Distinctio XXIII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXIII

DISTINCTIO XXIII

 

 

De substantialibus nominibus divinis in speciali.

 

Hoc quoque nomen, quod est persona, ad se et secundum substantiam dicitur.

Unde dicit Augustinus :

Non est aliud Deum esse, aliud personam esse, sed omnino idem.

Item,

Pater ad se dicitur persona, non ad Filium, vel Spiritum sanctum,

sicut ad se dicitur Deus, et magnus et bonus.

Et quemadmodum hoc illi est esse, quod Deum esse, quod magnum, quod bonum ;

ita hoc est illi est esse, quod personam esse.

Si autem ita est,

cur haec tria, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, dicimus tres personas,

non unam personam,

cum non tres Deos, sed unum dicamus ?

Inquit Augustinus.

Quia volumus, inquit, vel unum aliquod vocabulum servare huic significationi, qua intelligitur Trinitas,

ne omnino taceamus interrrogati, quid tres essent ?

Etenim fatemur tres esse,

cum scriptum sit : Tres sunt qui testimonium dant in caelo.

Sane

cum quaeritur quid tres ? Magna prorsus inopia humanum laborat eloquium.

Nec enim occurrit aliquod nomen quo proprie complectamur haec tria.

Ideoque pia fides, hoc de caeteris assumptum vocabulum huic articulo deputavit,

per quod satisfaceret,

quod in secretario mentis de Deo tenet.

Et per qualemcumque intelligentiam,

dummodo piam, quid tres, poscenti, utcumque proferret.

Dicitur quippe,

quod

tres personae, non ut quod quaeritur, illud dicatur, sed ne omnino taceatur.

 

Quia supereminentia divinitatis, usitati eloquii facultatem excedit.

Verius enim Deus cogitatur quam dicitur, veriusque est quam cogitatur.

Praedicta igitur necessitate, hoc nomen a praedicta regula nominum excipitur,

quae secundum substantiam de Deo dicuntur.

Quia cum hoc ad se dicatur et substantialiter,

non singulariter sed pluraliter in summa accipitur.

Tres enim, non unam, sed tres personas esse confitemur.

Graeci quoque eadem penuria loquendi arctati, tres hypostases dicunt, et unam ουσίας,

id est tres substantias et unam essentiam.

Nihilque moveat,

quod illi tres substantias, nos autem unam dicimus tantum,

cum secundum linguae suae vernaculum, aliter quam nos, substantiae vocabulum intelligant.

 

 

In Trinitate non est multiplicitas vel singularitas.

 

Licet autem tres personae sint, ut dictum est,

nulla tamen poenitus diversitas vel singularitas ibi est,

sed unitas et Trinitas.

Unde Augustinus :

Humana inopia quaerens, quid diceret tria ?

dixit tres personas vel substantias.

Quibus nominibus non diversitatem intelligi voluit,

sed singularitatem noluit,

ut non solum ibi unitas intelligatur, ex eo quod dicitur essentia una,

sed Trinitas ex eo, quod dicuntur tres personae.

Item, 

Ambrosius :

Non est diversa, nec singularis aequalitas,

nec iuxta Arianos Patrem Filiumque secernens,

nec iuxta Sabellianos, Patrem Filiumque confundens.

Pater enim et Filius distinctionem habent, separationem non habent.

Unde si alicubi occurrerit,

quod tres sint diversae, personae ibi diversae,

hoc est distinctae, intelligendum est.

Similiter nec triplicitas, nec multiplicitas in Deo est.

Et ideo non est dicendus triplex vel multiplex, sed trinus et simplex.

Hinc Augustinus.

Non quoniam Deus Trinitas est, ideo triplex putandus est.

Ambrosius :

Nec confusum quod unum est : nec multiplex esse potest, quod indifferens est.

Multiplex itaque Deus non est,

sed simplex et unus :

cuius nulla trium personarum pars est, quia singula earum, verus et perfectus Deus est.

Unde Augustinus :

In Trinitate Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, et simul hi tres unus Deus,

nec maius aliquid sunt omnes quam singuli, quia spiritualis non corporalis est magnitudo.

 

Qui potest capere, capiat :

qui vero non potest, credat et oret,

ut quod credit, intelligat.

Verum enim est quod

per Prophetam dicitur :

Nisi credideritis, non intelligetis.

 

 

Quomodo tres personae dicantur unus Deus vel unius essentiae.

 

Est praeterea sciendum tres personas esse unum Deum, vel eiusdem essentiae,

non secundum materialem causam,

ut tres statuae unum aurum :

vel secundum complexionalem similitudinem,

ut tres homines dicuntur esse eiusdem naturae.

In statuis enim, plus auri est tres simul, quam singulae.

In tribus autem personis non maior essentia est, quam in singula.

Item in tribus hominibus non solum est unus homo, sed duo et tres homines,

cum in Trinitate tantum sit unus Deus.

Denique nec secundum praedicamentalem rationem, ita scilicet,

ut essentia intelligatur genus ; et tres personae, species :

vel ut una essentia, species ; et tres personae, individua putentur.

 

Quippe, si secundum genus, et species, et individuum ista disserimus,

ita tres essentiae sicut tres personae dicentur,

velut Abraham, Isaac et Iacob, sunt tria individua,

ita quoque tres homines et tria animalia dicuntur.

 

Caeterum huic illud Ioannis Damasceni contraire videtur :

Substantia, inquit, significat communem speciem et contentivam, δμοειδϖν ίποστασέων, homoidon hypostaseon,

hoc est, similium specie personarum,

utputa, Deus, homo, Hypostasis autem individuum demonstrat,

scilicet Patrem, Filium, Spiritum sanctum, Petrum, Paulum et huiusmodi.

Sane intelligendus est Ioannes hoc dixisse,

non secundum existentiam proprietatis, sed propter similitudinem praedicationis.

Sicut enim commune est, quod de pluribus dicitur :

individuum autem, quod de uno solo ;

sic et essentia divina de omnibus personis dicitur.

Quaelibet vero earum, non de alia, sed de seipsa tantum enuntiatur.

 

 

Quomodo personae differant numero.

 

Adiecit etiam idem Ioannes quiddam silentio non praetereundum.

Inquit enim, numero non natura differre dicuntur hypostases.

Quod ut sane intelligas,

nota alium esse numerum quo numeratur, accidentalem scilicet proprietatem ;

alium qui numeratur, ipsa scilicet numerabilia.

Hypostases ergo in numero differunt,

hoc est, ab invicem distinctae sunt numerabiliter,

id est ita ut computare sic possis :

Pater est unus ; Pater et Filius duo ; Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres :

non autem differunt numero, accidentali scilicet proprietate,

quasi alia unitas sit in una persona quam in alia,

cum eadem unitas sit in omnibus ineffabiliter, scilicet divina essentia.