Distinctio XII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

 

An Spiritus sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio.

 

Nec tamen prius et posterius ab alterutro eorum procedere,

sicut delirat haereticus.

In illa enim summa Trinitate

in­tervalla temporum non sunt,

sine quibus omnino prius et posterius esse non possunt.

Nec etiam pro­cedit plenius ab altero quam ab altero,

quia sicut a Patre, ita et a Filio procedit Spiritus sanctus.

Sicubi autem legitur proprie vel principaliter a Patre procedere,

eo sensu dicitur,

quod Pater non ab alio, sed a semetipso habet,

quod Spiritus sanctus ab eo procedit.

Denique Hieronymus ponit proprie :

Inquit enim :

Credimus in Spiritum sanctum, verum Deum, qui de Patre est et procedit.

Augustinus autem ponit principaliter his verbis :

Non frustra in hac Trinitate, non dicitur Verbum Dei, nisi Fi­lius,

nec donum Dei, nisi Spiritus sanctus, 

nec de quo genitum Verbum est, et de quo procedit prin­cipaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater.

Sed hoc sic esse intelligendum,

ut praediximus,

ipse decla­rat, dum subdit :

Ideo addidi principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur.

Sed hoc quoque illi Pater dedit ;

Patri autem nullus hoc dedit.

Ideoque de Patre principaliter procedere con­fitetur.

 

 

De processus Filii a Patre et Spiritus sancti differentia.

 

Filius quoque de Patre procedit,

sicut ipse testatur :

Ego ex Deo processi, et veni in mundum.

Dissimiliter tamen a Spiritu sancto.

Nam Spiritus sanctus, ut Augustinus ait, a Patre procedit, non quomodo natus, sed quomodo datus vel donum.

Filius autem procedit nascendo et exiit ut genitus.

Inter hanc sane, et illam processionem, inquit Augustinus, distinguere nescio, non va­leo, non sufficio :

est enim utraque ineffabilis.

Sicut enim Propheta de Filio loquens, ait :

Generationem eius quis enarrabit ?

Ita de Spiritu sancto verissime dicitur :

Processionem eius quis enarra­bit ?