Distinctio XXIX — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

 

 

De hoc nomine, principium. 

Quid esse principium ad creaturas.

 

Nomen aliud prae­terea est, scilicet principium,

quod semper relative dicitur, multipliciter tamen.

Dicitur enim Pater principium, et Filius, et Spiritus sanctus, sed diffe­renter.

Nam Pater principium est ad Filium, quia ab eo genitus est,

et ad Spiritum sanctum, quia ab eo procedit.

Unde Augustinus :

Pater est prin­cipium totius divinitatis,

hoc est,

Filii et Spiritus sancti, in quibus singulis tota divinitas est.

Filius autem Spiritus sancti principium est, quia ab eo procedit.

Spiritus vero sanctus,

tantum ad creatu­ras principium est.

 

Denique Pater principium est sine principio ;

Filius vero principium est de principio ;

et Spiritus sanctus principium de utroque.

Caeterum Pater est ab aeterno principium Filii ;

et Pater et Filius principium Spiritus sancti :

Spiritus vero sanctus non ab aeterno est principium, sed ex tempore.

Quippe cum creaturarum tantum princi­pium sit, creaturis esse incipientibus,

et ipse coepit principium esse earum.

Ita etiam tota Trinitas coepit esse principium ad creaturas.

Esse autem prin­cipium ad creaturas, est esse Creatorem.

Unde Augustinus :

Cum diceretur ei : Tu quis es ?

Respondit : Principium, qui et loquor vobis.

In quo Creatorem se ostendere voluit.

 

 

Trinitas est unicum principium, non tria.

 

Hi autem tres non sunt tria principia,

sed unum,

quia uno eodemque modo operantur in rebus ut sint.

Hoc autem

intelligens Apostolus

ait :

Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.

Dicendo au­tem,

omnia, naturas intellige, et quae naturaliter sunt,

non peccata quae naturam viciant, et ex vo­luntate peccantium nascuntur.

 

 

Quomodo Pater principium et auctor sit Filii.

 

Dicitur autem principium Pater ad Filium, eo quod genitor.

Etenim si gignens ad id quod gignitur prin­cipium est,

Pater ad Filium principium est, quia genuit eum.

Eodem modo etiam Pater

auctor dici­tur Filii.

Unde Hilarius :

Ipso quo Pater dici­tur, eius quem genuit auctor ostenditur, id habens nomen,

quo neque ex alio perfectum intelligatur,

et ex quo is qui genitus est substitisse docea­tur.

 

 

Pater et Filius sunt unicum principium Spiritus sancti.

 

Fatendum quoque est Patrem et Filium unum principium esse Spiritus sancti, non duo.

Ut enim Pater et Filius ad creaturam, unus Creator et unus Dominus dicitur,

sic relative ad Spiritum sanctum unum principium.

Cumque principium dicantur ipsi duo ad Spiritum sanctum :

quia Spiri­tus sanctus procedit ab utroque.

Nec aliter procedit a Patre quam a Filio.

Sane intelligi potest,

Patrem et Filium eadem relatione sempiterna dici princi­pium Spiritus sancti,

cuius relationis

nomen non habemus.