Distinctio XIII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XIII

 DISTINCTIO XIII

 

 

Cur Spiritus sanctus non dicatur geni­tus vel Filius.

 

Denique Spiritus sanctus licet a Patre Filioque procedat tamen nec genitus dicitur amborum, nec Filius.

Enim vero

nullus duorum Fi­lius dicitur, nisi patris et matris. 

Absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium, aliquid tale suspicemur !

 

 

Quaestio an possit Spiritus sanctus dici ingenitus.

 

Non autem Spiritus sanctus ingenitus dicitur.

Unde Augustinus ad Orosium :

Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum dici fides certa decla­rat.

Etsi enim

Spiritum sanctum genitum non dicamus,

dicere tamen non audemus ingenitum, 

ne in hoc vocabulo, vel duos patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de alio, quispiam suspicetur.

Hieronymus tamen contradicere videtur.

Inquit enim

Spiritus sanctus Pater non est, sed ingenitus atque infectus.

 

 

Solutio per distinctionem.

 

Caeterum uterque eorum aliter hoc vocabulo ingenitus est usus.

Si quidem Augustinus dicit ingenitum,

quod de alio non sit, quod aperit dum dicit, vel duos, qui non sunt de alio.

At Hieronymus ingenitum dicit, non natum,

quod ex universali rerum divisione, quam ponit, probatur.

Omne, inquit, quod est, aut ingenitum est, aut factum aut genitum.

Idque trac­tando prosequens, quod dixerat ingenitum, non na­tura exponit, subiciens de Spiritu sancto exemplum.