Distinctio XX — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

 

Quod una persona aliam non superat potentia.

 

Similiter Pater non est potentior Filio, vel Spiritu sancto ;

nec duo aut tres simul, quam singuli eorum.

Quod autem Pater non sit potentior Filio,

ita probat Augustinus

contra Maximinum, qui Patrem dicebat Filio potentiorem.

 

Omnia, inquit Filius, quae habet Pater, mea sunt.

At­que omnipotentiam habet Pater :

Ea igitur Filii est, aequalis ergo est Patri Filius.

Quod si negatur,

sic probat Augustinus contra eumdem, qui Patre minorem Filium falso dicebat.

Tu, inquit, dicis, quod Pater genuit Filium minorem seipso, in quo et Patri derogas.

Qui si Filium unicum minorem genuit, aut non potuit, aut non voluit gignere aequa­lem.

 

Si autem dicis, quia non potuit, infirmus ; si noluit, invidus invenitur :

quod utrumque nemo di­cere audeat : ergo Patri Filius vere aequalis est :

nec ad rem pertinet, si forte dicas potentiorem et maiorem esse Filio,

quia ipse de nullo potentiam accepit, vel genitus est :

Filius vero a Patre habet utrumque.

Originis enim quaestio est, quis de quo sit : Aequalitatis autem, qualis aut quantus sit.

 

Non ergo secundum hoc,

quod Pater genuit, et Filius genitus est, et Spiritus sanctus ab utroque procedit, aequalitas vel inaequalitas ibi existit ;

 

sed ordo na­turae demonstratur.

Denique breve compendium in supradictorum firmamentum subiungamus :

nihil aliud ibi est magnitudo vel potentia, quam veritas.

Si igitur nullus est ibi verior alio ; nec maior, nec potentior etiam, perspicua ratione existit.