Distinctio XXIX — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXIX
De hoc nomine, principium.
Quid esse principium ad creaturas.
Nomen aliud praeterea est, scilicet principium,
quod semper relative dicitur, multipliciter tamen.
Dicitur enim Pater principium, et Filius, et Spiritus sanctus, sed differenter.
Nam Pater principium est ad Filium, quia ab eo genitus est,
et ad Spiritum sanctum, quia ab eo procedit.
Unde Augustinus :
hoc est,
Filius autem Spiritus sancti principium est, quia ab eo procedit.
Spiritus vero sanctus,
Denique Pater principium est sine principio ;
Filius vero principium est de principio ;
et Spiritus sanctus principium de utroque.
Caeterum Pater est ab aeterno principium Filii ;
et Pater et Filius principium Spiritus sancti :
Spiritus vero sanctus non ab aeterno est principium, sed ex tempore.
Quippe cum creaturarum tantum principium sit, creaturis esse incipientibus,
et ipse coepit principium esse earum.
Ita etiam tota Trinitas coepit esse principium ad creaturas.
Esse autem principium ad creaturas, est esse Creatorem.
Unde Augustinus :
Cum diceretur ei : Tu quis es ?
Respondit : Principium, qui et loquor vobis.
In quo Creatorem se ostendere voluit.
Trinitas est unicum principium, non tria.
Hi autem tres non sunt tria principia,
sed unum,
Hoc autem
ait :
Dicendo autem,
omnia, naturas intellige, et quae naturaliter sunt,
non peccata quae naturam viciant, et ex voluntate peccantium nascuntur.
Quomodo Pater principium et auctor sit Filii.
Dicitur autem principium Pater ad Filium, eo quod genitor.
Etenim si gignens ad id quod gignitur principium est,
Pater ad Filium principium est, quia genuit eum.
Eodem modo etiam Pater
Unde Hilarius :
Ipso quo Pater dicitur, eius quem genuit auctor ostenditur, id habens nomen,
quo neque ex alio perfectum intelligatur,
et ex quo is qui genitus est substitisse doceatur.
Pater et Filius sunt unicum principium Spiritus sancti.
Ut enim Pater et Filius ad creaturam, unus Creator et unus Dominus dicitur,
sic relative ad Spiritum sanctum unum principium.
Cumque principium dicantur ipsi duo ad Spiritum sanctum :
quia Spiritus sanctus procedit ab utroque.
Sane intelligi potest,
Patrem et Filium eadem relatione sempiterna dici principium Spiritus sancti,
cuius relationis
