Distinctio XXVIII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

 

 

De hoc nomine imago.

 

Ali­quando tamen imago essentiam signat,

velut ibi :

Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Unde Hilarius :

Homo fit ad communem imaginem.

Et Augustinus :

Una est Trini­tatis imago, ad quam factus est homo.

Notandum etiam

quod Patrem esse, Filium esse, tantum rela­tione sunt diversa.

Unde,

quamvis diversum sit esse Patrem et esse Filium,

non est tamen diversa sub­stantia,

quia hoc non secundum substantiam dici­tur,

sed secundum relativum.

 

 

De hoc nomine, ingenitus.

 

Oportet praeterea scire Patrem dici ingenitum alia proprietate quam genitorem.

Unde cum de Deo Patre utrumque dica­tur,

alia notio est, qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus.

Haec autem est innascibilitas.

Unde Hilarius :

Est unus ab uno, id est genitus ab in­genito, proprietate videlicet in unoquoque et origi­nis et innascibilitalis.

At secundum hanc notionem, ad non genitorem refertur.

Unde Augustinus :

Si­cut Filius ad Patrem, et non Filius ad non Patrem refertur ;

ita genitus ad genitorem, et non genitus ad non genitorem referri necesse est.

Ingenitus porro quid est, nisi non genitus ?