Distinctio XXXVIII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXXVIII
An praescientia Dei causa sit futurorum.
Nunc repetentes superiora,
quaeramus si scientia Dei, praescientia, providentia, sint causa futurorum.
Quod si ita videtur
quod impossibile sit,
non evinere quae praescita sunt :
impossibile enim est Dei praescientiam falli.
Falleretur autem,
si praescita non evenirent.
Augustinus etiam dicit :
Universas creaturas non quia sunt, ideo novit ;
sed ideo sunt, quia novit.
Item alibi :
Haec quae creata sunt, non ideo sciuntur a Deo quia facta sunt,
sed potius ideo facta sunt, quia immutabiliter a Deo.
An scientia Dei sit causa malorum. Deus neminem cogit peccare.
Sane si hoc dicitur, et malorum etiam scientia Dei causa esse videtur.
Cum et ea sciverit, antequam fierent,
quod est absurdum.
Ad quod dicimus.
Impossibile est praescita non evenire,
hoc est nunquam aliter contigit,
ideo autem ab Augustino positum,
non est causale, sed consecutivum,
ut sit sensus :
Non quia sunt, ideo earum,
sed ideo sunt, quia novit,
id est non notitia Dei secuta est existentiam rerum,
sed existentia earum, notitiam Dei.
Quod ipse declarat
cum sequenter adiungit :
vel de bonis,
intellexit ibi Augustinus
quorum utique Deus causa est,
non de malis,
quae tantum notitia comprehendit,
quorum non est auctor, utpote quae non sunt sua.
Unde non ideo quemquam ad peccandum cogit Deus,
quia futura hominum peccata praenovit.
Illorum enim praescivit peccata non sua.
An necessario a Deo creata sint bona.
Sed quia bonorum Deus est causa ut sint,
nunquid necessitate bona fiunt ?
Si enim ita est,
non proficiunt,
cum omne meritum penes voluntatem consistit.
Et Propheta :
Si dicimus
quia Deus bonorum est,
ut sint causa effectiva, vel dispositiva,
non necessitatem inferens :
Quid id esset, si libero arbitrio exstincto,
bona quaelibet efficeret etiam nobis invitis.
Quod futura non sint causa scientiae Dei.
Patet ergo quomodo Dei scientia non sit futurorum causa.
Denique futura nullatenus sunt causa scientiae ipsius,
cura nec temporale aeterni, nec creatura sit causa Creatoris.
Origenes tamen dicit :
Non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum :
sed quia futurum est, ideo a Deo scitur, antequam fiat.
At hoc sic intellige,
non sciretur a Deo futurum, nisi esset futurum.
An praescientia Dei falli possit.
Licet autem praescientia Dei falli non possit,
a quibusdam tamen oppositum sic probatur.
Quia potest
aliquid non evenire, cum evenire sit praescitum,
vel evenire, cum non scit praescitum evenire.
Quod si esset,
falleretur Dei praescentia.
Sed quamvis ad instantiam multipliciter respondeatur,
dicimus tamen eo dumtaxat modo aliquid fuisse praevisum, quo eveniret.
Caeterum haec locutio :
Impossibile est aliter evenire cum sit praescitum,
praevisum et huiusmodi, secundum coniunctionem et disiunctionem sunt determinandae.
Si enim ita intelligas,
quod Deus praescierit hoc ita fieri, et aliter fiat,
verum est.
Quod
quam sic, sicut ante Deus fieri praescivit,
falsum est.
