Distinctio VI — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

 

 

Pater volens ne an nolens genuerit.

Pater genuit natura. 

 

Praeterea quaeritur :

An Pater voluntate, an necessitate genuerit Filium : an nolens an volens sit Deus ?

Quod voluntate genuerit, sic videtur posse probari.

Idem est natura Patris et eius voluntas.

Concedis autem

quod natura genuit, ergo et voluntate, sed hoc facile in simili refellitur.

Idem est enim eius scientia et voluntas,

ergo quaecunque eo sciente fiunt, et volente ; non sequitur.

Necessitate autem non genuit, quia,

ut Augustinus ait,

grandis miseria et absurditas poneretur in Deo,

si necessitate genuisse diceretur :

Dicimus ergo,

quod

neque volens neque nolens genuit,

hoc plane sensu,

voluntate scilicet praecedente vel sequente genituram, ut putabat Eunomius.

Voluntas enim generandi in Patre, et ipse genitus simul ab aeterno fuerunt,

sicut Augustinus dicit :

Filius Dei semper fuit cum Patre, nec praecessit eum paterna voluntas ut esset.

 

Secundum hoc igitur dicimus,

quod Filius non voluntate sed natura sit Filius :

et sicut Pater Deus est natura, non voluntate, sic Filius : etiam et Spiritus sanctus.

Quod quia Eunomius intelligere non potuit, nec credere voluit. Unigenitum Dei dixit, non naturae sed voluntatis Filium esse. Sane huius dialectica deridenda est,

ut Augustinus ait :

Tenendum itaque est,

quod

Pater non voluntate genuit Filium,

quia voluntas generandi Filium non praecessit.

 

Nec necessitate, ne absurde de Deo loquamur,

sed natura genuit.

Est enim,

ut Hilarius ait :

Natura Filius, qui eamdem naturam quam ille qui genuit, habet.