Distinctio XVIII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XVIII
An eamdem ratione Spiritus sanctus dicatur donum et datum. Aliter donum, aliter donatum dicitur Spiritus sanctus.
Qui etiam donum vel donatum dicitur diversa ratione.
Donum enim dicitur eo quod procedit ;
donatum autem eo quod datum sit.
Unde Augustinus :
Spiritus sanctus
Semper procedit Spiritus sanctus et non ex tempore.
Sed quia sic procedebat, ut esset donabile,
iam donum erat antequam esset cui daretur.
Aliter enim intelligitur donum, aliter donatum.
Nam donum potest esse etiam antequam detur.
Donatum vero, nisi datum fuerit, nullo modo potest dici.
Sempiterne ergo Spiritus est donum,
temporaliter vero donatum.
Quatenus donum, et quatenus donatum Spiritus sanctus et quo referatur.
Quomodo Spiritus sanctus sit noster.
Proinde
secundum quod donum est Spiritus sanctus,
ad Patrem refertur et Filium.
Secundum vero quod donatum est vel datum,
et ad eum qui dedit, refertur, et ad eos quibus datur.
Unde Augustinus :
Quod datum est, et ad eum qui dedit, refertur, et ad eos quibus dedit :
ita Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster, qui accepimus, dicitur.
Sicut
De Spiritu sancto loquens, quem iam dederat ei.
Quomodo Filius dicatur noster.
An Spiritus sanctus dicatur nostrum donum.
Sed quaeritur, utrum Filius, cum sit nobis datus, Filius possit dici noster ?
Cui dicimus, quod Filius noster Deus,
Quippe cum Filius relative tantum ad illam qui genuit dicatur, Patris tantum, non noster Filius dicitur.
Sed nec Spiritus sanctus, noster Spiritus sanctus dicitur, vel nostrum donum.
Cum utrumque sempiterna relatione, tantum dicitur ad Patrem et Filium.
Inde est quod
Hinc enim Augustinus ait :
Quod de Patre natum est, ad Patrem solum refertur, cum dicitur Filius.
Ideoque Filius Patris est, et non noster.
Dicimus tamen panem nostrum da nobis, sicut Spiritum nostrum.
Est enim Filius
noster panis,
quia et nos reficit.
Spiritus vero sanctus, noster spiritus,
quia a Patre et Filio inspiratur, et in nobis spirat, sicut vult.
Filii et Spiritus sancti collatio.
Postremo sciendum est
quod sicut Filius nascendo habet, ut omnino sit,
ita et Spiritus procedendo.
Unde Augustinus :
Sicut autem Filio praestat essentiam de Patre generatio,
ita Spiritui sancto de utroque processio.
Non autem hoc dicimus,
quod
Filius nativitate sit essentia, ut Spiritus sanctus processione :
cum alibi dicatur, quod nec Pater eo Pater est, quo Deus ;
nec Filius eo Filius, quo Deus ; nec Spiritus sanctus eo donum, quo Deus.
