Distinctio XLVII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XLVII
Quod Dei voluntas semper de nobis vel a nobis impletur.
Creaturae voluntate semper fit Dei voluntas.
Inquirit sensus superiorum verborum.
Deus non semper praecepta fieri vult.
Sciendum etiam
quod sempiterna Dei voluntas semper de eo quod agimus adimpletur.
Unde Augustinus :
Illa voluntas semper impletur,
aut de nobis, aut a nobis.
De nobis impletur, sed tamen non implemus eam, quando peccamus.
A nobis impletur quando bonum agimus.
Ideo enim facimus, quia Deo placere scimus.
Igitur nihil facit homo, de quo Deus non operetur quod vult.
Quippe
si peccaverit, poenitenti vult parcere ut vivat ;
impoenitentem punire, ut iustitiae potentiam contumax non evadat.
Et ita per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est,
quod Creator non voluit,
implet ipse quod vult, bene utens etiam malis.
Hoc enim ipso quod contra eius voluntatem fecit,
de ipsa facta est voluntas eius.
Sane ut pro his errori locus non pateat,
dictum supra voluntatis distinctionem recolas,
ut sit dicere :
Per hoc quod creatura
contra Dei praeceptum fecit, de ipsa facta,
hoc est, impleta est eius voluntas aeterna,
qua eam damnare volebat.
Unde Gregorius super Iob aperte ait :
Multi voluntatem Dei peragunt ;
unde mutare contendunt, et consilio eius resistentes obsequuntur,
quia hoc eius dispositioni militat
quod per humanum studium resultat.
Sciendum etiam
quod omnibus praecipit facienda, et prohibet vitanda :
licet non a singulis ita fieri velit :
ideo
ut iustitiam suam omnibus ostendat,
et ita boni per obedientiam, gloriam ;
mali vero inexcusabiles per contumaciam, sortiantur poenam.
Multa denique in utroque Testamento personaliter praecepit, atque vetuit,
non quod ita fieri vellet, sed tacita ratione,
quam diligens et pius lector suis quibusque locis Deo aperiente inveniet.
