Distinctio XXVII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXVII
Sed quaeritur utrum easdem proprietates Hilarius et Augustinus expresserint.
Quod si conceditur, idem est ergo Patri esse Patrem, et genuisse Filium.
Si autem hoc est, cuicunque convenit unum et aliud.
Sed natura divina est Pater, ergo genuit Filium, quod non sane dicitur.
Huic autem quaestioni sine praeiudicio sanioris sensus respondentes,
dicimus
quod Hilarius ubi dixit
ita intelligendum,
ut hoc nomen (Pater) ibi hypostasim significet,
cum determinatione relationis,
ut sit sensus :
Proprium Patri est, quod semper Pater est,
Quem sensum ipse quoque declarat cum subiicit :
Caeterum cum de natura divina Pater dicitur,
hypostasim sine determinatione relationis ponit :
vel ut planius dicatur, non relative dicitur,
ut sit sensus :
Natura divina est Pater,
hoc est hypostasis quae Pater est.
Sic de hoc nomine (Filius) et (Spiritus sanctus) intellige.
Nominum in divinis diversitas.
An idem sit dicere aliquid esse Patrem et genuisse Filium.
Denique vocabulorum,
alia significant hypostases cum relationibus,
ut generans, natus, procedens, et huiusmodi.
Alia significant relationes tantum,
ut generatio, nativitas, processio, et huiusmodi.
Et haec omnia tam de personis quam de natura dicuntur :
alia sunt quae determinationes significant tantum,
ut gignere, nasci, et procedere,
et similia, quae tantum de personis, nunquam autem de natura divina dicuntur.
Etenim proprietates, tantum personas, non naturam determinant.
Unde Ioannes Damascenus :
Non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam,
sed secundum characteristica idiomata, id est determinativas proprietates.
Characteristica vero, hoc est determinativa sunt hypostaseon, et non naturae.
Ac per hoc videtur, non omnino idem esse dicere, aliquid esse Patrem, et genuisse Filium :
vel aliquid esse Filium, et habere Patrem ;
vel esse Spiritum sanctum, et procedere ab utroque.
Quomodo homo sit Filius Trinitatis.
Plane ei quod Hilarius dixit,
contrarium esse videtur,
quod etiam homines filii Dei sunt et dicuntur,
secundum illud :
Et illud :
Caeterum
Unigenitus autem nascibilitatis proprietate.
Unde idem Hilarius :
quia per gratiam facti sumus, non nati ;
acquisiti, non generati.
Quomodo Trinitas sit Pater hominis.
Sciendum quod tota etiam
Unde Augustinus :
recte dicemus.
Constat enim unigenitum Filium Dei esse, sed proprie et per naturam.
Homines etiam, sed per gratiam.
Ita quoque cum plura sint dona Dei,
eo quod aeterna proprietate vel relatione dicatur,
quae in hoc nomine donum manifeste apparet.
Unde Augustinus :
intelligitur in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus ;
relative autem dicitur, cum ad Patrem Filiumque refertur ;
sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine :
apparet autem cum dicitur Dei donum.
Nec moveat
quod haec nomina vicissim ad Patrem et Filium non respondent ;
in multis enim relativis hoc contingit,
ut non inveniatur vocabulum, quo sibi vicissim respondeant.
Cum ergo dicimus donum Patris et Filii,
non quidem dicimus, Patrem doni, aut Filium doni ;
sed, ut haec vicissim respondeant,
dicimus donum donatoris, et donatorem doni ;
donator tamen non fuit Deus, nisi ex tempore,
cum Spiritus sanctus sit donum ab aeterno.
De nominibus (Verbum) et (imago).
Praeterea sunt alia nomina,
quae relative dicuntur ad Patrem,
eadem notione qua Filius, ut Verbum et imago.
Unde Augustinus :
Idem :
Dicitur relative Filius, relativo etiam dicitur Verbum et imago.
Et in his omnibus vocabulis ad Patrem refertur ;
nihil autem horum Pater dicitur.
An haec nomina Deus, lumen, etc., dicantur secundum substantiam.
Denique essentiae nomina,
ut Deus, lumen, et huiusmodi,
nunquam relative dicuntur.
ut cum dicitur,
