Distinctio XLII — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XLII
De omnipotentia Dei.
Nunc de omnipotentia Dei videamus,
quae circa duo consideratur,
quod non vult.
Scriptura enim dicit :
Augustinus etiam :
Non ob aliud vocatur veraciter Omnipotens,
nisi quoniam quidquid vult potest,
nec voluntate creaturae cuiusquam voluntatis Omnipotentis effectus impeditur.
Idem :
Omnipotens est non quod omnia facere,
sed quod potest efficere quidquid vult.
Non potest facere peccatum ;
nec mentiri et huiusmodi, quia haec posse magis ad impotentiam pertinet.
Inde Augustinus dicit :
Similiter non pati potest quod non vult,
quia nec potest falli, miser fieri, et huiusmodi,
quia haec posse, impotentiae est.
Denique ambulare, comedere, et huiusmodi, non adeo sunt penitus aliena.
Licet enim essentiae divinae haec minime conveniant,
in creaturis Deus tamen operatur ea.
Caeterum cave, qualiter praedictum Augustini verbum,
scilicet potest efficere quidquid vult, intelligas.
Si enim dixeris quidquid vult,
scilicet facere, vel se posse facere,
poterit hoc modo angelus, vel quilibet beatorum dici omnipotens,
cum nihil velit tacere, nisi quod facit et vult ;
nec posse, nisi quod potest.
Ut ergo soli Deo conveniat, dic :
Potest efficere quidquid vult,
scilicet fieri, utique vel per se, sicut caelum et terram ;
vel per creaturam, ut bona opera, et artificialia,
quod nemo sanctorum poterit aut potuit.
