Distinctio XLVI — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XLVI
De permissione Dei et operatione.
Permissio quoque et operatio voluntas Dei dicuntur.
Sic Augustinus ait :
Non fit aliquid, nisi quod Omnipotens fieri velit ;
vel sinendo ut fiat, sicut mala ; vel ipse faciendo, ut bona.
Quae ideo voluntates Dei dicuntur,
quia sinit, Deus autem mala fieri sinit, volens de illis educere bonum.
Operatur autem bona, sicut quae vult esse.
An voluntas Dei compleatur semper.
Sed non videtur voluntas Dei compleri semper,
cum Apostolus dicat :
nec fiunt omnes salvi,
nolentes facere unde salvantur.
Item
Dominus dicit, impiam civitatem compellans :
Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos, et noluisti ?
quasi qua nolente, Dei voluntas non sit expleta.
Verum illud Apostoli non sic est intelligendum,
quod
nullus sit hominum, nisi quem salvum fieri velit ;
sed quod nullus salvus fiat, nisi quem velit salvari.
Sic et illud intellige :
Illuminat Deus omnem hominem venientem in hunc mundum :
non quia nullus hominum est qui non illuminetur,
sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur.
Illud autem Evangelii non sic intelligitur,
quasi tua voluntas meam voluntatem impedisset :
sed quia tot quot congregavi voluntate mea semper efficaci,
te nolente feci.
An Deus velit mala esse.
Quaeritur autem utrum Deus velit mala esse.
Quod quibusdam videtur, illud sic probantibus :
Deus aut vult mala fieri aut non fieri.
Si vult non fieri, non fiunt.
Nihil enim eius voluntati resistit ; fiunt autem.
Vult igitur mala fieri.
Aliter :
Omne quod bonum est, vult Deus.
At mala esse, bonum est.
Unde Augustinus :
Non solum bona, sed etiam ut sint mala, bonum est.
Nam nisi esset hoc bonum,
ut essent etiam mala, nullo modo esse sinerentur ab Omnipotenti bona.
Quibus alii respondent,
non esse sic dicendum : Deum velle fieri mala, vel velle non fieri,
Si autem quod de Augustino proponunt,
scilicet mala fieri bonum esse,
dicunt bonum ibi pro utili positum,
qualiter etiam Hieronymus ait :
Deus enim bona de malis producit.
Unde Augustinus melius iudicavit Deus de malis bona facere,
quam mala nulla esse permittere :
sic igitur mala esse bonum est,
hoc est, utile.
His tamen dumtaxat,
qui
talibus enim,
ut ait
Apostolus,
etiam mala ;
quae si eveniant,
in bonum proficiunt,
quia humiliores post lapsum redeunt et cautiores existunt,
uti Petrus.
Mala etiam ab iniquis illata, eis prosunt ad emendanda peccata, et exercendam servandamque iustitiam,
uti
Iob Dei manum, et Apostolus Satanae stimulum sensit,
et uterque profecit, quia malum bene portavit.
Denique non vult Deus mala fieri ;
quia si hoc est,
etiam Deus auctor malorum est,
cum eius voluntas sit auctoritas.
Unde Augustinus :
Illo auctore cum dicitur,
illo volente dicitur.
Evangelista etiam profitens Deum auctorem bonorum ait :
Omnia per ipsum facta sunt.
Quod removens a malis addit,
Non autem dixit,
eo nolente, vel volente, vel invito,
sed sine ipso,
id est sine eius auctoritate.
Item :
Non est Deus causa,
qua homo sit deterior,
quod esset si vellet mala fieri,
quibus homo deterior est.
At
