Distinctio XXXIV — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXXIV
Quare distincte dicatur Pater potens, Filius sapiens, Spiritus sanctus benignus.
Praeterea sciendum est
quod potentia, sapientia, benignitas, tametsi tribus personis conveniant,
quia
Scriptura tamen frequenter haec nomina distincte ad personas referre solet,
ut Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto benignitas tribuatur, non otiose quidem.
Quippe haec nomina pater et filius in creaturis accepta :
priorem filio patrem,
et sic ex antiquitate defectum in patre :
et filium patre posteriorem,
et sic in eo sensus imperfectionem notare solet.
His autem ad Creatorem translatis,
ne infirmitas hominis de similitudine creaturae Dei abscondita metiretur,
occurrit Scriptura dicens : Patrem potentem, ne videatur prior Filio, et ideo minus potens.
Et Filium sapientem, ne videatur posterior Patre, et ideo minus sapiens.
Item :
Hoc nomen Spiritus atrocitatem notare solet ac rigorem.
Ne autem aliquid homo de Deo tale putaret,
per quod ad Deum accedere metueret,
non quod solus Spiritus sit benignus, vel magis benignus.
De nominibus per metaphoram de Deo dictis.
Postremo sciendum,
quae de Deo per translationem dicuntur,
nullatenus ad expressionem proprietatis eorumdem nominum dici,
sed ad aliquam spiritualem intelligentiam habendam,
quam
suis quibusque locis, pietas lectoris assumat.
