Distinctio IX — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO IX
De proprietatibus personalibus Trinitatis et unitatis.
confiteri debemus,
Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum, nec Patrem tamen Filium ; nec Filium Patrem.
Sequitur enim cum a Patre genitus sit Filius, alius profecto est Pater, alius Filius.
De coaeternitate Filii cum Patre.
Nec tamen ante fuit Pater, quam Filius,
sicut haereticus mentitur :
Denique Scriptura dicit :
Haec verba si Patris sunt, dicit, quia post se non est alius Deus ;
si vero Filii, dicit, quia ante se nullus Deus est.
Itaque nec iste anteriorem habet, nec ille posteriorem.
Praeterea,
si Pater fuit antequam haberet Filium, tunc accessione generationis, Pater mutatus est quod blasphemia est.
Item,
cum Filius sit sapientia et virtus Patris :
si aliquando fuit sine Filio Pater, fuit et tunc sine sapientia, et virtute sua Pater,
quod non minus profanum quam stolidum sit dicere.
Apta similitudo.
Constat enim
Caeterum, hoc ineffabile, sicut et ipsa generatio.
Unde Isaias :
Divinam autem non humanam intelligit,
quamvis et haec ex magna parte sit inenarrabilis.
Illa tamen tota inenarrabilis est,
quia etsi dicitur Filius a Patre genitus,
tamen qualiter, nec Apostolus nec Propheta novit, nec angelus.
Utrum debeat dici, semper gignitur, an semper genitus est Filius.
Quaeritur autem utrum debeat dici, Filius semper nascitur.
De hoc Gregorius ita dicit :
De Domino Iesu non possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectus esse videatur.
At vero ut aeternus designari valeat, et perfectus,
et, semper, dicamus, et, natus,
quatenus, natus, ad perfectionem, semper, ad aeternitatem pertineat.
Origenes contradicit supradictis.
Origenes vero contradicere videtur his verbis :
Salvator noster splendor est claritatis, qui non semel nascitur et desinit,
sed toties oritur, quoties lumen ortum fuerit de quo nascitur,
sic ergo semper Salvator nascitur.
Concordat Origenem et Gregorium.
Nos tantorum virorum in re tanta dissonantiam quae videtur, ad concordiam revocantes,
putamus utrumque auctorem, ex usu locutionis aliquid habuisse suspectum.
Quippe dicentes, lectio semper legitur,
lectionis imperfectionem ex usu loquendi ostendimus,
quam Gregorius in unigenito negans,
ait :
Quod se nimirum intellexisse ostendit,
per hoc, quod subdit : Ne imperfectus esse videatur.
Similiter dum lecta est lectio,
dicimus, olim legi eam,
nunc autem eam desiisse legi,
ex modo loquendi significamus.
Quod Origenes in nativitate Verbi abhorrens,
eius asserit perpetuitatem dicens :
quod manifeste aperit,
dum, non semel nascitur et desinit, praemittit.
Diverso ergo genere loquendi, varios errores excludentes,
nativitatem Filii ab aeterno perfectam, et sempiternam esse affirmant.
Cui dicimus :
Nimirum ibi nec fuit, qui pater est ;
nec semper pater est, qui fuit.
Quare nec semper genuit.
Quid Patri et Filio proprium.
Quod si semper Deo Patri proprium est, quod semper Pater est,
semper Filio proprium esse est necesse, quod semper natus est.
Hoc sane humanum sensum et intelligentiam mundi excedit, neque capit hoc ratio humanae intelligentiae,
sed prudentiae fidelis professio est.
