Appendices I-II — Livre III — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre III
Appendix I (cap. II)
[Unde habeant opera caritatis quod ex condigno sint meritoria vite eterne.]
Sed queritur unde habeant opus caritatis quod ex condigno sint meritoria vite eterne.
Non ex bonitate sua, quoniam premium est multo melius et in ins finitum melius, quia cognitio in infinitum est maior.
Si dicit quod hoc est a largitate vel magnificencia Dei, - contra : Quanto maiori fuerint servicia, tanto sunt magis debita, et quanto magis debita, tanto minus grata, et quanto minus grata, tanto minus meritoria ; ergo a primo quanto altiori fiunt servicia, tanto sunt minus meritoria ; non ergo eo, quod fiunt largissimo, meritoria sunt ex condigno vite eterne.
Item, videtur quod non sit simile de merito vite eterne et de merito pene eterne, quia peccatum est eque malum vel magis malum quam pena eterna. Quod probatur, quoniam in infinitum magis peccat, qui peccat in Deum, quam qui peccat in hominem tantum ; sed quicumque peccat, in Deum peccat ; ergo omnis offensa Dei infinita est ; set pena gehenne finita est quo ad culpam ; ergo culpa est magis mala vel non minus mala quam pena.
Preterea, coniungi Deo est magis bonum, quam sit malum sustinere penam gehenne ; ergo offensa separans a Deo est magis mala quam pena gehenne ; et si ita est, non est in operibus bonis, quoniam vita eterna est multo melior quam bona opera ; ergo per hoc, quod aliquis meretur ex condigno mortem eternam, non potest probari quod aliquis meretur ex condigno vitam eternam.
Appendix II (cap. II)
Utrum peccatum et pena eterna sint comparabilia.
Item, ex incidenti queritur utrum comparabilia sint peccatum et pena eterna.
Videtur quod non, quoniam malicia peccati privatio est ; privatio aut nichil est ; pena autem passio est et est aliquid ; ergo non sunt eiusdem generis ; ergo non sunt comparabilia.
Contra. In Apocalypsi : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum, scilicet Babiloni ; ergo culpa est comparabilis pene.
Solutio. Dicimus quod bona opera a duobus habent quod sunt meritoria vite eterne, scilicet, a bonitate sua, qua delectant Deum et sunt cibus eius, et a magnificencia Dei, in cuius honore fiunt, sicut mala opera sunt meritoria pene eterne propter duo, scilicet, propter sui pravitatem et propter offensam Dei eterni omnium iudicis.
Ad primo obiectum dicimus quod servicia quanto magis sunt debita, tanto minus sunt grata, quando fiunt intuitu debiti ; sed quando fiunt ex sola dilectione et fierent, licet non essent debita, grata sunt et meritoria.
Ad secundum dicimus quod hec argumentatio non valet : in infinitum magis peccat, qui peccat in Deum, quam qui peccat in proximum tantum. Sit quod aliquis possit peccare in proximum tantum ; ergo in infinitum peccat, qui peccat in Deum, sicut linea est in infinitum maior puncto et tamen non est infinita.
Ad sequens dicimus quod hec argumentatio non valet, que videtur fieri a contrariis : coniungi Deo etc., ergo offensa separans a Deo etc., quoniam delectatio, que est in Deo, non habet contrarium, nec delectatio Dei eadem ratione, quoniam nichil est summe malum.
Ad ultimum dicimus quod culpa est comparabilis pene ratione delectationis, que est in culpa, non ratione privationis ; sed non est ei proportionalis, quoniam delectatio, que modo est, non est pura delectatio, cum sit admixta vel admiscibilis alicui tristicie, sed in pena eterna est pura tristicia, scilicet vermis qui non morietur, unde licet sint comparabiles, non tamen sunt proportionales, sicut diameter non est proportionalis coste, tamen est ei comparabilis, quia maior, similiter angulus rectus est maior angulo contigencie et tamen improportionalis. Illa auctoritas : Quantum glorificavit etc., intelligitur in genere, scilicet, si multum multum.
Cum dictum sit quod antiqui patres merebantur ex condigno vitam eternam, videtur quod multos forcius meruerunt ex condigno quod minus est, scilicet Incarnationem.
Preterea, ipsi petierunt eam pie, perseveranter, pro se et ad salutem, unde David : Domine, inclina celos tuos et descende, et Isaias : Utinam disrumperes celos, et descenderes ; ergo merebantur exaudiri et ita meruerunt Incarnationem, unde : Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus.
Propterea Deus promiserat hoc et non potest negare se ipsum, qui est veritas, ergo necessarium erat quod incarnaretur, nonnisi de veritate promissionis ; ergo antiquis patribus debebatur Incarnatio de iusticia, quia eam meruerunt ; ergo ex condigno.
Preterea, antiqui patres erant amici Dei ; ergo suis precibus merebantur exaudiri, et ex condigno, quoniam de iusticia, qua amicus tenetur amico, ex condigno meruerunt Incarnationem.
Contra. Ex condigno meruerunt et non poterant cadere a merito post mortem ; ergo necessarium erat quod incarnaretur ; ergo mentitur Augustinus, dicens quod alius modus nostre liberationis fuit Deo possibilis.
Item, Apostolus : Non ex operibus iusticie, que fecimus nos etc. ; ergo antiqui patres non meruerunt ex condigno Incarnationem.
Quod concedimus. Nec sequitur : meruerunt maius ex condigno, ergo minus, quia illud tantum cadit sub merito, quod proponitur nobis, ut corona vel directa via ad coronam sive pars corone, quia reposita est nobis, ut dicit Aposto[us], corona iusticie, quam etc., virtus enim, que est fundamentum merendi non tendit nisi ad illam ; cum ergo lncarnatio non sit corona vel pars illius, non cadit sub merito. Petierunt autem illam antiqui patres sicut medicinam nostre infirmitatis, quia medicina omnium est in festinatione nebule.
Item, nichil est ita inflammativum ad amorem Dei sicut quod filius Dei voluit fieri frater noster et mori pro nobis ; hoc autem insuspicabile et novum nullus esset ausus petere, nisi Deus promisisset prius. Multis aliis causis est incarnatus, sicut dictum est supra.
Ad sequens obiectum dicimus quod antiqui patres petentes pie etc., meruerunt exaudiri in hoc vel in equipollenti. Sed non sequitur quod meruerunt ex condigno Incarnationem, impediente fallacia consequentis, quoniam ad hoc, quod aliquis mereatur aliquid ex condigno, oportet quod illud reddatur ei ut corona vel pars corone.
Ad ultimum dicimus quod Deus promisit illud, set non erat necessarium Deum promisisse sicut cum prophetke dixisse nec etiam providisse ; eodem modo iudicandum est de promissione Incarnationis sicut et de aliis propheciis.
