Distinctio XV — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XV
Quod Spiritus sanctus a seipso detur.
Etiam Spiritus sanctus seipsum dat.
Cum enim donatio Spiritus sancti sit operatio Dei :
Communisque sit et indivisa trium personarum operatio donatur utique Spiritus sanctus,
non tantum a Patre et Filio, sed etiam a seipso.
De quo Augustinus ait :
Ita datur Spiritus sanctus sicut Dei donum,
ut etiam seipsum det sicut Deus.
Nec etiam dici potest non esse suae potestatis,
de quo dicitur, Spiritus ubi vult spirat.
Ac per hoc Spiritum sanctum a seipso dari constat.
De missione Filii etiam a seipso.
Hic considerandum est,
quod cum tres sint in Trinitate personae,
Pater solus nusquam legitur missus, sed Filius, et Spiritus sanctus.
Missus est autem Filius a Patre,
ut Apostolus dicit :
Misit Deus Filium suum factum ex muliere,
ubi satis ostendit, eo ipso missum Filium, quo ex muliere factum.
Et a Spiritu sancto missus est,
Isaia dicente :
Spiritus Domini super me, propter quod unxit Dominus me,
evangelizare misit me pauperibus, praedicare captivis remissionem.
Et etiam a seipso.
Nam Isaias habet :
cum enim non diffinitum sit per Prophetam a quo datus sit.
Filius, ostenditur gratia Trinitatis datus.
Unde etiam ipse Filius se dedit,
ut Augustinus ait :
ergo a Patre et Filio missus est,
idem Filius non separato Spiritu sancto,
quia a Patre et Verbo eius factum est,
ut mitteretur,
hoc est, ut incarnatus hominibus appareret.
Sed si hoc est :
hoc autem dictum est,
secundum formam servi,
secundum quam non fecit ut mitteretur, id est non est operatus incarnationem,
sed secundum formam Dei.
Duodus modis Filius mitti dicitur.
Denique de duobus modis mittendi Filium Augustinus distinguit dicens :
Non eo ipso quo de Patre natus est missus dicitur Filius ;
sed vel eo, quod apparuit huic mundo,Verbum caro factum.
Unde dicit :
Exivi a Patre et veni in mundum ;
vel eo, quod ex tempore, cuiusquam mente percipitur.
Sicut dictum est de Sapientia :
Emitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret.
Declarantur verba Augustinus.
Caeterum secundum primum modum semel,
et in hunc mundum, et ut homo esset, missus est.
At secundum alium, saepe :
et non in hunc mundum, nec ut homo sit, sed ut cum homine sit, mittitur.
Quod Augustinus aperit, dicens :
Aliter mittitur ut sit cum homine, aliter missa est sapientia Patris, ut sit homo.
In animas enim sanctas se transfert, et amicos Dei constituit.
Sed cum venit plenitudo temporis missa est,
non ut esset cum hominibus, ut antea erat cum patribus et prophetis,
sed ut ipsum Verbum fieret caro, hoc est, homo.
