Distinctio XXII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXII
Quot modis nomina de Deo dicantur.
Cum autem tot praedictorum nominum differentiae sint,
tenendum est
quod ea omnia quae unitatem essentiae significant ad se et substantialiter dicuntur,
et de singulis sigillatim personis,
et singulariter non pluraliter in summa accipiuntur.
Unde Augustinus :
Quidquid ad seipsum dicitur Deus, de singulis personis dicitur similiter,
et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter sed singulariter.
Velut
Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus,
non tamen hanc Trinitatem tres Deos esse, sed unum dicimus.
Quod de similibus nominibus et, eis quoque quae ex tempore,
et relative de omnibus dicuntur personis, dici poterit.
Quae vero
Unde
quod proprie singula in Trinitate persona dicitur, nullo modo ad seipsam,
sed ad aliam invicem vel ad creaturam dicitur.
Ideoque relative non substantialiter dici manifestum est,
ut Pater et Filius et Spiritus sanctus.
