Distinctio XIII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XIII
Cur Spiritus sanctus non dicatur genitus vel Filius.
Denique Spiritus sanctus licet a Patre Filioque procedat tamen nec genitus dicitur amborum, nec Filius.
Enim vero
nullus duorum Filius dicitur, nisi patris et matris.
Absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium, aliquid tale suspicemur !
Quaestio an possit Spiritus sanctus dici ingenitus.
Non autem Spiritus sanctus ingenitus dicitur.
Unde Augustinus ad Orosium :
Etsi enim
Spiritum sanctum genitum non dicamus,
dicere tamen non audemus ingenitum,
ne in hoc vocabulo, vel duos patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de alio, quispiam suspicetur.
Hieronymus tamen contradicere videtur.
Inquit enim
Solutio per distinctionem.
Caeterum uterque eorum aliter hoc vocabulo ingenitus est usus.
Si quidem Augustinus dicit ingenitum,
quod de alio non sit, quod aperit dum dicit, vel duos, qui non sunt de alio.
At Hieronymus ingenitum dicit, non natum,
quod ex universali rerum divisione, quam ponit, probatur.
Idque tractando prosequens, quod dixerat ingenitum, non natura exponit, subiciens de Spiritu sancto exemplum.
