Tractatus LV — Livre III — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre III

Tractatus LV

TRACTATUS QUINQUAGESIMUS QUINTUS

 

 

DE IUDICI[O]

 

 

Caput I

[De iudiciis, que pertinent ad effusionem sanguinis.]

 

Dicto de preceptis, dicendum est de iudiciis. Sunt autem iudicia, que data sunt ad ordinandam humanam conversationem pacifice, et tamen quedam pertinent ad effusionem sanguinis, quedam autem ad bonas operationes, secundum quas reconciliantur homines inter se et mutua ipsorum caritas conservatur.

Primo dicendum est de illis iudiciis, que pertinent ad effusionem sanguinis. Tale est hoc : Maleficos non patieris vivere. Queritur ergo an hoc preceptum modo obliget omnes personas.

Sed videtur quod sic, quia preceptum est in Lege : Maleficos non patieris vivere. Illud ergo preceptum aut est cerimoniale aut morale ; constat quod non cerimoniale ; ergo morale ; sed moralia immobilia sunt ; ergo sicut hoc preceptum obligavit omnes personas in veteri Lege, ita et modo obligat omnes personas tam ecclesiasticas quam alias. Quod autem in veteri Lege obligavit omnes personas, multis exemplis ostenditur. Primo per ipsum Moysem qui fecit interfici duo et vigenti millia hominum de illis, qui adoraverunt idolum sive vitulum, et ipse plus quam sacerdos erat. Secundo exemplo : Finees, qui transfixit virum Israelitem coeuntem cum Madianitide, et cessavit cassatio, et reputatum est ei ad iusticiam, et ipse sacerdos erat. Tertio, per Samuelem, qui interfecit Agar, pinguissimum regem Amalech, et Samuel sacerdos erat. Quarto, per Helyam qui interfecit sacerdotes Balla quadrigentos et quinquaginta, et interfecit duos quinquagenarios. Machabei etiam, qui sacerdotes erant, interficiebant homines.

Item, Petrus interfecit Ananiam et Saphiram, qui retinuerant de pretio agri. Similiter Paulus tradidit Corinthium fornicatorem Sathane ad affligendum corporaliter. Dominus enim fecit flagellum de funiculis ad eiciendum vendentes et ementes de templo. Et ita licet sacerdotibus nove Legis interficere et percutere.

Item, romana Ecclesia mittit legatos et predicatores, ut predicent fidelibus quod eant ultra mare ad interficiendum paganos ; ergo auctoritate Ecclesie interficiunt christiani paganos ; sed ille facit, cuius auctoritate fit ; ergo ministri Ecclesie interficiunt. Similiter ballavi vel prepositi episcoporum interficiunt auctoritate episcoporum ; ergo licet sacerdotibus nove Legis interficere.

 

Sed contra. Dicit Apostolus : Oportet episcopum sine crimine esse, non vinolentum, non percussorem ; ergo non licet sacerdotibus percutere ; ergo nec interficere.

Item, dixit Dominus discipulis : Si quis te percusserit in unam maxillam, prebe ei et aliam ; non licet ergo te percutere ; ergo nec interficere.

Item, dictum est Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Omnis enim, qui accepit gladium, gladio peribit ; non licet ergo ministris Ecclesie [vulnerare] ; ergo nec interficere.

Item, dictum est David : Non edificabis michi domum, quia vir sanguinum es ; ergo ministri Ecclesie, cum debeant edificare domum spiritualem Domino, non debent esse viri sanguinum ; et ita non Iicet eis interficere.

Item, preceptum est : Nolite eradicare zizania, ne forte simul eradicetis et triticum ; ergo ministris Ecclesie non licet interficere maleficos.

Item, dixit Dominus mulieri deprehense in adulterio : Mulier, nemo te condempnavit ? Que dixit : Nemo, Domine. Et Dominus dixit : Nec ego te condempnabo. Vade et amplius noli peccare. Dominus absolvit adulteram mulierem, que secundum Legem lapidanda erat ; ergo tunc revocavit preceptum illud : Maleficos non patieris vivere ; ergo non tenentur saltem persane ecclesiastice ad illud preceptum.

