Distinctio XL — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XL
De praedestinatione et reprobatione.
Denique de praedestinatione aliquid dicendum est.
Praedestinatio igitur est gratiae praeparatio,
quae sine praescientia esse non potest.
Et est salvandorum tantum,
diciturque electio.
Praescientia vero, sine praedestinatione est de damnandis,
et dicitur reprobatio.
An damnari praedestinatus, vel salvari possit reprobatus.
Deinde quaeritur :
an praedestinatus possit damnari, vel reprobatus possit salvari.
Non.
Quia nec augeri nec minui potest numerus electorum.
Unde Augustinus super illud Apoc. :
Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.
Si alius non sit accepturus, nisi iste perdiderit, certus est electorum numerus, id est, non potest augeri, nec minui.
Sed obicitur :
Omnis salus ex gratia est ;
et quod gratis datur, posset non dari.
Quod si fieret,
numerus electorum minueretur.
Item :
Unicuique gratia ad promerendum potest dari, et usque in finem servari ;
quod si fieret,
numerus electorum augeretur :
sed hoc impossibile est ;
quare et illud non sequitur.
Imo prudenter adverte, in huiusmodi obiectionibus,
antecedens frequenter esse possibile, consequens impossibile.
Verbi gratia :
Si modo scit Deus quod nunquam scivit,
procul dubio incipit ex tempore aliquid scire.
Denique antecedens possibile est, consequens nequaquam.
Sic de Providentia et similibus reperies.
Porro ratio plana est,
quare
Quia tunc demum augeretur,
si quis modo inciperet praedestinari.
Tunc vero demum minueretur,
si quis tunc demum inciperet reprobari.
Hoc autem utrumque impossibile est Deo.
Haec tamen locutiones secundum coniunctionis sensum et disiunctionis reperiuntur.
Ut impossibile est praedestinatum damnari,
hoc est, hoc utrumque simul esse,
quod praedestinatus sit et damnetur,
verum est.
Quod si dices :
Impossibile est hunc damnari ?
Hic autem de praedestinatis est,
falsum est.
De similibus idem est iudicium.
Praedestinatio circa duo.
Reprobatio circa duo.
Effectus praedestinationis et item reprobationis.
Praeterea praedestinatio circa duo consideratur :
Gratiam, scilicet qua nunc iustificamur,
et gloriam qua beatificamur.
Ita et reprobatio circa duo, quorum alterum praescit Deus, et non praeparat,
scilicet iniquitatem :
alterum vero etiam praeparat,
scilicet poenam aeternam.
Unde Augustinus :
Unde Apostolus :
Miserationem dicens, gratiae appositionem, indurationem ; vero eiusdem gratiae privationem.
Augustinus ad Sixtum :
Unde Augustinus :
Sicut reprobatio Dei est nolle misereri,
ita obduratio est nolle misereri,
ut non ab illo irrogetur quo sit homo deterior,
sed tantum quo sit melior non erogetur.
