Distinctio XLIV — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XLIV

DISTINCTIO XLIV

 

 

An possit Deus facere meliora quam facit.

 

Dicunt etiam illi Deum non posse meliora facere quam ea quae facit.

Quia si posset, et non fa­ceret, invidus esset.

In quo abutuntur eo

quod Au­gustinus dicit :

Deus, quem genuit, debuit ge­nerare aequalem.

Si enim voluit et non potuit, infirmus est.

Si potuit et noluit, invidus est.

Sane benedixit,

quia cum de substantia sua generaret,

neque meliorem se, neque minus bonum generare potuit.

Alia vero quae aliunde facit,

meliora facere potuit, et minus bona.

Unde Augustinus :

Talem potuit Deus hominem fecisse,

quod nec peccare posset, nec vellet ;

quod si esset,

quis dubitet eum meliorem fuisse ?

 

Denique si quaeritur

an alio modo vel meliori possit Deus meliora facere quam faciat,

dicimus,

si modus referatur ad Deum,

quasi alia, vel meliori sapientia, facere possit,

negandum.

Si vero ad creata ipsa referatur,

quasi alia vel meliora facere possit,

concedendum utique,

sicut praedictum est.

Unde Augustinus :

Fuerat alius modus nostrae liberationis possibilis Deo,

sed nullus nostrae mise­riae sanandae convenientior.

 

 

An Deus nunc potest quidquid potuit olim.

 

Praeterea quaeritur utrum modo possit quidquid olim potuit.

Quod non videtur, quia potuit olim mori et resurgere, quod modo non potest.

Ubi dicendum est,

quod supra de scientia diximus :

scili­cet, quod modo potest olim mortuus esse et re­surrexisse ;

cogunt enim tempora mutata mutare sermonem, eodem penitus remanente sensu.

Fate­mur igitur

Deum semper posse quidquid semel po­tuit,

hoc est,

omnem habere potentiam, quam semel habuit :

non tamen semper posse facere, quod aliquando potuit.

Sicut omnem habet scientiam et voluntatem, quam unquam habuit,

non ta­men omnia scit modo esse et vult,

quae olim scivit esse et voluit.