Distinctio VIII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

 

Nunc de veritate divinae essentiae agendum est. 

 

Est itaque Deus sine dubio substantia, vel si melius dicatur, essentia,

quam Graeci ούσίαν vocant.

Sicut enim ab eo, quod est sapere, dicta est sapientia,

et ab eo quod est scire scientia,

ita ab eo, quod est esse, dicta est essentia.

 

Et quis maior est illo qui dixit : Ego sum qui sum ; et : Qui est, misit me ad vos ?

 

Ipse, inquam, vere et proprie dicitur esse, cuius essentia non novit praeteritum, nec futurum. Unde Hieronymus scribit ad Marcellam : Deus solus qui exordium non habet, verae essentiae nomen tenet. De quo enim dicitur, fuit, non est : et de quo dicitur, erit, nondum est. Deus autem  tantum est : qui non novit fuisse, vel futurum esse. Solus igitur Deus vere est, cuius essentiae comparatum nostrum esse nihil est.

Caeterum  his occurrunt,

quae

frequenter Scriptura commemorat : Deus fuit ab aeterno, fuit semper, et erit in saecula, et huiusmodi.

 

Augustinus etiam super Ioannem ait : Cum de sempiterna re proprie dicatur, est, secundum nos bene dicitur, fuit, et erit. Fuit, quia nunquam desiit ; erit qui unquam desinet ; est, quia semper est ; non praeteriit, quasi quod non  maneat ; non  erit, quasi quod non erat,

qualiter de nobis non dicitur.

 

Secundum haec ergo verba Hieronymum intelligentes dicimus :

Non novit fuisse vel futurum esse,

hoc est, non praeteriit, neque desinet esse,

sed tamen est tantum, quia semper est.

Licet enim verba substantiva diversorum temporum de Deo dicantur, non tamen temporales motus esse distinguunt, sed essentiam Divinitatis simpliciter insinuant.

 

Deus ergo solus, et proprie naturaliter dicitur essentia vel esse.

 

Unde Hilarius : Non est Deo accidens esse, sed subsistens veritas et manens causa et naturalis generis proprietas.

 

 

Deus est incommutabilis.

 

Quae essentia Dei,

proprie incommutabilis est, quia nec mutatur, nec mutari potest.

 

Unde Augustinus : Aliae, inquit, essentiae vel substantiae capiunt accidentia, quibus in eis fiat immutatio. Deo autem nihil horum accidere potest, ideoque eius sola substantia vel essentia incommutabilis est.

 

 

Omnis creatura mutabilis.

 

Ac per hoc

Apostolus de Deo ait : Qui solus habet immortalitatem,

 eam intelligens immutabilitatem,

quam nulla habere potest creatura, quoniam solius Creatoris est. Unde Iacobus apostolus : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et David : Mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse es.

Et alibi :

Ego Deus et non mutor.

Caeterum omnia creatura mutabilitati subiacet,

quae,

ut ait Augustinus, non nulla mors ipsi creaturae est, quia facit aliquid in ea non esse, quod erat.

Siquidem

ipsa anima humana, licet immortalis sit, quia secundum suum modum nunquam vivere desinit, habet tamen mortem suam, quia si iuste vivebat, et peccat, moritur iustitiae ;

si peccatrix erat, et iu­stificatur, moritur peccato,

at alias eius mutatio­nes taceam.

Et creaturarum natura caelestium mori potuit, quia peccare.

Etenim angelorum quidam peccaverunt,

et qui non peccaverunt, pec­care potuerunt.

Nihil autem Deo tale accidere potest.

Quare cum solus Deus sit immutabilis pro­prie, solus etiam vere est immortalis.

 

 

Simplicitas Dei.

 

Eadem quoque divina essen­tia proprie ac vere simplex est, quia in ea nec par­tium, nec accidentium seu quarumlibet formarum ulla diversitas, sive variatio vel multitudo est,

quod in nulla creatura contingit.