 

Solutio. In Lege erant quedam moralia, quedam cerimonialia, quedam iudicia. Cerimonialia penitus cessant, iudicia non penitus cessant. Sunt enim iudicia data ad ordinandum exteriorem conservationem hominum, et secundum diversas regiones et consuetudines diversa sunt iudicia. Unde quedam iudicia, que data fuerunt in Lege, cessant ex toto, sicut illud, quod datum fuit de lapidatione colligentis ligna in sabbato. Fundatum enim fuit illud supra cerimoniale. Observatio enim sabbati cerimonialis fuit, unde, cessante observatione sabbati, cessavit illud iudicium. Quedam autem iudicia cessant in parte, sicut hoc iudicium : Maleficos non patieris vivere, quod cessat quantum ad quasdam personas. Personis enim ecclesiasticis non licet effundere sanguinem. Dicimus ergo quod hoc preceptum : Maleficos non patieris vivere, non fuit cerimoniale, nec fuit morale, secundum quod morale stricte sumitur, moralia enim dicuntur stricte que assimilant nos Deo ut caritas et consimiles, vel ordinant nos ad Deum ut timor et obedientia ; illud ergo preceptum non est cerimoniale nec morale, sed iudiciale.

Et sic patet solutio ad primo obiectum.

Ad alia obiecta dicimus quod sacerdotibus veteris Legis licebat interficere, sed sacerdotibus nove Legis non licet.

Et ratio huius est, quia Lex vetus fuit rudi et carnali populo ad incuciendum timorem, unde Apostolus dicit quod lex pedagogus noster fuit in Christo ; et propter hoc ministri veteris Legis interficiebant, ut incuterent timorem carnali populo, ut paulatim configerentur timore Dei carnes eorum. Sed lex nova est lex gratie, lex amoris, lex misericordie ; et propter hoc ministros nove Legis oportet nullam crudelitatem ostendere ; et propter hoc non licet eis interficere.

Qualiter autem solvendum sit ad alia, patebit postea. Hec est ergo una ratio quare ministris veteris Legi licet interficere et ministris nove Legis non Iicet, quia ministri veteris Legis erant ministri iusticie et timoris, sed ministri nove Legis sunt ministri misericordie et amoris.

Secunda causa est, quare ministris nove Legis non licet interficere, quia ipsi debent attractivi esse, ut attrahant homines ad amorem Dei.

 Hoc autem maxime fit per mansuetudinem, unde in Evangelio : Si quis te percusserit in unam maxillam etc. ; unde oportet ministros nove Legis omnimodam habere mansuetudinem ; unde non licet eis interficere nec enormiter effundere sanguinem.

Tercia causa est, quare non licet, defectus sacramenti, sicut in bigamo. In sacramento enim Altaris unione Christi et Ecclesie, quam sign[ific]at unio anime ad corpus, quia sicut anima corpus suum vivificat et ex multis membris facit unum hominem, sic Spiritus Sanctus vivificat spiritualiter Ecclesiam, et ex multis membris spiritualibus facit unum corpus, quod est Ecclesia ; unde qui dissolvit unionem anime ad corpus, irregularis fit, sicut et bigamus, qui divisit carnem suam multis uxoribus ; omnes autem ordines Ecclesie ad sacramentum Altaris sunt, quia omnes ordinati aut conficiunt sacramentum illud aut ministri sunt conficientium ; non licet ergo propter unitatem sacramenti ministris nove Legis interficere, nec enormiter et male effundere humanum sanguinem, vel propter mutillationem, contraheret enim ex hoc irregularitatem, homicide enim sunt, quantum in se est ; voluntas enim progressiva jn actum pro facto consumato et [perfecto] reputatur.

Quarta causa est, quia solus Deus novit mensuram pene ad culpam suam, qui solus novit intentionem et alias circumstancias interiorum, sicut dicit Salomon : Spirituum ponderator est Dominus.

