Distinctio VII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO VII
Cum Pater et Filius una eademque sint essentia, ut dictum est,
tenendum quoque est unam eamdemque esse potentiam utriusque.
Est enim ibi omnino idem esse quod posse.
Unde constat,
quae quidquid potest Pater, Filius quoque potest.
Verum de hoc difficilis oritur quaestio.
Si enim quidquid Pater potest, et Filius :
igitur Filius potest generare, quia Pater potest hoc.
Quod similitudine infirmatur :
Quidquid enim est Pater, et Filius est :
ergo Filius est Pater, quia Pater est Pater,
quod non sequitur.
Ideo scilicet quia Patrem esse Patrem,
non est Patrem esse aliquid, sed ad aliquid.
Sic forte non infideliter dicitur Patrem posse generare,
non est Patrem posse aliquid.
Quippe sicut Pater,
ita et generare ad relativum pertinet.
Cui Augustinus ait :
Proinde cur non oportuit ?
Subdit Augustinus :
Sic ergo intelligendum putamus, quod praemissum est,
scilicet non enim non potuit,
sed non oportuit,
hoc est non ex impotentia est,
quod Filius non genuit,
sed quia ei non conveniebat,
ratione quae praedicta est.
Sicut Pater non est Filius, nec Filius Pater, nec esse potest.
Quod non ex impotentia alterutrius est,
sed quia non convenit Patri esse Filium, aut Filio esse Patrem.
Sed quaerit Maximinus, Arianorum episcopus :
Unde ergo est, quod Pater non potest esse Filius, vel Filius Pater ?
Non utique ex impotentia, sed Pater ex proprietate generationis Pater est, qua oportet eum non esse Filium ;
et Filius proprietate nativitatis Filius est, qua oportet eum non esse Patrem.
Filius non potuit generare.
Denique probatur Filium generare non posse.
Si enim potuit generare,
ergo potuit esse Pater ;
quod si potuit esse Pater, ergo vel Patris, vel sui, vel Spiritus sancti, vel alterius.
At alterius non,
quia nullus alius ab aeterno esse potuit.
Sed neque Patris,
quia ingenitus et inascibilis est ;
nec sui,
quia nulla res seipsam generare potest ;
neque Spiritus sancti,
quia ipse non potest nasci, alioquin esset alterabilis.
Relinquitur ergo,
quod Filius generare non potuit.
Quomodo Pater et Filius eiusdem sint potentiae.
Proposita ergo quaestio sic expedienda videtur.
Quidquid Pater potest, et Filius, hoc est,
quidquid Patris potentiae est subiectum, et Filii potentiae similiter,
quia eadem omnino est.
Subiecta vero potentiae appellamus ea, quae ipsam potentiam sequuntur.
Generatio autem vel generare, nec praecedit nec sequitur potentiam :
simul enim cum ea est ab aeterno.
Caeterum si conceditur,
quod posse generare sit aliquid posse, sic obicitur ?
Hoc posse habet Pater, quod non habet Filius :
ergo aliquod posse habet Pater quod non habet Filius.
Respondetur a simili,
hoc esse habet Pater, quod non habet Filius, scilicet esse Patrem :
ergo aliquod habet esse Pater quod non Filius, falsum est.
Omne enim et totum esse Patris est omnino et Filii.
Dicimus autem,
quod eadem potentia prorsus est Patris et Filii,
licet non penitus quidquid de Patre dicitur, secundum ipsam de Filio dicatur.
Quod patet in simili.
Idem enim coniugium, penitus est in istis duobus, et tamen secundum ipsum,
vir dicitur maritus et non uxor ; femina vero uxor, et non maritus.
Vel ut manifestius dicatur :
eadem est omnino voluntas Patris et Filii ;
ea tamen vult Pater Pater esse, et non Filius.
Et Filius vult esse Filius, et non Pater.
Sic ergo eadem est Patris et Filii potentia,
ea tamen potest Pater generare, et genitus non esse :
Filius genitus esse et non generare.
Vel non insubtile est,
si quis dixerit Patrem posse generare,
hoc non ex sola potentia posse dici,
sed ex proprietate etiam generationis.
Quae cum Filio non conveniat,
nulli mirum, si posse generare ei non convenit.
Qualiter potentiam generandi habeat Filius.
Si autem dicitur,
sic distingue.
Habet potentiam generandi, hoc est,
ut generet, vel generare possit : falsum est.
Habet autem potentiam generandi,
qua scilicet generatur, vel generari potest.
Impersonaliter verum est.
Sicut habes scientiam scribendi, hoc est,
qua scis scribere, falsum ;
sed qua scitur scribere, verum.
Dicimus etiam,
quod in progressu praedictae oppositionis, scilicet,
quidquid potest Pater et Filius : sed Pater potest generare, ergo et Filius.
Hoc verbum potest aliter in propositione, aliter in assumptione, vel conclusione accipitur.
Sicut haec verba Deus et est in diversis locis posita, aliter et aliter significant.
Exempli causa,
omne quod Deus Pater est, idem Deus Filius est.
Sed Pater est Deus generans :
ergo et Filius est Deus generans, non sequitur.
Item,
quidquid est Pater, et Filius.
Sed Pater est generans : ergo et Filius est generans, non sequitur.
Ideo,
quia haec verba Deus et est in propositionibus essentialiter significant.
Deinde vero personaliter consignificant.
Sic igitur praedicta quaestio multis modis solvitur.
Et Filium non posse generare, sed gigni.
Patrem autem generare posse, et non gigni,
vere creditur et intelligitur.
