Distinctio XLV — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XLV
De voluntate Dei.
Nunc de voluntate Dei aliquid dicendum est.
Sciendum itaque quod velle
secundum essentiam de Deo dicitur,
cui idem est esse volentem, quod esse Deum.
Nec voluntas in Deo est affectus vel motus
sicut in creatura,
dumtaxat.
Non tamen quidquid Deus vult, ipsum est,
sicut cum idem sit Deo esse quod scire,
non tamen est Deus quaecumque scit.
Quis sensus cum dicitur : Deus scit, Deus vult.
Intellige tamen harum locutionum sensum Deus vult, et scit, et est volens et sciens,
hoc est, Deus est cuius essentia sua voluntas est, et scientia.
Item,
Deus scit omnia,
id est Deus est cuius scientiae, quae ipsius essentia est,
omnia sunt subiecta,
sicut Deus vult hoc, aut illud,
hoc est, Deus est cuius voluntati, quae sua essentia est,
hoc aut illud subiectum est.
Voluntas Dei omnium creaturarum est prima causa.
Haec igitur summe bona voluntas omnium est causa quae naturaliter fuerunt, sunt, et futura sunt.
Ipsius autem nulla causa est.
Unde Augustinus :
Ubi enim non operatur, quod vult Dei sapientia,
quae attingit a fine usque ad finem fortiter et suaviter disponens omnia ?
et omnium denique mirabilium,
et quae sine admiratione ut antiqua miracula mirabiliter contingunt.
Voluntas Dei quid sit.
Haec autem proprie voluntas Dei dicitur,
quae, cum sit divina usia, immutabilis est, et inexpleta esse non potest.
Unde :
Omnia quaecumque voluit Dominus fecit ;
et Apostolus :
Voluntati eius quis resistet ?
Quae beneplacitum Dei recte dicitur.
Quod plura voluntas Dei dicuntur.
Caeterum, plura sunt quorum quodque non secundum proprietatem,
sed secundum schemata dicendi,
voluntas Dei dicuntur, ut praeceptio, prohibitio, consilium, permissio, et operatio Dei ;
secundum hoc Propheta dicit pluraliter :
Ita quoque
cum tantum sit una, quae divina est usia,
pluraliter dicitur :
Misericordias Domini in aeternum cantabo.
Et alibi :
Iustitiae Domini rectae.
Praeceptio igitur, prohibitio et consilium voluntates Dei dicuntur,
quia sunt signa divinae voluntatis,
ut iudicium futurum et Dei flagellum ira Dei dicuntur,
quia signa irae sunt,
cum tamen ira in Deum non cadat.
Denique hoc modo
potest accipi voluntas ibi :
Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.
Et ibi :
Qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus frater, soror, et mater est.
Haec autem mutabilis est, et saepe inexpleta.
Multis quippe Deus praecipit quae non faciunt,
prohibet quae non cavent, consulit quae non curant.
Inde Augustinus :
Deus non semper vult fieri quod praecipit,
nec semper caveri.
Quinimo ipse Deus non vult semper fieri quod praecipit.
Non enim voluit immolari Isaac quod praeceperat,
sed Abrahae fidem probare dumtaxat :
sic nec semper caveri vult quod prohibet.
Sano enim facto dixit
ne cuiquam diceret, non eum tacere volens,
sed magis formam dare, laudem propriam declinare.