Propter ergo istas quatuor causas simul sumptas illicitum est ministris nove Legis interficere ; sed ministris veteris Legis licebat, ibi enim non erat sacrificium Altaris, sed sacrificia pecudum.

 

Sed obicitur. Dicunt Iudei in Evangelio. Non licet nobis interficere quemquam ; hoc est autem contra predicta, constat enim quod non menciebantur Pilato. Ad hoc dupliciter solvitur. Potest enim dici quod non licebat eis tunc interficere, quia potestas illa tunc erat devoluta ad Romanos. Vel potest dici quod non licebat interficere tunc, quia festum Pasce erat, ne scilicet contaminaretur Pasca.

Ad predicta ergo dicimus quod Petrus non interfecit Ananiam et Saphiram, sed dixit Ananie peccatum suum quod non erat mentitus hominibus sed Deo, et ex hoc peccato demones, qui sunt ministri Dei, interfecerunt spiritum ; Saphyre autem dixit Petrus : Ecce qui sepelierunt tuum virum, ad ostium, et efferent te, et, hoc dicto, Saphyra expiravit ; illud autem non dixit Petrus imperative sed predicative, unde ipse non interfecit, sed predixit ei mortem suam, sicut dicit Propheta : Convertantur peccatores in infernum, id est convertentur, predictio enim est, non optatio.

Ad illud quod obiectum est de Paulo, dicendum quod tantum per consequens tradidit Corinthium fornicatorem Sathane ; excommunicavit enim eum ; quo facto, Sathanas arripuit, sicut dicitur puero : tu vis verberari, id est, tu vis facere tale quid, ex quo sequitur verberatio.

Ad illud quod obiectum est, quod Dominus fecit flagellum de funi­ culis, dicimus quo non legitur percussisse aliquem, sed dicit Glosa quod quidam fulgor exiba de facie eius, qui omnes vendentes et ementes exterrebat, unde non audebant expectare eum. Et preterea, si percussit, hoc fuit tantum ad correctionem, sicut magister verberat discipulum suum. Et preterea non est simile de Domino et de ministris nove Legis, quia iudicium Dei est, ut dicit Moyses.

 Ad illud quod obiectum est de romana Ecclesia, dicimus quod legati illi vel predicatores, quos mittit papa, non iubent interficere, sed iubent populo quid faciendum, et docent populum preceptum et voluntatem Domini qui dicit : Maleficos non patieris vivere ; unde laici non interficiunt paganos et hereticos auctoritate Domini.

Ad illud quod obicitur quod ballivi et prepositi episcoporum interficiunt auctoritate episcoporum, dicimus quod non est verum. Sed bene concedimus quod Ecclesia habeat duos gladios : unum scilicet ad executionem spiritualem, alium ad commisionem, scilicet materialem ; committit prepositis suis gladium materialem, docens eos quid faciendum sit ; sed neminem iubet interficere ; ergo habet gladium materialem, sicut Deus dicitur habere multa bona non in se, sed ad dandum ut timorem et obedientiam.

 

Sed obicitur contra predicta. Dicitur in Exodo, XXII : Si quis furatus fuerit bovem vel ovem, et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove et quatuor oves pro una ove restituet ; modo autem interficitur fur ; ergo gravius punitur modo fur, quam in veteri Lege ; ergo maior erat misericordia in veteri Lege quam in nova.

Solutio. Illud preceptum iudiciale est vel fuit ; et iudicia variantur secundum mores et complexiones hominum ; unde cum Iudei proni essent ad avariciam, melius puniebatur furtum eorum per quadruplem vel quintuplam restitutionem quam per mortem ; sed in regione illa, in qua fures non solum proni sunt ad avariciam set ad furtum et homicidia, melius puniuntur per mortem quam aliter, sic enim melius conservantur tranquillitas et concordia et pax inter homines, et ad hoc sunt iudicia instituta.

