuslibet virtutis est et non excedit metas virtutum ; ergo voluntas cadens supra illud commune non est alicuius specialis virtutis sive individualis, set alicuius universalis, que sit imperativa aliarum ; et ita erit fidei vel caritatis vel prudentie, que sunt universales virtutes et aliarum motive et imperatrices ; et ita videtur quod perseverantia sit fides vel caritas vel prudentia ; ergo perseverantia non est aliqua specialis virtus, que sit species fortitudinis ; sed si voluntas illa cadat supra universale ratione singularium, talis voluntas non erit alicuius virtutis specialis solius, sed omnium, sicut prius dictum est in questione de obedientia ; ergo cum illa voluntas sit perses verantie, et perseverantia non est specialis virtus ; [virtus] hoc patet in mundatione a peccato, quia mundare a peccato cuiuslibet virtutis est, et non excedit virtutes ; et propter hoc voluntas mundandi a peccato non est alicuius specialis virtutis, immo sicut mundatio a peccato luxurie est continentie, et ita voluntas mundandi ab eodem peccato est eiusdem virtutis, similiter est de aliis.
Idem patet etiam in voluntate assimilandi Deo, quoniam fide volo cognoscere Deum, et ita volo fide assimilari Deo per cognitionem, Deus enim maximus cognitor est sui ; similiter caritate volo diligere Deum, et ita assimilari ei per amorem, quia ipse est maxime dilector sui ; ergo voluntas cadens supra hoc commune [est] assimilari Deo cuiuslibet virtutis est et nullius specialis per se, pari ratione et voluntas permanendi in bono usque in finem. Et inde ut prius.
Solutio. Dicimus quod voluntas permanendi in bono usque in finem tantum propter Deum vel solius caritatis est vel cuiuslibet virtutis, quoniam si cum reduplicatione boni intelligitur, solius caritatis est, si sine reduplicatione, cuiuslibet virtutis est. Ex hoc patet solutio ad tercio et quarto obiectum.
Concedimus enim quod uno modo voluntas permanendi in bono usque in finem solius caritatis est, alio modo cuiuslibet virtutis est. Prime obiectioni et secunde consentimus, quibus probatur quod perseverantia, secundum quod est voluntas permanendi in bono usque in finem, non est virtus specialis alia a continentia, iusticia, et sic de aliis virtutibus. Sciendum tamen quod quamvis mora peccatum aggravet, non tamen mora in operibus virtutis augmentat virtutem vel meritum, quoniam meritum pensatur secundum radicem, demeritum vero secundum circumstanciam peccati, sicut et secundum genus peccati, sicut dictum est in questione de circumstanciis.
Si autem obicitur sic : permanere in bono usque in finem est alia materia a materialibus virtutum, ergo voluntas cadens super illud commune est alia a voluntatibus aliarum virtutum, ergo est alterius virtutis, - dicimus quod, quamvis sit alia materia in essendo in genere considerata, tamen secundum particularia contempta non est alia, secundum quod cadit supra illam materiam ratione contemptorum, unde non est alia in coherendo ; et propter hoc non sequitur quod voluntas cadens supra illam materiam sit alia a voluntatibus aliarum virtutum, virtus enim non solum substantiam sue materie attendit, set et dispositiones coherentes, sicut scientia proprium subiectum et que sunt dispositiones illius subiecti [attendit].
Ad hoc quod obicitur supra de obedientia, que est specialis virtus, licet voluntas eius cadat supra quoddam commune ad omnes virtutes, dicimus quod non est simile, quia facere, quod precipitur, excedit metas virtutum, sed permanere in bono non excedit virtutes ; unde, sicut dictum est, uno modo voluntas permanendi in bono est solius caritatis, alio modo cuiuslibet virtutis, sicut voluntas mundandi a peccato simpliciter et in quantum potest solius caritatis est ; voluntas autem mundandi a peccato in particulari, etiam secundum rationem singulorum peccatorum, cuiuslibet virtutis est, sicut a peccato infidelitatis fidei, a peccato incontinentie continentie, et sic de aliis ; sed de voluntate assimilandi Deo dicimus quod non est alicuius specialis virtutis sed omnium, secundum quod voluntas cadit supra illud commune ratione contemptorum, secundum autem quod cadit supra illud commune secundum rationem communem, est virtutis universalis assimilari Deo, duobus enim modis intel ligitur, quia assimilamur Deo vel in pulcritudine vel in bonitate ; velle autem assimilari Deo in pulcritudine fidei est, in bonitate autem caritatis est. Patet ergo quod distinctio superius posita non satisfacit querenti quid sit perseverantia secundum quod est species fortitudinis.
Nos autem dicimus quod perseverantia est voluntas standi immobiliter in bono, ut sic importetur quedam agressio contra peccatum, que propter victoriam est ; et est talis voluntas in irascibili tantum, cuius virtus perseverantia est, et est species fortitudinis. Et hoc descriptioni Tulii supra posite concordat.
Item, preter pacientiam et perseverantiam sunt alie due species fortitudinis, scilicet magnificencia et confidencia ; magnificencia consistit in strenus aggressione magnorum et arduorum, confidentia est virtus, qua confidenter speramus aggressa perducere ad effectum ; quia igitur tam magnificentia quam confidentia consistunt in excellentia operum iusticie vel in modo excellenti, dicto de iusticia, satis dictum est de istis.
