Distinctio XXXI — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

 

De significatione relativorum similis et aequalis.

 

In Trinitate praeterea dicitur aequalis et similis, relative quidem,

quia sicut Hilarius ait :

Sicut simile sibi nihil est, ita et aequale aliquid sibi non dicitur.

 

Non autem secundum re­lationem, sed secundum substantiam dicitur.

Unde Augustinus :

Non secundum hoc, quia ad Pa­trem dicitur,

Filius est aequalis Patri.

Restat igitur ut secundum id aequalis sit, quod ad se dicitur,

hoc est, secundum substantiam.

Igitur in his sola appel­latio relativa est ;

aequalitas autem et similitudo, in tribus personis, est summa et indifferens substan­tiae divinae simplicitas.

 

 

Aequalis et similis : alia expositio.

 

Porro qui­dam dicunt, his nominibus

non aliquid poni, sed removeri,

ut Filius dicatur aequalis Patri,

quasi nec maior eo sit, nec minor.

Ita et similis quasi in nihilo diversus, vel dissimilis, quod satis fideliter dici manifestum est.

 

 

Quomodo Hilarius in Trinitate personarum proprietates ostendat.

 

Non est autem praetereundum,

quod Hilarius proprietates personarum insinuans ait :

Aeternitas est in Patre, species in imagine, usus in munere.

In aeternitatis autem vocabulo, non eum sequendum arbitratur Augustinus ;

nisi quod Pater non habet Patrem de quo sit.

Denique

in imagine speciem nominavit, credo propter pul­chritudinem, ubi est prima aequalitas, et tanta con­gruentia,

ut ad identitatem ei cuius est imago re­spondeat.

Est autem Patris et imaginis delectatio,

vel beatitudo ineffabilis (si tamen voce humana di­gne dicitur),

quae usus ab eo breviter dicta est.

Munus autem idem est quod donum.

Donum est Spiritus sanctus.

Qui videt hoc ex parte vel per speculum, gaudeat cognoscens Deum, et gratias agat.

Qui vero non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per caecitatem ad calumniandum.

 

 

Quomodo Augustinus personarum proprietates dis­tinguat.

Unitas tribuitur Patri.

Aequalitas Filio.

Concordia Spiritui sancto.

 

Augustinus etiam pro­pria personarum distinguens ait :

In Patre est unitas ; in Filio aequalitas ; in Spiritu sancto unita­tis aequalitatisque concordia.

Et tria haec omnia, unum propter Patrem ; aequalia omnia propter Fi­lium ; connexa omnia propter Spiritum sanctum.

Denique unitas Patri secundum Augustinum attri­buitur, ea forsan ratione,

qua eidem aeternitas supra attributa est, secundum Hilarium.

Vel ideo etiam,

quia Pater unum

principium totius Deitatis.

Qui cum sit unus Deus, nascenti de se Filio, procedenti a se Spiritui sancto, unum eumdemque Deum esse dedit secum.

Sicque omnia sunt unum propter Patrem.

Aequalitas autem Filio, quia ipse est imago Patris.

Imago autem si perfecte illud implet cuius est imago,

ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae.

Filius autem perfecte implet illud cuius est imago,

unde coaequatur ei.

Datur etiam a Filio Spiritui sancto ut ibi et Patri sit aequalis.

Per hoc itaque elucet utrumque, qualiter haec tria sint propter Fi­lium aequalia, non a Filio.

Ista sine praeiudicio me­lioris sensus, cum timore pronuntiamus.

Caeterum concordia Spiritui sancto attribuitur,

quod facilius intelligere licet.

Est enim Spiritus amor ineffabilis Patris et Filii.

Unde Augustinus :

Spiritus est summa charitas, utrumque coniungens, nosque sub­iungens.

Recte igitur propter eum omnia connexa dicuntur.

Inde est quod in sapientia omnia dicitur continere.