Distinctio XXXIII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXXIII
An proprietates personarum sint ipsae personae vel Deus.
Quod proprietates sint personae.
Denique fideliter firmiterque tenendum est proprietates,
de quibus hactenus disseruimus, in personis esse,
pro eo quod scriptum est :
Et ipsas personas esse, alioquin multiplicitas esset in Deo.
Plane quidquid Deus ab aeterno habet,
Deum esse,
manifesta veritate probatum supra reliquimus, exceptis relativis.
Proinde personas proprietatibus distingui,
et ipsas esse personas,
sic aperte Hieronymus dicit :
Sabellii haeresim declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus.
Non enim nomina tantum, sed et nominum proprietates, hoc est, personas confitemur.
Sunt tamen qui mente sacrilega et voce infausta hoc negare non trepidant :
blasphemius aliquid addentes,
scilicet proprietates utique in personis esse,
sed non intrinsecus, imo etiam extrinsecus affixas.
Quod ridiculum de insania praesumptionis eorum erumpere non dubitamus.
Denique quod somniant, ita probare contendunt.
Si proprietates, inquiunt, personae sunt,
non eis personae differunt.
Contra quod dicimus,
quia etiam seipsis personae differre dicuntur.
Unde Hieronymus de his tribus loquens dicit :
Unde Hilarius de una earum ait :
non tamen divina essentia,
sed solis proprietatibus personae differunt.
Quod quidem vere dicitur,
sed qualiter hoc sit,
nec attingitur nec tenetur.
Verborum enim significantiam rei ipsius natura consumit.
Insurgunt etiam veritatis aemuli et dicunt :
et sic ipsa eadem res et generat et generatur.
Quod haeretice dici plusquam manifestum est.
Sed qui hoc dicunt,
supra etiam moniti esse debent, proprietates, non naturas, sed tantum personas determinare.
Quod semel dictum etiam hic iterare non piget, quo saepius versando, familiarius innotescat.
Characteristica ergo, inquit Ioannes, idiomata sunt,
hoc est, determinative proprietates hypostaseos, et non naturae.
Sed, inquiunt, quomodo in essentia sunt proprietates, et eam non determinant,
cum in personis ita sint, quod eas determinent ?
Dicimus autem firmiter ita esse tenendum,
sed qualiter hoc sit,
non confundamur, nescire fateri cum Hilario etiam dicente :
Ego nescio, non requiro, sed consolabor me tamen :
archangeli nesciunt, angeli non audierunt, saecula non tenent,
Propheta non sensit, Apostolus non quaesivit, Filius ipse non edidit.
Cesset ergo dolor querelarum.
