Distinctio XXXVI — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXXVI
Quomodo res sint in Deo.
Secundum hoc dicitur,
quod
Unde Augustinus :
Sed cum idem sit scientia Dei, et natura, vel essentia,
quaeritur an omnia sint in Dei natura ?
Non,
cum dicit Augustinus :
Sed cum idem sit omnino natura Dei et scientia,
quid est, quod in scientia omnia esse dicuntur, et non in natura ?
Forsan haec est una de causis,
quia hoc nomen natura simpliciter ponit essentiam ;
scientia vero idem esse utique ponit,
sed non omnino sine respectu scibilium dicitur.
Inde est etiam,
quod non quidquid in scientia Dei est,
in eius dilectione esse dicitur,
quia haec nomina, dilectio, scientia, et huiusmodi,
cum propter varios status rerum de creaturis sint translata ad Creatorem,
diversis respectibus dicuntur ad res ipsas.
Quibus impedientibus non quidquid per unum nomen dicimus,
per aliud etiam dicere debemus :
verbi causa, omnia in Dei scientia sunt,
quia nihil effugit plenitudinem eius notitiae.
Non autem omnia in dilectione sua sunt,
quia non omnibus munus gratiae conferre dignoscitur.
An mala debeant dici esse in Deo.
Sed cum omnia in Deo sint per scientiam,
quaeritur utrum concedamus mala esse in Deo ?
Scit enim omnia Deus, tam bona quam mala.
Sane quis nisi insanus mala esse in Deo concedat ?
Ideo hoc verbum Deus scit,
pro varietate scibilium distinguendum est.
Scit enim Deus quaedam tantum esse vel praeterita vel futura esse,
ita quod nec approbat, nec sibi placent.
Unde et a longe cognoscere ea dicitur.
Sicut scriptum est :
Secundum quod
quibusdam dicet :
Huiusmodi non dicuntur esse in Deo,
quia eis auctoritatem existendi non praestat.
Ea igitur tantum in Deo esse dicuntur,
quorum auctor est,
bona scilicet quae
ut ait Scriptura.
quantum ad auctoritatem rerum quae sunt,
ut sint.
Sane
ad distinctionem personarum posuit.
Sic tamen hoc credas,
ut omnia ad singulum referas.
Ita de Filio et Spiritu sancto.
Notandum tamen generalius dici ex ipso quam de ipso.
Ex ipso enim caelum et terra, sed non de ipso,
cum non sint de sua substantia.
Sicut ex homine tam filius est quam domus ab eo facta,
sed de homine solus filius.
