Distinctio XI — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

 

 

Spiritum sanctum a Patre Filioque procedere.

 

Qui Patris et Filii Spiritus est,

procedit ab utroque, sicut testimoniis Scripturarum probatur.

Dicit enim Apostolus : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra.

 Et alibi :

Qui Spiritum Christi non habet, hic non est eius.

Ipse etiam Filius de eo sic testatur :

Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur vobis.

Et alibi :

Spiritus qui a Patre procedit.

Per haec et his similia constat Spiritum sanctum

a Patre Filioque procedere : quod multi haeretici negaverunt.

 

 

Quid Græci sentiant.

Principalia concilia determi­narunt de processu Spiritus sancti.

 

Græci autem non fatentur Spiritum sanctum a Filio procedere,

his inducti causis scilicet,

quia dum Veritas dicit :

Spiritus qui a Patre procedit,

Patris tantum nomen, et non Filii meminit.

 

Item,

quod in symbolo eorum

a Patre commemoratur Spiritus sanctus procedere, non etiam a Filio,

quæ, inquam, in principalibus conciliis, 

subiunctis anathematibus, ita sunt facta, ut nulli de Trinitatis fide, aliud docere vel prædicare liceat, quam ibi continetur.

Unde etiam anathema­tis vinculo reos arguere audent,

quos Spiritum sanctum a Filio procedere confiteri sciunt.

 

 

Confessio auctoris de processu Spiritus sancti.

 

Nos autem in aeternum hoc confitentes,

dicimus uti­que

Veritatem, Spiritum a Patre procedere,

confi­teri :

non tamen ita ab eo procedere confiteri,

ut etiam a se procedere neget.

 

 

Respondet 1 obiectioni Graecorum.

 

Quod autem tantum Patrem nominat,

inde est,

quia quod ipsius est, etiam non suum esse dicere,

sed ad Patrem referre consuevit,

ut ibi :

Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me.

Hoc autem dicit non utique a se negando,

sed principii auctoritatem ostendendo esse in Patre.

 

 

Respondet 2 obiectioni.

 

Illud autem aliud, quod dicunt, per contrarium est intelligendum, ut sit sensus.

Nulli liceat aliud dicere, id est contrarium.

Qualiter Apostolus ad Galatas ponit : 

Si quis, inquiens, aliud evangelizaverit, hoc est contrarium, sicut exponit Augustinus, anathema sit.

Non dixit, si quis addiderit,

alioquin sibi ipsi praeiudica­ret qui cupiebat venire ad quosdam suppleturus quae fidei illorum deerant.

Caeterum qui supplet id quod minus dictum,

non dicit contrarium ei quod dictum est.

Sane sciendum quod licet in praesenti articulo a nobis Græci verbo discordent,

tamen sensu non differunt.

Confitentur enim Spiritum esse Filii,

etsi non a Filio,

quia scriptum est :

Spiritum Filii.

 Nos autem fideliter idem esse credimus,

Spiritum esse Filii, et ab ipso procedere.

 

 

Ipsorum etiam Graecorum testimonio docetur Spi­ritus sanctus ab utroque procedere.

 

Quod docto­rum Graecorum testimonio probatur.

Inquit enim Athanasius in symbolo :

Spiritus sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed pro­cedens.

 

Item,

dicit Christus :

Non enim loquetur a semetipso, quia de meo accipiet.

 

Item,

Cyrillus :

Spiritus non est alienus a Fi­lio : Nominatur enim spiritus veritatis, et profluit ab eo, sicut ex Deo Patre.

 

Item,

Chrysostomus :

Spiritum Sanctum dicimus Patri et Filio coaequalem, et procedentem de Patre et Filio.

Graecis ita­que propriorum doctorum testimonio correctis,

om­nis lingua confiteatur Spiritum sanctum a Patre Filioque procedere.