Distinctio XXI — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
Distinctio XXI
DISTINCTIO XXI
De nominum differentia quibus de Deo loquimur.
Nunc de nominibus, quibus de Deo loquimur, subiiciamus.
Eorum itaque alia sempiterno Deo conveniunt, alia ex tempore.
Quae autem sempiterne, alia proprietatem deitatis exprimunt, et personalia dici possunt,
ut
generatio, Filius, Verbum.
Alia sunt quae unitatem divinae maiestatis ostendunt,
ut
sapientia, virtus, veritas, et huiusmodi.
Sunt et alia quae translative per similitudinem de Deo dicuntur,
ut
splendor, speculum, et huiusmodi.
Caeterum quae temporaliter de Deo dicuntur, alia relative, et de omnibus dicuntur personis,
ut
Dominus, et Creator :
quaedam sunt quae non de omnibus,
ut
donatus, datus, missus.
Alia ex tempore dicuntur, non relative, nec de omnibus,
ut
incarnatus, humanatus et similia.
Est praeterea quoddam speciale rationis nomen, nec personale, nec essentiale,
sed quasi collectivum omnium personarum,
quod de nulla per se dicitur, sed de omnibus simul, ut Trinitas.
