Distinctio XXXV — Livre I — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre I
DISTINCTIO XXXV
De scientia Dei ingenerati secundum se.
Scientia Dei habet multa nomina.
Quamvis plura praemissa sunt de his quae de Deo secundum substantiam dicuntur,
de quibusdam eorum tamen specialis ponendus est tractatus,
scientia videlicet, Dei voluntate et potentia.
Scientia igitur Dei cum sit una et simplex,
diversa sortitur nomina,
propter diversos rerum creatorum effectus.
Dicitur enim praescientia, dispositio, providentia, et praedestinatio.
Est autem praescientia et providentia de futuris tantum,
tam de bonis quam de malis ;
dispositio vero de faciendis,
providentia de gubernandis,
praedestinatio de salvandis,
et eorum bonis, quibus hic liberantur, et in futuro coronabuntur.
Unde Apostolus :
Et Propheta :
Sed si ita est, videtur
quod si futura ab aeterno non essent,
nec praescientia nec aliorum singulum in Deo esset,
et ita nec essentia.
Quia in Deo idem est essentia, quod praescientia.
Item,
si ab aeterno futura non essent,
nec Deus praesciret, et ita non esset,
cum idem sit ei praescire quod esse.
Ad quod dicimus,
quia hoc nomen praescientia,
et singulum praedictorum essentiam designant et relative ad futura dicuntur.
Ac per hoc cum ita dupliciter sint,
distinguenda est locutio qua dicitur :
hoc est,
non esset in Deo scientia, quae est praescientia,
mentitur.
Si vero dicatur esse in Deo scientia,
sed qua futura non comprehenderet,
vera est.
Similiter et istam :
Distingues :
Ita et de caeteris dicas,
quippe et si nihil tale de Deo diceretur,
cum nulla essent ab aeterno futura,
nihilominus tamen in Deo scientia esset,
quae est de omnibus, tam de bonis quam de malis temporalibus et aeternis.
Unde Ambrosius scilicet :
Omnis ratio supernae et aeternae sapientiae in eo est,
quia omnem sapientiam et essentiam capit sua immensa sapientia.
Ideo omnia esse dicuntur in Deo ab aeterno.
Unde Augustinus :
Haec visibilia antequam fierent erant, et non erant ;
in Dei scientia, non erant et in sua natura.
Nota enim fecit,
non facta cognovit.
Inde est quod dicitur :
Quod factum est, in ipso vita erat,
non quid creatura sit creator,
sed quia in eius scientia semper est,
quae vita est.
