Distinctio XXI — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

 

 

De nominum differentia quibus de Deo loquimur.

 

Nunc de nominibus, quibus de Deo loquimur, subiiciamus.

Eorum itaque alia sem­piterno Deo conveniunt, alia ex tempore.

Quae au­tem sempiterne, alia proprietatem deitatis expri­munt, et personalia dici possunt,

ut

generatio, Fi­lius, Verbum.

Alia sunt quae unitatem divinae maiestatis ostendunt,

ut

sapientia, virtus, veritas, et huiusmodi.

Sunt et alia quae translative per similitudinem de Deo dicuntur,

ut

splendor, speculum, et huiusmodi.

Caeterum quae temporaliter de Deo dicuntur, alia relative, et de omnibus dicuntur personis,

ut

Dominus, et Creator :

quaedam sunt quae non de omnibus,

ut

donatus, datus, missus.

Alia ex tempore dicuntur, non relative, nec de omnibus,

ut

incarnatus, humanatus et similia.

Est praeterea quoddam speciale rationis nomen, nec personale, nec essentiale,

sed quasi collectivum omnium per­sonarum,

quod de nulla per se dicitur, sed de om­nibus simul, ut Trinitas.