Distinctio XLIII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XLIII

DISTINCTIO XLIII

 

 

Quid plura possit Deus quam velit.

 

Sciendum autem Deum plura posse quam velle.

Unde :

An putas quia non possum rogare Patrem meum,

et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum. 

Ubi liquido patet et Filium potuisse rogare,

quod non rogavit et Pa­trem exhibere,

quod non exhibuit.

 

Augustinus etiam dicit :

Omnipotentis voluntas multa potest fa­cere,

quae nec vult nec facit.

Potuit enim,

ut duo­decim legiones pugnarent contra illos qui Christum ceperunt.

Item,

quod nunc piorum fides ha­bet,

tunc in sapientiae luce clarissima videbitur,

quam certa et immutabilis sit Dei voluntas,

quae multa possit, et non velit :

nihil autem velit quod non possit.

Item,

dicimus :

Suscitavit Lazarum in corpore,

numquid non potuit Iudam suscitare in mente ?

Potuit quidem, sed noluit.

 

 

Ponit aliam opinionem et refutat.

 

Caeterum con­tra hanc veritatem sic manifestam,

quidam Dei potentiam ad mensuram arctare conantur

dicentes

Deum non aliud posse facere quam quod facit,

nec de his quae facit praetermittere aliquid hoc modo.

 

Non potest Deus facere,

nisi quod est bonum et iu­stum fieri.

Non est autem iustum et bonum fieri ab eo,

nisi quod facit.

Aliter :

Non potest facere, nisi quod iustitia eius exigit.

At non exigit eius iustitia ut faciat, nisi quod facit.

Non ergo potest facere nisi quod facit.

Eademque iustitia exigit, ut id non faciat, quod non facit :

Non autem potest facere contra iustitiam suam.

Non igitur eorum aliquid potest facere quae dimittit.

Sane multiplicia sunt haec,

ut non potest Deus facere, nisi quod bonum est et iustum fieri,

hoc est :

non potest facere nisi illud, quod si faceret,

bonum et iustum esset eum facere,

verum est.

Sed si ita dixerit,

non potest fa­cere nisi quod facit,

quod utique bonum et iustum est eum facere,

falsum est.

Aliam etiam propositio­nem,

licet exactionis verbum in Deo suspicione non careat,

sic dividimus :

Non potest facere,

nisi quod sua iustitia exigit ut faciat,

id est

nisi illud quod si fieret, iustitiae eius conveniret, verum est.

Sed si ita :

Non potest facere, nisi quod facit,

quod utique suae iustitiae convenit,

falsum.

De similibus idem.

Item,

dicunt :

Non potest Deus facere nisi quod debet ;

non autem debet facere nisi quod facit.

Sed dicimus,

quia debet inciviliter de Deo dicitur,

quia nihil omnino nobis debet, nisi ex promisso.

Quod autem promisit,

omnino non fuit necessitatis, sed gratiae.

Secundum haec ergo divide :

Ut non po­test facere, nisi quod debet,

hoc est nisi quod pro­misit,

falsum est.

Ita vero : Non potest facere

nisi illud, quod si faceret,

iustitiae suae conveniret,

verum est.

Addunt etiam :

Non potest facere vel dimittere,

nisi quod ratio est eum facere vel dimittere.

Hoc autem solum est quod facit vel dimittit.

Sed et hoc divide ad instar superiorum,

ut, non potest facere vel dimittere,

nisi illud, quod si faceret vel dimit­teret,

ratio esset eum facere vel dimittere,

hoc est quaecumque non sunt subiecta voluntati eius,

sunt de numero non volitorum,

verum est.

Sin vero non potest facere vel dimittere,

nisi quod facit vel dimittit,

quod utique ratio est eum facere vel dimit­tere,

falsum.

Caeterum breviter admoneamur omnia huiusmodi dubia resoluta conditionaliter esse vera,

simpliciter vero falsa.

Sane laboriosi magis quam fructuosi adhuc in­quiunt : 

Si potest Deus aliud facere quam facit,

po­test igitur facere quod non praescivit.

Quod si est,

potest sine praescientia operari,

quod est absurdum.

Hoc sane iuxta modum coniuncti et disiuncti supra determinatum innotuit,

ut sine praescientia operari potest,

id est potest operari illud quod non prae­scivit,

verum.

Sin autem sine praescientia,

id est sic potest aliquid operari, quod illud non praescierit,

et illud faciat,

falsum.

 

Auctoritate etiam Augustini abutuntur,

qui ait :

Hoc solum non potest Deus, quod non vult ;

per quod videtur non posse facere aliquid, nisi quod vult.

Non autem vult, nisi quod facit ;

et ita videtur non posse, nisi quod facit.

Sed hoc ita dictum sciant,

quasi de solis illis quae non vult Deus sit sermo, non de omnibus.

Perinde ac si dixisset Augustinus :

Quidquid Deus non potest, non vult.

Ex quo non sequitur,

ergo quidquid non vult, non potest.

Velut si dicamus :

Hoc solum quod non est animal, non est homo.

Non tamen quidquid non est homo, non est animal.

Vel hoc simplicius dici­mus :

Hoc solum non potest, quod non vult,

hoc est nihil invitus facit,

id est quaecumque non sunt sub­iecta voluntati eius,

sunt de numero non volitorum,

verum est.

Unde Augustinus :

Non cogeris in­vitus ad aliquid,

quia voluntas tua non est maior quam potentia.

Quod intellige verum secundum subsistens,

non secundum subiecta potentiae et vo­luntatis.