 

Item, videtur quod episcopi sint viri sanguinum ; sicut enim rex habet prepositos suos, quibus dat gladium materialem, ita episcopus habet prepositos suos, quibus dat gladium materialem ; ergo sicut prepositi regis, quia interficiunt a potestate sibi data, dicuntur interficere auctoritate regis, sic prepositi episcoporum, quia interficiunt ex potestate sibi data ab episcopo, dicuntur auctoritate episcopi interficere ; sed rex interficit, quia auctoritate eius interficitur ; ergo episcopus interficit, quia auctoritate eius interficitur.

Item, ponatur quod prepositus episcopi capiat aliquem maleficum dignum morte, sed nesciat an sit dignus morte vel non, et non audeat eum interficere sine mandata episcopi, et veniat ad episcopum, querens ab eo quid faciendum est, quid diceret episcopus ? Si precipiat interficere ; fit vir sanguinum et ita fit irregularis. Si dicat quod iste est dignus morte, statim interficietur propter verbum suum, et ita fit irregularis.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod non est simile de rege et episcopo, quia cum rex dat gladium materialem preposito sua, precipit quod interificiat maleficos vel intelligitur precipere vel paratus est precipere ; sed episcopus non precipit nec paratus est precipere, sed exponit et docet mandatum Dei ; unde prepositus episcopi solum auctoritate Legis divine interficit.

Ad secundo obiectum dicunt quidam quod episcopus bene potest dicere interficere istum et ponunt in Baalim ; dicitur enim [in] Osee : Vocabit me : vir meus, et non vocabit me ultra : Baalim ; et tamen Baalim idem est quod vir meus. Sed hec solutio nulla est ; prohibitum enim est ne dicatur Baalim, quia Baalim nomen diaboli est ; unde non nominandum erat, ne videretur nominans venerari idolum, nomina enim viciorum in detestationem vicii nominanda non sunt, sicut dicit Apostolus : Fornicatio et omnis immundicia non nominatur in vobis ; sed interficere istum maleficum non est peccatum.

Alii dicunt quod bene potest dicere episcopus : iste est dignus morte, dummodo hoc non dicatur libidine sive amore vindicte, sed amore iusticie. Sed iterum hec solutio falsa videtur, quia si hoc dicat episcopus, statim arripiet eum prepositus et interficiet ; ergo episcopus fiet irregularis, quia quicumque facit vel dicit aliquid, quo facto vel dicto, aliquis interficitur vel mutillatur, fit irregularis ; unde clericus quidam iudicatus est irregularis, quia probavit certis indiciis coram iudice seculari quamdam esse furem. Propter hoc melius quidem est, sicut dicebat Cantor Parisiensis, quod universaliter tantum licet ei dicere : omnes tales digni sunt morte, quasi exponendo et docendo preceptum Dei, nec debet dicere : iste est dignus morte, propter expressionem, quia expressa nocent. Sed quid dicet episcopus, si prepositus ita sillogizat : omnes tales sunt digni sunt morte ; et iste est talis ; ergo iste est dignus morte ; consilium est ut non respondeat ad conclusionem ; sed si artaretur ad respondendum, non credimus ipsum incurrere irregularitatem, si diceret tantum amore iusticie istum esse morte dignum, ita quod nullo modo preciperet istum interfici.

 

Item, obicitur contra predicta. Dominus precipit in Evangelio : Nolite eradicare zizaniam, ne forte eradicetis et triticum ; zizania dicuntur omnes mali, qui inter bonos sunt, qui sign[ific]antur per triticum ; et eradicantur mali duobus modis, scilicet excommunicando et occidendo ; ergo cum Dominus preceperit non eradicari zizania, facit Ecclesia contra preceptum Domini, que excommunicat. Similiter contra preceptum Domini videntur facere illi, qui malos interficiunt, et ita peccant mortaliter.

