Distinctio XIV — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XIV

DISTINCTIO XIV

 

 

De gemino processu Spiritus sancti.

Ipsemet Spiritus sanctus nobis datur. 

 

Procedit autem Spiritus sanctus, et ab aeterno communiter a Patre et Filio :

Et ex tempore, ab utroque item communiter, ad sanctificandam creaturam.

Quando, inquam,

animis hominum infunditur, sensibusque eorum sanctificandis illabitur,

sicut ait Apostolus :

Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spi­ritum sanctum, qui datus est nobis.

Quippe ipse Spiritus sanctus,

ipse

tertia in Trinitate per­sona

nobis datur,

Augustino testante :

Eumdem enim Spiritum sanctum, inquit, datum,

cum insufflasset Iesus in discipulos,

de quo mox ait : Itebaptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,

ambigere non debemus.

Et infra de eodem :

Quomodo ergo non est Deus, qui dat Spiritum sanctum. Imo quantus est Deus, qui dat Deum ?

 

Qui cum sit inaccessibilis natura, rece­ptibilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute sua omnia ; 

sed solis participatur iustis.

Et infra :

Angeli ad paucos mittebantur :

Spiritus vero sanctus populis infundebatur. 

Quis igitur dubitet, quin divinum sit quod infunditur si­mul pluribus, nec videtur ?

Augustinus quoque ait :

Magna est misericordia eius, qui dat donum æquale sibi, quia donum eius Spiritus sanctus est. 

His ergo et aliis pluribus auctoritatibus aperte mon­stratur,

ipsum Spiritum sanctum nobis dari, non solum eius dona.

 

Quod quidam Bedae auctoritate seducti credere recusant.

Inquit enim :

Cum Spiritus sancti gratia datur hominibus, profecto mittitur,

et procedit a Patre et Filio Spiritus san­ctus, quia eius missio est ipsa processio.

Porro ad haec dicimus,

quia vel non oportet eum tantis aucto­ritatibus præiudicium inferre,

vel quod dicit, aliter sane intelligitur.

Mittitur ergo nobis et datur Spiri­tus sanctus,

non ideo tamen minor arbitrandus est, quia eum Pater et Filius mittit.

 

 

An detur Spiritus sanctus ab hominibus.

 

Prae­terea sciendum est Spiritum sanctum ab hominibus non dari,

quia cum eius, donatio supra sit dicta processio,

si ab hominibus daretur Spiritus sanctus,

utique Creator procederet, vel mitteretur a creatura,

quod est absurdum.

Unde Augustinus :

Non aliquis discipulorum Christi dedit Spiritum sanc­tum ;

orabant quippe ut veniret in eos quibus manus imponebant, non ipsi eum dabant.

Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia.

Et alibi :

Nos accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro, 

effundere vero super alios, non uti­que possumus,

sed ut hoc fiat, Deum qui id efficit, super eos invocamus.

 

Sed huic obicitur quod de se loquens Apostolus ait ad Galatas : 

Qui tribuit Spiritum et operatur vir­tutes in vobis.

 Verum hoc intelligendum est Apostolum dixisse, non auctoritate potestatis ;

sed ministerio praedicationis.

Siquidem eo praedi­cante illis, Spiritum sanctum visibiliter receperant.

Nam

ab Apostolo praedicta est eis fides, in qua praedicatione Spiritum sanctum advenisse senserunt.

Quippe

in novitate invitationis ad fidem, etiam sensibilibus miraculis praesentia sancti Spiritus ap­parebat.