Distinctio XXII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXII

DISTINCTIO XXII

 

 

Quot modis nomina de Deo dicantur.

 

Cum autem tot praedictorum nominum differentiae sint,

tenendum est

quod ea omnia quae unitatem essentiae significant ad se et substantialiter dicuntur,

et de singulis sigillatim personis,

et singulariter non pluraliter in summa accipiuntur.

Unde Augustinus :

Quidquid ad seipsum dicitur Deus, de singulis per­sonis dicitur similiter,

et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter sed singulariter.

Velut

Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, 

non ta­men hanc Trinitatem tres Deos esse, sed unum di­cimus.

Quod de similibus nominibus et, eis quoque quae ex tempore,

et relative de omnibus dicuntur personis, dici poterit.

Quae vero

ad singulas personas proprie pertinent, relative aliquando, nunquam autem substantialiter dicuntur.

Unde

quod proprie singula in Trinitate persona dicitur, nullo modo ad seipsam,

sed ad aliam invicem vel ad creaturam di­citur. 

Ideoque relative non substantialiter dici ma­nifestum est,

ut Pater et Filius et Spiritus sanctus.