Solutio. Quadruplex est excommunicatio : est enim quedam festinata, quedam suspiciosa, quedam dampnosa, quedam legitima. Festinata est ; quam faciunt mali prelati, ordine iuris pretermisso, sine deliberatione, ut possint aliquid emergere ab eis, quos excommunicant. Suspiciosa est, que propter causas suspiciosas fit, non ex causa debita vel probabili. Dampnosa est, quando discrete excommunicatur princeps magnus, qui trahit secum multitudine, vel cum magna multitudo indiscrete excommunicatur, ex quo magnum dampnum accidit Ecclesie. Legitima est, que fit animo corripiendi et propter culpam debitam et ordine iuris observato, sicut dicit Dominus in Evangelio : Si peccet in te frater tuus etc., et talis excommunicatio legitima est ex animo et causa et ordine. Primas tres excommunicationes vel eradicationes prohibet Dominus ; quartam non prohibet. Sciendum ergo quod nullus clericus debet dicere vel facere aliquid propter quod, quo facto vel dicto, aliquis incurrat mortem vel membri mutillationem ; unde non licet clericum esse iudicem in causa sanguinis nec assessorem consiliarium nec advocatum, nisi in defendendo innocentem, secundum quod dicitur in Proverbiis : Erue eos, qui ducuntur ad mortem etc. ; nec licet clerico scribere litteras continentes iudicium mortis vel mutillationes, omnibus enim istis de causis efficitur clericus irregularis. Potest tamen episcopus universaliter docere prepositum suum quid faciendum secundum Legem Dei in hoc casu et quid in illo ; unde potest dicere : quicumque sic peccat, dignus est morte ; hoc autem debet dicere, quando nullus captus est, qui dignus sit morte vel mutillatione, vel si captus est, non est statim puniendus ; si enim esset statim puniendus, non debet dicere hoc episcopus, quia videretur quod propter verbum suum puniretur ille. Dicunt tamen magistri quod in aliquo casu dicere deberet sic : si captus esset aliquis, qui non solum esset homicida et corruptor virginum, sed etiam seminator heresium, eius evasio posset magnum dampnum inferre Ecclesie ; in tali casu posset dicere episcopus generaliter quod quilibet talis est dignus morte, ita ut ipse non preciperet interficere, sed doceret preceptum Dei, ut prepositus non interficiat auctoritate episcopi, sed auctoritate Dei.

 

Sed si hoc verum est, quod ille auctoritate Dei interficit, sed ille proprie facit, cuius auctoritate fit, ergo Deus proprie interficit. Hoc etiam probatur per auctoritatem Apostoli qui dicit, ad Romanos, [XIII], de iudice seculari : Non sine causa gladium portat, Dei enim minister est ; ergo interficit ministerio Dei ; ergo Deus interficit auctoritate ; ergo proprie interficit. Sed si hoc, videtur quod episcopus debeat interficere, quia dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, quod summe religionis est imittari Deum in operibus suis ; sed opus eius est interficere maleficos ; ergo ad summe religiosos pertinet interficere maleficos, quod enim Deus facit, potest facere sacerdos.

Item, interficere maleficos est bonum, quia hoc facit Deus ; ergo qui interficit maleficos, nullum debet dampnum incurrere ; ergo non debet incurrere irregularitatem.

 

