Distinctio XXV — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXV
Quid significetur.
Praeterea videamus,
cum hoc nomen persona, secundum substantiam dicatur :
utrum pluraliter dictum, idem significet ?
Quod quidam sentientes,
sic probare nituntur,
cum quaeritur, inquiunt, quid tres, vel quid tria ?
convenienter respondetur, tres personae.
At per quid, de essentia quaeritur.
Si ergo huic quaestioni recte respondemus,
oportet ut respondendo nomine personae essentiam significemus.
Adiciunt.
Augustinus etiam ait :
Denique nihil illis commune est,
nisi essentia.
Sed si hoc est,
quomodo dicetur, alia est persona Patris, alia Filii, quasi alia essentia ?
Sane hoc ita intelligendum aiunt,
scilicet,
alius est Pater, alius est Filius,
id tamen commune habentes, quod est persona.
Quod auctoritate Augustini confirmant dicentis :
Tres personas eiusdem essentiae, vel eamdem essentiam dicimus :
non ex eadem essentia, quasi aliud ibi sit, quod essentia est, aliud quod persona.
Sicque arbitrantur tres personas, inesse personam omnino convenire.
Sed si sic est,
qualiter constabit,
quod dicit Augustinus De fide ad Petrum :
Ideo alium sensum quaeramus,
iuxta sanctorum auctoritatem.
Sciendum igitur cum quaeritur,
qui tres vel quid tria,
non de essentia quaeri,
nec ibi quid ad essentiam referri.
Sane
cum Christiana fides tres confiteatur esse,
eo quod scriptum sit :
Tres sunt qui testimonium dant in caelo,
exquiritur quid illi tres sint,
hoc est,
quo nomine illos tres declaret.
Hac igitur quaestione,
arctata fides propter loquendi penuriam,
dixit tres personae.
Non, inquam, intelligens per hoc nomen essentiam,
sed subsistentias,
vel hypostases, secundum Graecos.
Denique eo magis hi tres, tres personae, id est subsistentiae dici possunt,
qua commune eis est id quod persona est,
hoc est, essentia.
Nec enim ipsi tres verae subsistentiae dicerentur,
nisi unusquisque vera essentia esset.
Quis sensus alia est persona Patris, alia Filii.
Sciendum
quod tam facile, quam recte intelligitur,
quo sensu dicatur :
alia est persona Patris, alia Filii,
id est
alia subsistentia vel hypostasis est Patris, alia Filii :
vel alia persona est Pater, alia Filius,
hoc est,
alia subsistentia vel hypostasis est Pater, alia Filius.
Sic de Spiritu sancto intellige.
Quod autem Augustinus dixit :
licet eodem sensu dici possit,
congruentius tamen ibi personae nomine,
personalem proprietatem intelligi putamus,
ut sit sensus :
alius est in persona vel personaliter Pater,
id est proprietate sua Pater, alius est quam Filius.
Triplex significatio nominis (persona).
Sic itaque triplex est in Trinitate huius nominis (persona) significatio.
Est enim quando essentiam,
et est quando proprietatem,
et est quando significat hypostasim.
Quippe quod essentiam significet,
supra ex dictis Augustini aperte constat.
Quod autem proprietatem,
sicut dicit Hieronymus :
Non nomina tantum sed etiam nominum proprietates,
hoc est personas,
vel, ut Graeci exprimunt, hypostases,
id est subsistentias confitemur.
Quod vero hypostasim
significet Ioannes Damascenus ita inquit :
In Deitate unam naturam confitemur,
et tres hypostases,
hoc est personas,
secundum veritatem entes.
