Distinctio XXXIX — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

 

 

An Dei scientia possit augeri vel minui.

 

Similiter quaeritur

utrum scientia Dei possit augeri vel minui.

Quod ita probari videtur,

quia posset facere, quod nunquam facturus esset :

et illud si faceret, sciret.

 

Item,

posset Deus non fa­cere, quod facturus est :

quod si nunquam faceret, etiam non sciret.

 

Dicimus autem

quod scientia Dei quae essentia divina est,

cura non sit ibi aliud esse quam sapere,

nec augeri potest nec minui :

scita tamen augeri possunt et minui, sine mutatione scientiae Dei.

Ratio autem quare non possit augeri vel minui,

haec est :

quia tunc demum augeretur vel minueretur scientia Dei,

si inciperet aliquid scire vel nescire Deus,

quod impossibile est.

 

Sane a quibusdam dicitur :

Si Deus potest ali­quid scire, quod nunquam scivit,

potest aliquid in­cipere scire.

 

Dicimus autem hoc non sequi,

et illud non recipiendum absque coniunctionis disiunctio­nisque divisione,

velut si dicas :

Potest scire quod nunquam scivit,

hoc est, ita modo scire hoc, quod nunquam scierit,

illud falsum est.

Quasi utrumque simul esse possit.

Quod si disiunctim dicas,

hoc modo potest scire Deus, hoc tamen de illo est, quod nunquam scivit,

vere proponitur.

Omnium ergo tam praesentium quam praeteritorum et futurorum Deus scientiam habet.

Nec moveat

quod Hieronymus dicit :

Absurdum esset ad hoc deducere Dei maiestatem,

ut per momenta singula sciat,

quot culices nascantur, quotve moriantur, quota etiam pulicum vel muscarum sit multitudo.

Hoc enim dixit, non hoc a scientia Dei removens, sed nos,

ne eamdem rationabilium et irrationabilium providen­tiam Dei esse putemus, admonens.