Solutio. Quedam sunt, in quibus tenemu[r] imittari Deum, sicut in pure moralibus ; sunt autem pure moralia precepta universalia, scilicet que omnes ligant, et immobilia, et ex corde Dei venientia, scilicet ex pura Dei voluntate ; et huiusmodi sunt opera misericordie, unde : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Quedam autem sunt, in quibus tenemur [tamen imitari Deum et tenemur] non imitari Deum, sicut in omnipotentia, unde : Quia Lucifer voluit rapere deitatem, amisit felicitatem. Quedam autem sunt quasi media ; in quibus non omnes tenemur imitari eum, sicut sunt opera iusticie. Sed iterum in operibus iusticie quedam sunt pure moralia, et hec omnes obligant, sicut diligere Deum, revereri parentes, dicit enim Augustinus quod perfecta iusticia est diligere Deum plus quam se et proximum sicut se. Sunt autem quedam opera iusticie, sicut sunt opera punitionis et illa non sunt pure moralia, unde non omnes obligant nec veniunt ex corde Dei, sicut dicit Ieremias : Non enim humiliavit ex corde suo, et abiecit filios hominum ; non enim ex bonitate sua punit Deus, sed ex ira sua ; provocant enim eum peccatores ad iram, sicut dicitur in Ezechiele : Quia domus exasperans est ; unde quasi dolens et quasi coactus punit, unde ipse dicit per Ezechielem : Nolo mortem peccatoris, et in Isaia : Heu ego consolabor super hostibus meis ; in huiusmodi ergo operibus non vult Deus quod perfecti immittentur ipsum ; unde dicit ipse : Michi vindicta[m], et ego retribuam ; sed per inperfectos facit huiusmodi opera ; non vult ergo quod clerici imitentur eum in hoc duabus de causis. Prima est, ut innuat quod invitus et quasi coactus facit huiusmodi opera ; unde non vult quod illi, qui magis accedunt ad eum, scilicet ministri sui, faciunt opera talia. Secunda est, quia illi, qui conficiunt sacramentum unitatis, non debent habere divisionem illi unitati oppositam. Quod ergo dicit Augustinus : Summa religionis etc., intelligendum est de pure moralibus.

Ad secundo obiectum dicimus quod, licet interficere maleficos sit bonum, tamen incurretur irregularitas, que non est peccatum, sed pena peccati ; sed est quoddam impedimentum promovendi ad maius ; sed si homicida efficitur irregularis, hoc est, quia non habet unitatis signum vel signaculum.

 

Eadem ratione probatur quod prelatus, qui excommunicat, fit irregularis. Sicut enim homicida separat corpus ab anima, ita prelatus separat excommunicatum ab Ecclesia ; sed unio illius cum Ecclesia longe utilior est et melior, quam unio anime cum corpore, quia secundum spiritualem unionem. potest dicere : Particeps omnium timentium te etc. ; divisio ergo illius ab Ecclesia periculosior est et dampnosior, quam divisio anime et corporis ; ergo si propter divisionem anime et corporis efficitur homicida irregularis, multo forcius prelatus excommunicans fit irregulari quia infert divisionem spiritualem, que peior est. At hoc falsum ; ergo et primum.

Solutio. Non est simile de homicida et excommunica[nti] duabus de causis. Prima est, quia prelatus subdividit ab Ecclesia ad tempus, ut in eternum coniungat, [et est potius] excommunicatio coniungens quam dividens, revocabilis est ergo divisio hec, quantum in se est ; sed divisio anime et corporis non est revocabilis, quantum in se est, nec homicida hac inteptione dividit, ut coniungat. Secunda causa est, quia unio anime ad corpus sign[ific]at unionem Spiritus Sancti ad Ecclesiam, sed unio illius cum Ecclesia non significat illam.

 

Notandum autem quod in veteri Lege non tantum pro peccato homcidii puniebatur aliquis morte, sed etiam pro adulterio, pro coitu contra naturam, pro coitu cum pecudibus, pro coitu cum menstricata et pro maledictione patris et matris, et pro multis aliis, ut habetur in Levitico, XX, pro quibus modo non infligitur mors.

Set obicitur de omnibus istis. Laudatur Finees, quia mechantes transfixit pugione ; ergo illud opus fuit laudabile ; ergo meritorium ; ergo motus alicuius virtutis, scilicet iusticie ; sed virtutes immobiles sunt, quia, ut ait Augustinus : Virtutes supra tempus sunt, non ergo subiacent mutabilitati temporis ; ergo cum iusticia sit immobilis, que in veteri Lege erat motus iusticie, et in nova Lege ; sed in veteri Lege interficere pro peccatis predictis erat motus iusticie ; ergo et in nova Lege ; ergo modo adulteri debent interfici.

