Distinctio XXXVII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

 

 

Quomodo Deus est in rebus et locis corporalibus.

 

Dicto qualiter res sint in Deo,

quae­rendum videtur, qualiter Deus sit in rebus ?

Est igitur sciendum

Deum tantum in seipso esse,

ante­quam res creatae essent.

Creatis itaque caelo et terra, ipsa replevit.

Unde :

caelum et terram ego compleo.

Augustinus etiam :

Deus ubique, cui non locis, sed actionibus propinquamus.

 

 

Quomodo Deus sit generaliter in rebus et specia­liter in sanctis.

 

Est igitur Deus

praesentialiter, potentialiter, essentialiter

in omnibus rebus communiter ;

at in sanctis specialiter, scilicet per inhabi­tantem gratiam,

unde Gregorius :

Licet Deus communi modo rebus omnibus insit praesentia, potentia, substantia :

familarius tamen per gratiam inest illis, qui mirificentiam operum Dei acutius considerant et fidelius.

Unde cognoscunt illum et diligunt.

Ac per hoc inhabitare illos dicitur Deus.

Hinc est :

Caelum mihi sedes ; terra autem scabellum pedum meorum.

Et alibi :

Thronus sapientiae, anima iusta est.

Propter hoc igitur est

quod non dicimus : Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed qui es in caelis, hoc est in sanctis.

 

 

Quomodo Deus inhabitet quosdam eum non cognos­centes.

 

Inhabitat etiam Deus quosdam nondum cognoscentes eum,

velut parvulos

sacramento Chri­sti

confirmatos,

quos ipse sibi dilectissimum tem­plum gratia suae bonitatis aedificat.

 

 

Quomodo Deus sit in Christo.

 

Est etiam Deus

in homine Christo, excellentiori modo,

qui non per adoptionem,

sed per unionem,

quippe

in quo ple­nitudo divinitatis corporaliter inhabitat.

In Christo igitur Deus excellenter, in sanctis misericorditer, ubique ineffabiliter ;

sed qualiter sit, explicare non possumus.

Multa enim de Deo intelligimus,

quae lo­qui penitus non valemus.

Ita etiam multa loquimur,

quae intelligere idonei non sumus.

 

 

Quomodo Deus sit ubique, nec tamen coinquinatur sordibus.

 

Sane cum ubique sit Deus,

quomodo sordibus non inquinatur natura ?

Sed quantum hoc sit frivolum,

etiam in spiritu creato probatur et in solis radiis manifeste irridetur.

 

 

Quod non mutetur per loca et tempora.

Quid sit per tempus mutari et locum.

 

Cum autem Deus sit ubique, et omni tempore,

non tamen movetur per loca et tempora,

quod solum creaturarum est.

Unde Augustinus :

Omnipotens incommutabili aeter­nitate, voluntate, veritate, semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem :

per tempus autem et locum creaturam spiritualem ;

per tempus autem et locum, creaturam corporalem ;

non ta­men eius substantia, qua Deus est,

temporibus lo­cisque mutatur.

Per tempus autem mutari est va­riari secundum qualitates.

Per locum autem muta­tur quod locale est :

quod duobus modis contingit.

Dicitur enim locale aliquid,

quod interpositione sui faciat circumstantium distantiam propter dimensiones,

quod proprium est corporis.

Unde Augustinus :

Locus in spatio est, quod longitudine, altitudine, et latitudine corporis occupatur.

Dicitur etiam locale,

quod loco tantum terminatur,

hoc est ita est alicubi, quod non est ubique,

quod etiam angelo convenit.

Unde etiam Beda :

Angelus spiritus circumscriptus est.

Summus autem Spiri­tus incircomscriptus, intra quem currit angelus, quocunque mittatur.

Item, 

Ambrosius :

Seraphin de loco ad locum transit, nec enim omnia complet ;

Deo autem nihil horum convenit.

Quippe,

nec distantiam sui interpositione facit,

nec ita est ali­cubi, quod non sit ubique.

Ubique enim Deum esse supra probatum est.

Non tamen quasi spatiosa magnitudine opinandus est per cuncta diffundi,

sicut lux ista vel humus,

sed potius sicut in duo­bus sapientibus aequaliter,

quorum alter altero grandior est corpore, eadem tamen sapientia,

nec in maiore maor, nec in minore minor, nec in uno minor quam in duobus :

ita Deus in caelo totus, in terra totus, et in utroque, et ubique totus.

Non igitur mutatur Deus per loca et tempora,

quia nec ullis qualitatibus variatur.

Nec movetur ob id,

quod in pluribus est hodie creaturis quam heri.

Quippe in hoc non ipse,

sed creaturae tantum inci­piendo esse, vel deficiendo, mutantur.