Distinctio XXIV — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

 

Quid significetur per nomen nume­rale in divinis.

 

Hic ergo sciendum est,

sanctorum auctoritates diligenter inspicientibus patere,

nume­ralium dictionum usum, velut unus, duo, tres, et huiusmodi, introductum esse,

non ratione aliqua ponendi ;

sed magis

removendi a simplicitate deita­tis, quae ibi non sunt.

 

 

Quid per unum significetur cum de Deo loquinur.

 

Cum enim dicitur unus Deus,

multitudo deorum per unum excluditur,

non numeri quantitas in Di­vinitate ponitur,

quasi dicatur : Deus est, nec multi dii sunt.

Unde Ambrosius :

Cum unum tan­tum dicimus Deum, unitas excludit numerum deo­rum, nec quantitatem in Deo ponit,

quia nec quan­titas, nec numerus ibi est.

 

Similiter cum dicitur, unus est Pater, unus est Filius, ratio dicti haec est,

scilicet esse Patrem et Filium,

quod non multi pa­tres vel filii.

Ita de similibus.

 

 

Quid per plures.

Item,

cum dicimus plures esse personas,

singularitem atque solitudinem exclu­dimus,

non diversitatem vel multiplicitatem ibi po­nimus :

quasi dicamus, sine solitudine, ac diversi­tate, vel singularitate personas confitemur.

Unde Hilarius :

Dixit Deus : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Quaero nunc

an solum Deum sibi locutum existimes,

an hunc sermonem eius intelligas ad alterum exstitisse ?

Si so­lum fuisse dicis, ipsius voce argueris dicentis : Fa­ciamus, et nostram.

 

Professione igitur pluralitatis, non diversitatem vel multitudinem posuit,

sed soli­tudinem et singularitatem negavit.

 

 

Ita etiam cum dicimus tres personas, nomine ternarii, non diver­sitatem ponimus,

sed intelligentiam non ad alium quam Patrem et Filium et Spiritum sanctum refe­rendam significamus,

ut singularitas ibi non esse monstretur,

ut sit sensus :

Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae,

hoc est,

non tantum haec persona vel illa, vel tantum haec et illa,

sed haec et illa et illa in Deitate sunt, et non alia :

quod ita esse intelligendum

Augustinus satis ostendit, ubi dicit : Quibus nominibus non diversitatem intelligi voluit, sed singularitatem noluit.

 

 

Quid per duo.

Similiter et cum dicitur, Pater et Filius sunt duo,

hic est sensus,

quod non est tantum Pater vel Filius, sed Pater et Filius, et hic non est ille.

 

 

Quid per distinctas et discretas.

 

Cum autem di­cimus, distinctae vel discretae sunt personae,

confu­sionem Sabellianam excludimus, et hanc non esse illam significamus.

Ita etiam cum dicitur, alia est persona Patris, alia Filii :

per aliam, non separationem, sed suae proprietatis distinctionem ostendimus.

Ait enim Ambrosius :

Pater et Filius distinctionem ha­bent separationem non habent.

 

 

Quid per hoc nomen (Trinitatis).

 

Nomen autem quod est

Trinitas, id significare videtur, quod haec oratio, tres personae :

Sicut ergo nulla personarum est tres personae,

ita quoque nulla earum est Trinitas.