Item, dicit Gregorius : Ubi maius donum scientie, ibi transgressor maiori subiacet culpe ; sed in nova Lege est maius donum scientie, quam in veteri Lege ; ergo secundum hoc magis peccat adulter modo, quam in veteri Lege ; ergo maiori pena puniendus est modo, quam in veteri Lege ; sed in veteri Lege puniebatur morte. ; ergo multo forcius modo poniendus est morte.

Contra. Dominus absolvit mulierem deprehensam in adulterio ; ergo revocavit illud preceptum de morte adulteri ; ergo adulter non est modo puniendus morte.

 

Item, queritur utrum accedere ad menstruatam sit modo mortale peccatum.

Videtur quod sic, quia hoc preceptum : Non accedes in menstruatam, mor[t]ale fuit ; quod patet, quia ipse ponit in Ezechiele inter moralia, in XVIII [capitulo] ; ergo illud preceptum est morale ; peccat ergo mortaliter qui accedit ad menstruatam.

Contra. Sit ita quod uxor alicuius paciatur continue fluxurn menstruorum ex morbo. Constat quod vir illius causa libidinis refrenande potest exigere debitum, et illa tenetur reddere, quia non habet potestatem corporis sui, sed vir ; ergo cum non peccet vir petendo, nec illa reddendo, nec peccat vir mortaliter accipiendo, nec mulier reddendo.

 

Solutio. Dicimus ad primum quod non valet hec argumentatio : iusticia est immobilis, ergo quicquid in veteri Lege erat motus iusticie, erit in nova Lege motus iusticie, quia licet virtutes immobiles sint et perpetue, non tamen sequitur quod actus earum immobiles sint ; et hoc est, quoniam virtus consistit immediate quo ad nos, hoc est immediate personali circumstancia ; et hoc est diversa in diversis personis secundum diversa tempora ; unde aliquis motus est motus virtutis in una persona et non in alia, quia magis dives tenetur magis dare quam minus dives.

Ad secundo obiectum dicimus quod sine dubio in nova Lege magis peccat adulter quam in veteri Lege, aliis paribus, et maiori, pena puniendus. Sed distinguenda est duplex pena, scilicet pena correctionis et pena dampnationis. Pella dampnationis magis puniendus est adulter in nova Lege quam in veteri Lege, et hoc a Deo, qui novit mensuram culpe et pene ; sed non maiori pena correctionis, et hoc est, quia in veteri Lege non habebat unde corrigerentur peccatores nisi ex timore, unde ad terrorem graviter corrigebantur, sed in nova Lege corripiuntur peccatores non solum ex timore, sed ex cognitione veritatis, que illuxit populo Dei ; unde infligitur tantum pena correctionis.

Ad ultimo obiectum dicimus quod mortale est accedere ad menstruatam, que patitur fluxum naturaliter, tunc enim, ut dicit Ieronimus, concipiuntur fetus elefantici, leprosi et menstruosi, unde mulier debet dicere bene viro suo : Domnine, non est michi tempus reddendi debitum ; et non est simile de illa, que patitur ex morbo, illa enim non concipit.

 

 

Caput II

De sacerdotibus, qui benedicunt aquam et ferrum candens.

 

Obicitur postea de sacerdotibus, qui benedicunt aquam et ferrum candens, quia forte dampnabitur ille, qui se subicit illi iudicio.

Item, preceptum est un Deuteronomio : Non temptabis Dominum Deum tuum ; sed in huiusmodi iudiciis temptatur Dominus, quod probatur, quia ludit reprehendit Iudeos, qui condixerant inter se quod redderent civitatem suam Oloferni, nisi Dominus liberaret eos infra quinque dies, et Iudith dixit eis : Qui estis vos, qui temptatis Dominum ?, temptare enim Dominum est artare ipsum ad hoc, ut faciat miraculum, vel si hoc non facit, fiet inconveniens ; et hoc faciebant illi Iudei, artabant enim Dominum ad hoc, ut liberaret eos miraculose, aut ipsi redderent civitatem, quod erat inconveniens ; sed hoc temptatur Deus in huiusmodi iudiciis, artatur enim Dominus ad hoc, ut liberaret illum miraculose vel ipse interficietur, quod est inconveniens ; peccant ergo sacerdotes huiusmodi benedictionem facientes contra preceptum Domini.