Quippe, ut Augustinus ait : Corporalis creatura partibus constat : ita ut ibi sit alia pars maior, alia minor ;

et ipsum to­tum maius sit, quam pars quælibet.

In qua etiam aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura :

quae omnia in corpore multiplicitatem faciunt.

 

 

Creatura est multiplex.

 

Spiritualis quoque creatura multiplex est.

Quippe anima licet corpori comparata, sit simplex,

ea quod particulatim per spatia loci non diffundatur,

sed ubicunque est, tota est :

tamen nec in ipsa, vera simplicitas est.

Cum enim aliud sit artificiosum esse, aliud iner­tem, aliud acutum, aliud memorem, possintque haec et alia innumerabilia in animae natura inve­niri, constat ipsam non simplicem esse, sed mul­tiplicem,

cum nihil horum sit anima,

sed haec ipsa habeat.

Denique quidquid in Deo est, Deus,

unde et eius simplicitas apparet,

praesertim cum idem sit habitum, et quod habet.

Non enim propter hoc naturam summi boni simplicem dicimus,

quia est Pater in ea solus, vel Filius in ea solus, vel Spiritus sanctus solus,

hoc est,

quia sola est ista nominum trinitas, sive subsistentia personarum, sicut Sabelliani putaverunt.

Sed ideo simplex dicitur,

quia est hoc quod habet,

excepto (quod) relative, quaeque persona dicitur ad alteram,

nec est ipsa.

Nam utique Pater habet Filium, ad quem relative dicitur,

nec tamen est Filius.

Et Filius ha­bet Patrem,

nec tamen ipse est Pater.

In quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum,

hoc est, quod habet.

Sicut ad semetipsum dicitur vivus ha­bendo vitam, et eadem vita ipse est,

quod in aliis rebus non contingit.

Neque enim habens liquorem, liquor est ; nec corpus, color ; nec anima est sapientia, sed tantum habens eam.

Ac per hoc solus Deus vere et proprie simplex est.

 

 

Deus multipliciter dicitur. 

 

Deus tamen multi­pliciter dicitur, ut sapientia, iustitia, prudentia, et sanctitas,

et si quid tale non indigne de Deo dica­tur.

 

Hoc autem ideo est,

quia multiformiter ope­ratur Deus in rebus,

non quod in ipso sit multipli­citas ulla ;

etenim quamvis unum sit in subiacenti, Deus :

pro varietate tamen sensuum, multis voca­bulis nuncupatur.

 

Aliud autem signat sapientia, aliud autem scientia, iustitia, et sic de caeteris.

Sapientia nempe est, quia de disciplinis divinarum humanarumque rerum instruit.

Iustitia est, quando iudex et distributor meritorum intelligitur.

Pru­dentia est, quando doctrina vel demonstratio bo­narum malarumque, verarum et falsarum rerum, vel neutrarum, cognoscitur.

Porro sanctitas est, quia ipse firmamentum, et confirmatio omnium rerum.

Hoc autem et si quid tale de Deo dicitur, praeter accidentium respectum intelligitur.

Cum et nos moneat Augustinus :

Intelligamus, inquiens, in quantum possimus, Deum sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia Creatorem, sine situ praesidentem, sine ambitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine mutatione sui, mutabilia facien­tem, nihilque patientem. Quisquis Deum sic cogi­tat, licet nondum invenerit omnino quid sit, pie tamen caveat, aliquid sentire de illo, quod non sit.

 

Tanta est Dei simplicius, ut nulli praedicamento­rum subiciatur.

Propterea praedicamentorum legibus atque accidentibus Deus non est subiectus.

Ideoque nec proprie substantia dicitur :

Quippe cum ab eo quod est subsistere, substantiam dica­mus : quod recte dicitur de his rebus, in quibus subiectis sunt ea, quae in subiecto esse dicuntur, ut color in corpore,

quod

nefas est dicere

de Deo.

Quocirca

abusive substantia,

magis proprie et vere Deus est et dicitur essentia.