Distinctio XVI — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XVI
Filius quatenus est homo, Patre et Spiritu sancto et seipso est minor.
Denique secundum quod factus est homo, Filius minor et Patre.
Ipse enim dicit : Pater maior me est.
Quod propter formam servi Veritas dicit, secundum quam etiam minor Spiritu sancto, et seipso dicitur.
Unde Augustinus :
Non sic accepit formam servi, ut amitteret formam Dei, in qua erat aequalis Patri.
In forma ergo Dei, unigenitus Patris aequalis est Patri : in forma vero servi, etiam se minor,
id est
Dei Filius aequalis est Patri, secundum formam in qua est :
secundum formam vero, quam accepit, non modo Patre, sed et Spiritu sancto, imo etiam se minor inventus est.
Nec hoc tantum,
Quod Pater maior sit Filio, nec tamen Filius minor Patre.
Hilarius autem secundum etiam formam Dei,
propter generationis auctoritatem, Patrem esse maiorem Filio, nec tamen Filium minorem patre,
dicere videtur his verbis.
cui tantum donat esse, quantus est ipse :
cui innascibilitatis esse imaginem, sacramento nativitatis impartit,
quem ex se in forma sua generat.
Maior itaque donans est, sed minor iam non est, cui unum esse donatur.
Ait enim : Ego et pater unum sumus.
Vide, lector, sane Hilarii verba, quae ubicumque occurrerint,
diligenter nota, pieque intellige.
Duobus modis missus Spiritus sanctus visibiliter et invisibiliter.
Spiritus quoque sanctus visibiliter et invisibiliter legitur missus.
Visibiliter enim missus est,
quando
Quare, cum Filius ex humana forma qua apparuit, minor Patre dicatur, non etiam Spiritus sanctus minor dicitur.
Sed quaeritur, si Filius inquantum est missus, factus minor est Patre,
cur ergo Spiritus sanctus non dicitur minor Patre,
cum et ipse creaturam assumpsit, in qua et apparuit ?
Quia aliter assumpsit Spiritus creaturam, in qua apparuit, aliter Filius ;
nam Filius accepit per unionem, Spiritus vero non.
sicut assumptus est Filius hominis :
in qua forma, ipsius Dei verbi persona praesentaretur,
non ut esset Verbum in carne, hoc est, in homine,
sed ut esset Verbum caro, id est, homo.
Caro enim posita est pro homine in eo quod ait : Verbum caro factum est.
Ideoque nusquam scriptum
quod Deus Pater maior sit Spiritu sancto, et Spiritus sanctus minor Patre.
