Distinctio XXXVIII — Livre I — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre I

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII

 

 

An praescientia Dei causa sit futu­rorum.

 

Nunc repetentes superiora,

quaeramus si scientia Dei, praescientia, providentia, sint causa futurorum.

Quod si ita videtur

quod impossibile sit,

non evinere quae praescita sunt :

impossibile enim est Dei praescientiam falli.

Falleretur autem,

si praescita non evenirent.

Augustinus etiam dicit :

Universas creaturas non quia sunt, ideo novit ;

sed ideo sunt, quia novit.

Item alibi :

Haec quae creata sunt, non ideo sciuntur a Deo quia facta sunt,

sed potius ideo facta sunt, quia immutabiliter a Deo.

 

 

An scientia Dei sit causa malorum. Deus neminem cogit peccare.

 

Sane si hoc dicitur, et malorum etiam scientia Dei causa esse videtur.

Cum et ea sciverit, antequam fierent,

quod est absurdum.

Ad quod dicimus.

Impossibile est praescita non evenire,

hoc est nunquam aliter contigit,

ideo autem ab Augustino positum,

non est causale, sed consecutivum,

ut sit sensus :

Non quia sunt, ideo earum,

sed ideo sunt, quia novit,

id est non notitia Dei secuta est existentiam rerum,

sed existentia earum, notitiam Dei.

Quod ipse declarat

cum sequenter ad­iungit :

Non enim nescivit, quae fuerat creaturus :

vel de bonis,

intellexit ibi Augustinus

quorum utique Deus causa est,

non de malis,

quae tantum notitia comprehendit,

quorum non est auctor, utpote quae non sunt sua.

Unde non ideo quem­quam ad peccandum cogit Deus,

quia futura ho­minum peccata praenovit.

Illorum enim praescivit peccata non sua.

 

 

An necessario a Deo creata sint bona.

 

Sed quia bonorum Deus est causa ut sint,

nunquid neces­sitate bona fiunt ?

Si enim ita est,

non proficiunt,

cum omne meritum penes voluntatem consistit.

Et Propheta :

Voluntarie sacrificabo tibi.

Si dicimus

quia Deus bonorum est,

ut sint causa effectiva, vel dispositiva,

non necessitatem inferens :

Quid id esset, si libero arbitrio exstincto,

bona quaelibet efficeret etiam nobis invitis.

 

 

Quod futura non sint causa scientiae Dei.

 

Patet ergo quomodo Dei scientia non sit futurorum causa.

Denique futura nullatenus sunt causa scien­tiae ipsius,

cura nec temporale aeterni, nec creatura sit causa Creatoris.

Origenes tamen dicit :

Non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futu­rum :

sed quia futurum est, ideo a Deo scitur, an­tequam fiat.

At hoc sic intellige,

non sciretur a Deo futurum, nisi esset futurum.

 

 

An praescientia Dei falli possit.

 

Licet autem praescientia Dei falli non possit,

a quibusdam ta­men oppositum sic probatur.

Quia potest

aliquid non evenire, cum evenire sit praescitum,

vel evenire, cum non scit praescitum evenire.

Quod si esset,

falleretur Dei praescentia.

Sed quamvis ad instantiam multipliciter respondeatur,

dicimus tamen eo dumtaxat modo aliquid fuisse praevisum, quo eve­niret.

Caeterum haec locutio :

Impossibile est aliter evenire cum sit praescitum,

praevisum et huiusmodi, secundum coniunctionem et disiunctionem sunt determinandae.

Si enim ita intelligas,

non potest simul utrumque esse,

quod Deus praescierit hoc ita fieri, et aliter fiat,

verum est.

Quod

si ita dicis, hoc non potest aliter fieri,

quam sic, sicut ante Deus fieri praescivit,

falsum est.