Distinctio IV — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO IV
An Deus recte dicatur genitus.
Emergit igitur hic quaestio. Utrum se Deus genuerit ?
Constat quippe,
quod Deus genuit Deum,
quia Pater genuit Filium,
et uterque est Deus.
Ex hoc ita proceditur.
Si Deus genuit Deum,
ergo aut se Deum, vel alium Deum :
quod si alium, non est tantum unus Deus.
Si autem seipsum,
ergo aliqua res seipsam genuit.
Cui contradicit Augustinus inquiens :
Qui putant eius esse potentiae Deum, ut seipsum genuerit, eo plus errant,
quod non solum Deus ita non est ; sed nec ulla creatura :
Nulla est enim res quae seipsam gignat.
Videtur tamen Augustinus sibi obviare,
ubi dicit :
quod ita sane intelligitur,
hoc est, de se alteram genuit personam ;
vel genuit alterum, id est Filium,
qui hoc ipsum est quod ipse.
Illationi autem praedictae, scilicet, si Deus genuit Deum,
ergo vel se Deum, vel alium,
ista similitudo obloquitur :
Filius Dei coepit esse persona hominis,
ergo vel ea quae ipse est persona hominis,
vel alia : quod utrumque cum sit absurdum, nequaquam est concedendum.
Ita et de similibus est dicendum.
Eamdem tamen quaestionem aliis urgent verbis.
Deus Pater genuit Deum,
ergo vel Deum qui est Deus Pater, per quod videtur seipsum genuisse,
vel Deum qui non est Deus Pater, per quod videtur alium Deum genuisse.
Sed licet hoc catholice concedi possit,
quia haec oratio, Deus Pater, non secundum substantiam dicitur,
sed personalis est :
ad omnem tamen pertinaciam evacuandam,
illam propositionem,
scilicet Deus Pater genuit Deum, qui non est Deus Pater,
ex vi relationis determinandam admonemus,
ut scilicet (qui) relatum simpliciter ad Deum, falsum inducat :
relatum vero ad Deum genitum, convenienter, verum proponat.
Est enim Deus Pater, idem Deus qui et genitus,
non tamen Deus Pater, est genitus Deus,
quia sic una persona esset alia,
quod absit !
