Distinctio XIX — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XIX
De aequalitate trium personarum.
His quippe nominibus eorum relativa ostenduntur, non essentia.
Sed quia sicut Filius nascendo, omnia quo sempiterne est, accepit a Patre,
ita et Spiritus, procedendo accepit ab utroque.
Post coaeternitatis trium personarum tractatum,
de earumdem aequalitate dicere superest.
Fides enim catholica, sicut coaeternas, ita et coaequales tres asserit personas.
Quae aequalitas, in quo notanda sit,
docet Augustinus dicens :
Quæ tria, licet quasi diversa enumerentur,
idem sunt tamen in Deo, essentia scilicet divina.
Unde Augustinus :
Item :
Item :
Quod una persona non sit maior alia.
Sicut autem aeternitate nulla trium personarum aliam praecedit, ut dictum est,
ita nec magnitudine alia excedit aliam,
de quo dicendum est :
Pater enim non est maior Filio, nec maior Spiritu sancto.
Nec maius aliquid duae vel tres personae simul quam una ;
nec maior essentia est in duabus aut tribus, quam in una,
quia tota est in singulis.
Unde Ioannes Damascenus :
Unde Augustinus :
Inde est etiam,
quod Pater dicitur esse in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque.
Hoc autem manifestius insinuat Hilarius dicens :
Sane intelligendum est
Omnia enim Filius accepit a Patre.
Nam si Patrem eiusdem qui genuit accepit, neuter perfectus est, deesset enim ei unde discessit.
Nec plenitudo in eo erit qui ex portione constiterit.
Quod cum sit absurdum,
confiteamur
eamdem in utroque, et virtutis similitudinem, et Deitatis plenitudinem.
Quia Veritas dicit : Ego in Patre, et Pater in me est.
Et hoc ergo
sensu intelligitur Spiritus sanctus esse in utroque, et singula personarum in singulis,
quia eadem plenitudo divinitatis, et similitudo naturæ in singulis
comprobatur esse personis.
