Distinctio XXVII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

 

 

An easdem proprietates Augustinus et Hilarius assignent.

 

Sed quaeritur utrum eas­dem proprietates Hilarius et Augustinus expresserint.

Quod si conceditur, idem est ergo Patri esse Patrem, et genuisse Filium.

Si autem hoc est, cui­cunque convenit unum et aliud.

Sed natura divina est Pater, ergo genuit Filium, quod non sane dici­tur.

Huic autem quaestioni sine praeiudicio sanioris sensus respondentes,

dicimus

quod Hilarius ubi dixit

proprium est Patri, quod semper Pater est,

ita intelligendum,

ut hoc nomen (Pater) ibi hypostasim significet,

cum determinatione relationis,

ut sit sensus :

Proprium Patri est, quod semper Pater est,

hoc est quod semper genuit.

Quem sensum ipse quoque declarat cum subiicit :

Ergo qui non semper Pater est, non semper genuit.

Caeterum cum de na­tura divina Pater dicitur,

hypostasim sine determi­natione relationis ponit :

vel ut planius dicatur, non relative dicitur,

ut sit sensus :

Natura divina est Pa­ter,

hoc est hypostasis quae Pater est.

Sic de hoc nomine (Filius) et (Spiritus sanctus) intellige.

 

 

Nominum in divinis diversitas.

An idem sit dicere aliquid esse Patrem et genuisse Filium.

 

Denique vo­cabulorum,

alia significant hypostases cum relationi­bus,

ut generans, natus, procedens, et huiusmodi.

Alia significant relationes tantum,

ut generatio, nativitas, processio, et huiusmodi.

Et haec omnia tam de personis quam de natura dicuntur :

alia sunt quae determinationes significant tantum,

ut gignere, nasci, et procedere,

et similia, quae tantum de personis, nunquam autem de natura divina di­cuntur.

Etenim proprietates, tantum personas, non naturam determinant.

Unde Ioannes Damasce­nus :

Non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam,

sed secundum characteristica idiomata, id est determinativas proprietates.

Characteristica vero, hoc est determinativa sunt hypostaseon, et non naturae.

Ac per hoc videtur, non omnino idem esse dicere, aliquid esse Patrem, et genuisse Filium :

vel aliquid esse Filium, et ha­bere Patrem ;

vel esse Spiritum sanctum, et proce­dere ab utroque.

 

 

Quomodo homo sit Filius Trinitatis.

 

Plane ei quod Hilarius dixit,

Deo nato Deo proprium esse quod Filius est,

contrarium esse videtur,

quod etiam ho­mines filii Dei sunt et dicuntur,

secundum illud :

Filii Excelsi omnes.

Et illud :

Filius meus primogenitus Israel.

 Caeterum

ho­mines filii Dei sunt, factura ;

Unigenitus autem nascibilitatis proprietate.

Unde idem Hilarius :

Nos quidem filii Dei sumus, sed per facturam,

quia per gratiam facti sumus, non nati ;

acquisiti, non generati.

Ex adoptione enim homo Filius Dei est, non ex generatione.

 

 

Quomodo Trinitas sit Pater hominis.

 

Sciendum quod tota etiam

Trinitas Pater hominis dicitur :

Unde Augustinus :

Non potest dici Trinitas Pater, nisi forte translative ad creaturam, propter ado­ptionem filiorum ;

 

quem enim unum Dominum Deum nostrum recte dicimus, etiam Patrem no­strum propter gratiam suam nos regenerantem

recte dicemus.

Constat enim unigenitum Filium Dei esse, sed proprie et per naturam.

Homines etiam, sed per gratiam.

Ita quoque cum plura sint dona Dei,

Spiritus sanctus proprie dicitur donum Dei,

eo quod aeterna proprietate vel relatione dica­tur,

quae in hoc nomine donum manifeste apparet.

Unde Augustinus :

Spiritus sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate,

intelligitur in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus ;

relative autem dicitur, cum ad Patrem Filiumque refertur ;

sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine :

apparet autem cum dicitur Dei donum.

Nec moveat

quod haec no­mina vicissim ad Patrem et Filium non respondent ;

in multis enim relativis hoc contingit,

ut non inveniatur vocabulum, quo sibi vicissim respondeant.

Cum ergo dicimus donum Patris et Filii,

non qui­dem dicimus, Patrem doni, aut Filium doni ;

sed, ut haec vicissim respondeant,

dicimus donum donatoris, et donatorem doni ;

 

donator tamen non fuit Deus, nisi ex tempore,

cum Spiritus sanctus sit donum ab aeterno.

 

 

De nominibus (Verbum) et (imago).

 

Praeterea sunt alia nomina,

quae relative dicuntur ad Patrem,

eadem notione qua Filius, ut Verbum et imago.

Unde Augustinus :

Eo dicitur Filius quo Verbum, et eo Verbum quo Filius.

Idem :

Dicitur relative Filius, relativo etiam dicitur Verbum et imago.

Et in his omnibus vocabulis ad Patrem re­fertur ;

nihil autem horum Pater dicitur.

 

 

An haec nomina Deus, lumen, etc., dicantur se­cundum substantiam.

 

Denique essentiae nomina,

ut Deus, lumen, et huiusmodi,

nunquam relative di­cuntur.

Aliquando autem pro relativis, hoc est pro personis accipiuntur,

ut cum dicitur,

Deum de Deo, lumen de lumine.

 

Alterum enim pro Patre, alterum pro Filio ponimus.