Quod concedimus, et insuper fiunt irregulares. Magis enim illicitum est in se huiusmodi iudicia facere, quam interficere, aliquando enim licitum fuit ministris Dei interficere, sed nunquam fuit licitum huiusmodi iudicia facere nec in veteri Lege nec in nova Lege, manifeste enim in illis temptatur Deus, et propter hoc prohibitum est. Dicunt tamen magistri quod licitum est sacerdoti preparare se ad faciendum huiusmodi benedictionem ad incuciendum timorem partibus, ut citius componant partes inter se.

 

Queritur postea de clerico, qui custodit aliquam ecclesiam, qui circumdatur a latronibus et videt quod, si non clamat, interficietur ipse et ecclesia spoliabitur, si clamat, dicit ei conscientia quod venient homines ad illos latrones et interficient.

Videtur quod sit perplexus, quia si clamat, facit vel dicit, propter quod interficientur homines ; sed hoc non licet clerico ; si non clamat, sustinet scienter dampnum ecclesie et dampnum proprie vite sue, ergo peccat mortaliter.

Eadem est obiectio de quolibet clerico, qui scit in camera sua esse latronem ; si non clamat, latro interficiet eum ; si clamat, interficietur latro.

 Solutio. Ad hoc dicendum quod clamare debet non ad hoc ut interficiatur latro, sed ad hoc ut terreatur. Si enim non liceret clericis clamare et hoc scirent latrones, multos clericos interficerent. Debet autem habere in proposito quod, si capiatur latro, liberabit eum pro posse suo a morte et ab effusione sanguinis. Si dicit eiconscientia quod, si clamat, interficietur latro, deponat istam conscientiam vani timoris et assumat aliam, et tunc clamor suus non erit directa causa, quare latro interficiatur.

 

 

Caput III

Utrum prepositus peccet, si mandato regis interficiat, quem scit innocentem.

 

Queritur postea, cum rex iudicat aliquem puniendum morte secundum allegata, que falsa sunt, et precipit preposito, qui scit eum esse innocentem, quod interficiet eum, quid faciet prepositus ?

 

Si interficit, facit contra hoc preceptum Domini : Innocentem et iustum non occides ; ergo peccat mortaliter, magis enim obediendum est Deo quam homini, ut ait beatus Petrus in Actibus Apostolorum, quia et Augustinus dicit quod, si aliquis subditus est duabus potestatibus, quarum aliqua sit sub reliqua, si precipiant opposita, obedire debet superiori ; ergo iste prepositus magis debet obedire Deo quam regi ; ergo non debet istum interficere.

Contra. Rex condempnavit istum secundum allegata et hoc facere debet, quia semper est iudicandum secundum allegata, et prepositi non est, cognoscere utrum sit iuste condempnatus vel non, sic enim poneret se iudicem supra regem, ergo tenetur interficere.

Item, si non interficit, dicens ipsum esse innocentem, eadem ratione, si iuste condempnatur aliquis amicus eius, poterit dicere : non interficiam, quia innocens est ; et ita peribit potestas secularis et ordinatio Dei, qui enim potestati resistit, ut ait Apostolus, Dei ordinationi resistit.

 

Solutio. Si sententia regis, qu[e] condempnat istum innocentem, exprimat errorem vel iniusticiam, non tenetur eum interficere. Sed si non exprimat ; tenetur facere quod in se est, ut liberet ilium innocentem. Sed si non potest, tenetur interficere, aliter enim periclitaretur ordinatio Dei, que est in huius potestatibus, sicut obiectum est ; et tunc ipse prepositus non interficit, sed rex, quia qui iubet, ille facit, tunc enim habet locum illa auctoritas : Ille facit, cuius auctoritate fit.

 

 

 

EXPLICIT LIBER TERTIUS

Section précédente
Section 56 sur 56